TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De differentia proprii et accidentis prout accidens est quintum praedicabile.
Antequam de assignationibus accidentis tractemus quibus Antiqui accidens descripserunt, oportet nos de differentia proprii et accidentis secundum quod est unum de quinque universalibus determinare. In hoc enim Avicenna dicit antiquos qui de quinque tractaverunt universalibus esse diminutos, qui descriptiones accidentis posuerunt antequam distinguerent in qua significatione accidens accipitur, secundum quod est unum quinque universalium. Cum enim omne quod est sit substantia, vel accidens, ut dicit Aristoteles, et proprium propter hoc quod consequitur esse completum speciei sit accidens, videbitur de necessitate, quod proprium sit accidens. Et sic si accidens sumitur pro omni eo quod non est substantia, videtur quod proprium non sit divisum ab accidente, et universalia non sunt quinque, sed quatuor tantum.
Adhuc autem proprium non potest dici essentiale speciei: quia ex quo proprium sequitur totam compositionem speciei, et completum esse ipsius, species intelligitur sine proprio : et cum non sit essentiale speciei, erit ut accidentale speciei, et sic est in natura sicut accidens: et cum in comparatione ad proprium subjectum sit accidentale, totum ponetur in naturam et essentiam accidentis : non ergo erit in aliqua consideratione nisi accidens, et sic iterum sequi videtur, quod non sint quinque universalia, sed quatuor tantum. Si autem aliquis dicere velit, quod duplex est comparatio accidentis ad subjectum : idem enim accidens comparatur ad subjectum ut ad substantiam tantum, et hoc est accidens: aut comparatur ad subjectum non ut ad subjectum, sed ad causam, et hoc emanat de principiis subjecti, et est proprium subjecto, et sic differt proprium ab accidente. Hoc stare non potest: quia omne accidens, ut dicit Aristoteles , causatur a substantia et stabilitur et ordinatur ab ipsa, et sine ipsa est fluens et indeterminatum : et sic sequeretur quod omne accidens sit proprium, et sic iterum sequeretur, quod non essent nisi quatuor universalia, scilicet genus, differentia, proprium, et accidens. Hoc etiam probatur ratione : quia omne quod secundum ordinem naturae est prius aliquo, est causa ad illud, ut determinatur in libro Causarum, et in libro fontis vitae : non potest autem negari quin ordine naturae substantia sit ante accidens : accidens ergo sic comparatur ad substantiam sicut ad subjectum et ad causam. Hoc autem etiam dicit ratio nominis substantiae quae dicitur a substando, eo quod accidenti substet ut subjectum et causa.
Adhuc accidens dividitur in accidens separabile, et inseparabile. Inseparabile autem accidens est, quod causatur a principiis subjecti: proprium autem est accidens a principiis subjecti causatum. Videtur ergo quod proprium sit pars acci-
dentis, et in minori ambitu communitatis quam accidens.
Adhuc Avicenna quaerit, quid vocatur accidens, quando accidens dicitur unum quinque universalium? Si enim accidens dicitur id cujus tota natura est accidens, ut color, vel albedo : cum talia sint et genera et species et differentiae et propria, videtur quod quinque universalia non differant re, sed modo tantum, ut videtur. Postea talia quaedam sunt modum tantum quemdam dicentia, sicut cum dicitur, corpus est creatura, vel non creatura, vel factum, vel aeternum : tunc talis praedicatio nihil de subjecto praedicaret, nec talis praedicatio posset reduci ad aliquem modum praedicationis quinque universalium. Si autem talis natura non dicitur accidens, sed accidens vocatur denominatum ab accidente, ut album, tunc accidens est idem quod accidentale, quod omnino falsum esse videtur, quia accidentale dicit plus quam accidens, et dicit subjectum quod non est de essentia vel natura accidentis.
Adhuc quaeritur de comparatione hujus universalis quod est accidens ad individua de quibus praedicatur. Si enim non habet propria individua, sed habet individua substantiae, tunc videtur quod non sit proprie et per se universale. Si autem habet individua propria et per se non ab alio universali: tunc sequitur quod cum omne universale habeat esse completum et perfectum quando est in sus individuis, quod accidens completum esse habeat et perfectum, quando est in suis individuis, ut album in hoc albo : et sic accidens completum esse habere potest sine substantia, quod omnino est impossibile.
Restat ergo quaestio, quid sit accidens secundum quod est unum quinque universalium secundum Avicennam et Alfarabium ?
