REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utram in Christo sit aliquod esse aliud ab esse Verbi increato ?
D. Thom. 3. p. q. 17. art. 2. Cajet. Richard. hic art. 2. q. I. Henr. quodl. 3. q. 2. Albert. quaest. 2. a . 4 D. Bonav. dist . 5. a . 2. q . 2. Durand. quaest. 2. Gabr. q . I. Suar. 3. p. tom . 1. disp. 36. sect . 2. Vasq. disp . 71. Scot. in Oxon. hic.
Quod non, esse constituit ens ; igitur si ibi sunt duo esse, Christus erit duo entia ; consequens est falsum, quia secundum Bernardum ad Eugenium, ibi est maxime unum, post unitatem personae ad essentiam, et per consequens non duo entia. Et ex hoc confirmatur, quod est per se unum, est maxime unum ; igitur cum Christus sit per se unum ens, nullo modo sunt duo entia in eo.
Item, si ex duobus fiat unum, oportet quod unum se habeat ut actus, aliud ut potentia ; sed natura humana non se habet ad Verbum, ut actus respectu potentiae, sed magis e contra ; igitur non dat sibi aliquod esse, sed magis recipit, sed ex hoc quod aliquid recipit esse, non oportet quod habeat esse proprium.
Oppositum, Augustinus 7. de Trinit. cap. 4. Sicut scientia ad sapere, ita essentia ad esse : sed si sint duae scientiae, sunt duo sapere ; igitur ubicumque sunt duae essentiae, vel duae naturae, erunt duo esse. Idem
Anselmus in Monolog. cap. 6. in fine : Similiter se habent lux et lucere, et lucens, sicut essentia et esse, et ens ; sed si sint duae luces, oportet esse plura lucere ; igitur si plures naturae, plura esse.