IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Quoad proprietatem constitutivam personae divinae remittit se ad 1. dist. 26. quaest. unic. ubi defendit communem opinionem, scilicet esse relationem, licet putet non esse improbabile quod constituatur per absolutum. Quantum ad quaesitum resolvit, essentiam non esse rationem terminandi unionem hypostaticam, sed proprietatem personalem ; et probat, quia alioquin Pater de facto terminaret naturam assumptam, quia habet essentiam. Rejicit alios duos dicendi modos.
In ista (f) quaestione sunt duo articuli. Primus quae sit proprietas constituens personam ; secundus, an ista sit ratio terminandi istam unionem.
De primo tactum est in primo libro dist. praedicta.
Quantum ad alium articulum principalem quaestionis, scilicet de ratione formali terminandi istam unionem, qui diceret istam esse propter continentiam perfectionis realitatis suppositi creati in ipso assumente, et propter potentiam obedientialem in natura assumpta, haberet dicere quod essentia esset propria ratio terminandi istam unionem, sicut argutum fuit dist. ista, quaest. 1, sed illud suppositum videtur esse falsum, quia ista dependentia est alterius rationis ab omni dependentia causati ad causam. Continentia autem virtualis, quae est in termino, et potentia obedientialis in dependente vel contento, pertinet ad dependentiam causati ad causam.
Unde propter istas rationes non posui in prima quaest. Verbum posse terminare illam dependentiam, sed propter subsistentiam independentem.
Dico ergo (g) quod essentia non est formalis ratio terminandi istam unionem, sed proprietas personalis, quod probo sic : In quocumque supposito est ratio formalis terminandi istam unionem, ipsum terminat eam ; Pater, in quo est essentia divina, non terminat eam ; igitur, etc. Probatio majoris, suppositum non terminat, nisi quia habet rationem formalem terminandi, sicut non creat nisi quia convenit ei formaliter ratio creandi, et propter hoc in quocumque est ratio formalis creandi proxima, creat, unde necesse est tres personas simul creare.
Dicetur forte, (h) quod proprietas est ratio terminandi, ut sine qua non.
Contra hoc : In quocumque est formalis ratio agendi, et prius natura quam actio ejus sit elicita actu, vel terminus productus, illud est ei ratio et principium agendi. Si autem posterius habet, non agit illo formaliter ; similiter nec si simul natura cum termino habeatur, quia tunc Filius generaret se. (Et intelligitur, quod sicut ratio formaliter terminat, sic suppositum suppositive, si actu, actu ; si aptitudine, aptitudine ; si potentia, potentia ; sic intelligit conclusio.) Sicut frequenter declaratum est in primo libro, quomodo Pater et Filius spirent Spiritum sanctum, quia habent vim spirativam, et uterque prius origine quam Spiritus sanctus spiretur, et propter hoc etiam tres personae creant, ita quod potentia creandi est cuilibet ratio creandi, quia quilibet habet eam prius naturaliter quam creatura producatur ; igitur a simili, illud quod est ratio terminandi istam unionem, erit habenti prius ratio terminandi, et est praecisa. Prius enim quia terminus unionis, et maxime istius quae est dependentia, non est simul natura cum unione, imo nec cum fundamento, si prius naturaliter habeatur quam ipsa unio terminetur ; sed certum est quod ipsa natura habetur a tribus naturaliter prius quam ista unio facta sit, igitur, etc.
Aliter potest responderi (h) ad rationem, quod tres personae alio et alio modo habent essentiam, et propter istum alium modum habendi eam, una potest terminare, ita quod essentia sit sibi ratio terminandi, et non alii.
Contra hoc dupliciter potest argui (j). Primo sic, quia si ista unio sit realis, habet terminum realem et sub ratione reali ; igitur relatio rationis non est formalis ratio terminandi unionem. Iste autem modus habendi essentiam, est tantum relatio rationis in ipsa essentia, quia alias essentia realiter referretur ad se vel ad personam ; igitur essentia, ut sic habita, non est formalis ratio terminandi eam, ita quod sic haberi sit proxima ratio terminandi eam.
Secundo, quia non est distinctio in modo habendi essentiam, nisi pertinens ad originem ; sed propter istam non terminat unionem una persona, et non alia, quia ista distinctio esset eadem, si Pater fuisset incarnatus, et non Filius, et tamen tunc non terminasset Filius sicut modo ; igitur propter illam distinctionem, quae necessaria est, non est essentia ratio terminandi uni, et non alii, quod terminare est contingens.
Ad argumenta (k). Ad primum, patet quod illa major est falsa, nec illae sunt rationes ad probandum possibilitatem Incarnationis.
Ad aliud dico, quod communicare sic esse non est idem, quod esse divinum informare formaliter naturam humanam, nec etiam effective communicare, quod scilicet persona assumens effective det aliquod esse naturae assumptae, ex hoc quod assumens est ; sed istud communicare est terminare dependentiam existentiae actualis naturae assumptae, et hoc non est, quod existentia realis naturae assumentis sit ratio terminandi, sed subsistentia, id est, incommunicabilis existentia.
Ad formam tunc concedo, quod communicat esse, hoc est, existentiam suam incommunicabilem, ut existentia incommunicabilis non ex alio, puta ex natura, est ratio terminandi dependentiam naturae assumptae.
Ad aliud concedo majorem, et minor negatur secundum communem opinionem, tenendo personas esse relativas. Et ad probationes illas dictum est dist. 26.primi libri.