Ad haec et similia non est difficile respondere si bene revocentur ad memoriam, quae in tractatu primo de universalibus dicta sunt. Dictum est enim quod omnia ista quinque quantum ad commu- nem modum praedicandi de pluribus universalia sunt, ita quod sunt in multis et de multis, et quod non aequivoce praedicantur de multis in quibus sunt, et quod suis particularibus dant nomina sua et rationem, ita quod unumquodque suo particulari nomen suum dat et rationem, genus scilicet ut genus, species ut species, differentia ut differentia, proprium ut proprium, et accidens ut accidens : sicut album dat nomen et rationem suam secundum praedicationem accidentis huic albo, de quo praedicatur ut accidens, et cui accidit sive inest ut accidens.
Et quod quaeritur de differentia proprii et accidentis secundum quod sunt diversa universalia praedicabilia de suis subjectis, Dicendum quod differunt in hoc quod proprium est accidens manans de principiis essentialibus speciei, et maxime proprie proprium, cujus principia principiis speciei immobiliter sunt adaequata, quemadmodum in tractu de Proprio dictum est. Sunt autem sub principiis speciei principia substantialia individui componentia ipsum, sicut talis anima, et tale corpus, et talis complexio, et talis membrorum compositio,et talis habitudo, et hujusmodi, ex quibusoritur et manat accidens individui, quod secundum quod totum esse significat, et est notio totius sub esse talis accidentis, praedicabile de ipso est, nec idem est ipsi: et hoc sub hoc communi, quod est universale praedicabile de inferioribus, specialem dicit modum praedicandi, qui non est aliquis aliorum quatuor modorum, et ideo ipsum est universale quintum, et ideo etiam vocatur accidens in dividui, cum proprium dicatur accidens speciei propter causam quae saepius dicta est: et ideo deficerent praedicabilia nisi apponeretur aliis quatuor praedicabile accidens. Ideo etiam dicitur accidens commune, quia talis habitudo principiorum communiter in diversis generibus et speciebus particularium invenitur. Ideo etiam vocatur accidens infinitum, quia principia stantia non sunt, sed mobilia motu per accidens, qui in
omnibus est et infinitus. Et ideo etiam dicitur accidens per accidens, quia talia principia essentialia individuis non sunt determinate de intellectu accidentis, ita quod concipiatur in ratione diffinitiva accidentis sicut determinata subjecta, quemadmodum concipitur determinatum subjectum in diffinitione accidentis per se. Tale ergo universale praedicabile de multis per hoc quod notio totius est sub esse accidentali hujus accidentis (ut dicit A1farabius) est universale quintum quod vocatur accidens. Et quia nullum abstracte significatum potest esse notio totius subjecti secundum quod est sub esse substantiali vel accidentali, propter hoc accidens in solo genere accidentis signatum, ut color, vel albedo, non potest esse universale sic praedicabile ut accidens, quamvis possit esse universale ut genus, vel species, vel differentia, vel proprium. Quod dicit Avicenna, quod accidentale hic accidens vocatur, quando accidens quintum universale dicitur esse, quamvis etiam hoc subjectum dicat et accidens, quae sunt diversarum naturarum non ad idem ordinatarum, ut potentia et actus, tamen non praedicatur nisi secundum esse accidentis, quod habet in subjecto, et ideo totum praedicatum vocatur accidens.
Et secundum hoc non est difficile respondere quae objiciendo inducta sunt. Quando enim dicitur quod omne quod est, aut est substantia, aut est accidens: hoc verum est secundum quod substantia est ens per se, et accidens est ens per aliud in alio: haec enim divisio reducitur ad hanc quae est, quod omne quod est, aut est per se ens, aut non per se ens, quae dividuntur per affirmationem et negationem : et sic proprium, ut dicit Boetius, est de genere accidentium. Secundum autem quod sunt diversi modi entis per se, secundum quos variatur praedicatum substantiale in quid et in quale, sic sunt diversi modi entis in alio et per aliud, secundum quos variatur modus praedicatio- nis sive praedicabilis accidentalis. Quoddam enim est in alio et per aliud, ita quod principia ejus sunt adaequata isti, et immobiliter sunt in ipso : et hoc habet modum proprii quod simpliciter est proprium, quia proprium quando et proprium ad aliquid deficiunt aproprio simpliciter : et ideo accipiunt secundum aliquid modum accidentis. Propter quod dicit Aristoteles quod nihil prohibet accidens fieri proprium quando, et ad aliquid. Unde talia sunt accidentia aliquid convenientiae habentia cum proprio.
Ad hoc quod dicit, quod accidens per se non est essentiale subjecto, eo quod subjectum secundum esse perfectum natura et intellectu est ante illud. Dicendum quod quidem verum est, quod proprium non est essentiale speciei et subjecto de quo praedicatur : nec hoc dictum fuit, sed potius c converso, quod subjectum per principia universalia specificata est essentiale proprio, quia subjectum est in ratione proprii, et non proprium in ratione subjecti: nec dicitur subjectum essentiale proprio sive per se accidenti, quia sit aliquid de natura praedicati, sed quia est causa ipsius a qua fit et in qua fit secundum esse: et ideo dicitur essentiale sibi sicut non derelinquens ipsum actu et intellectu, et non sicut conceptum ut quid: vel quale essentiale ipsius, sicut genus et differentia componuntur in intellectu speciei. Hoc autem modo substantia non se habet ad accidens commune sive ad accidens per accidens, sed habet se tantum ut terminus ad quem terminatur esse accidentis sine quo fluidum et incertum est accidens, et sicut fundamentum quo fundatur : et hoc habet substantia ut substantia est, et non ut haec substantia vel ista, et ideo non per se accipitur in ratione sive diffinitione accidentis. Et ideo haec non est per se, sed per accidens, cum dicitur, homo est albus : quamvis haec sit per se, homo est risibilis. Cum enim dicitur homo est albus, notatur hominem subjectum esse
fluxus albedinis, et illud in quo fundatur album, ut sit albedo in ipso, et subjectum non dicat causam quare accidens sit tale in ipso. Cum autem dicitur homo est risibilis, homo dicit causam quare risibilitas sit in ipso, et ideo diversus est modus praedicandi hic et ibi.
Ad hoc autem quod dicitur de accidente separabili et inseparabili, quod unum compareturad subjectum ut ad subjectum tantum, alter autem comparetur ad subjectum ut ad subjectum et ad causam, et sic proprium sit pars accidentis: Dicendum quod quamvis accidens inseparabile comparetur ad subjectum ut ad causam, tamen non sequitur quod proprium sit pars accidentis. Comparatur enim proprium ad subjectum quod est species per principia incorruptibilia et immobilia, ut saepius dictum est: accidens autem inseparabile comparatur ad principia individui quae sunt mobilia et corruptibilia ut ad complexionem hanc vel ad compositionem hanc facientia, quamvis propter aliquam causam non mutetur subjecto manente, sicut nigredo ad aethiopem, ut dicit Aristoteles , quia semen in matrice decoquitur decoctione forti, et ideo resolvitur humidum clarum, et remanet nigrum terrestre et non clarum. Et cum alia sit comparatio proprii et inseparabilis accidentis ad subjectum, patet quod proprium non est pars accidentis, nisi forte proprium quando, et ad aliquid, quae sunt simpliciter de natura accidentis, et secundum quid propria, ut dictum est.
Ad hoc autem quod quaeritur, quid hic dicatur accidens, jam patet responsio in supradictis. Quod autem quaeri posset,quae differentia sit accidentis et accidentalis, ex quo accidens hic dicitur accidentale, ut dicit Avicenna, solvendum est per eumdem Avicenuam dicentem, quod accidens dicitur per oppositionem ad substantiam : accidentale autem denominatum est ab accidente et ratione esse accidentalis quod habet praedicatum, et non ratione esse substantialis quod habet subjectum : et ideo dicit quod album non dicit albedinem, sed rem albam sub esse albedinis designatam. Et hoc quia in praecedentibus determinatum est universale non praedicari nisi per hoc quod est notio totius esse sui subjecti, hoc saepius dictum est.
Ad hoc autem quod de individuo hujus universalis quaeritur : Dicendum quod (sicut alia) quaedam propria habet individua: quia aliter non esset per se et univoce universale sicut alia: et hoc verum est, quod universale ut universale non habet perfectum esse secundum actum et naturam, nisi in suo particulari: et sic hoc album dat perfectum esse albo in universali designato. Sed ex hoc ulterius non sequitur, quin hoc accidentale esse dependeat ad substantiam, ut ad terminum sui fluxus, et sui esse fundamentum, et sic indiget individuo substantiae. Et hoc ideo, quia est universale quod est accidens, et in quantum universale habet individuum. Et in quantum hoc universale quod est accidens, indiget individuo substantiae, sicut et de proprio dictum est in antehabito tractatu : propter enim talem diversum modum praedicandi diversum est ab illis hoc universale. Sic igitur secundum Peripateticos posteriores determinandum est de intentione accusantis, antequam procedatur ad assignationes accidentis. Propter quod Avicenna Porphyrium redarguit, quod omissa determinatione accidentis, cujus intentio nota non erat, statim processit ad descriptiones ipsius.