CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De via qua circa istas opiniones est disputandum.
Quamvis autem in omnibus scibilibus verum sit, quod rationes ex quibus a principiis ad principiata proceditur, differant ab illis rationibus quibus a principiatis proceditur ad principia : tamen in hac scientia praecipue est hoc advertendum. Differentia autem existit in duobus. Primum quidem est, quod rationes quae a principiis et causis ad principiata et causata cognoscendo deducunt, sunt ex prioribus secundum naturam sumptae et simplicibus, et per viam resolutionis sunt acceptae, et demonstrant propter quid : et Ideo primo loco certam faciunt scientiam omni necessitati subnixam. Rationes autem quae fiunt e contrario ad principia manifestanda, sunt ex prioribus quoad nos in sensu et ex compositis, et non demonstrant nisi quia : nec accipiuntur per viam resolutionis, sed compositionis : propter quod non faciunt scientiam quae stet omnino, quia post demonstrationem quia adhuc quaeritur de causa propter quid.
Propter quod et Plato dubitavit in agonisticis, quid melius esset in his qui currunt et pugnant In stadio, quod a principiis stadiorum vel spatiorum cursum vel pugnam Inciperent, et sic ad finem tenderent : vel a terminis, et sic ad principium venirent. In termino enim sedens athloteta dicebatur, qui adolescentibus in stadio currentibus et pugnantibus bravium ostendebat et vincentibus dabat, et ostensione bravii currentes et pugnantes provocabat, ut omnia transeundo cito venirent ad bravium. SI autem incipiendum esset a principio ubi sedit athloteta, bravium ut videretur nec in continua contemplatione esset currentis et pugnantis, et hoc posset retardare cursum vel pugnam : quamvis forte naturalius esset ab athloteta currere quam ad ipsum : quia viae indicium et rationem dat athloteta.
Similiter est in moribus in quibus sicut bravium est felicitas : via autem virtutum est exercitium, et operationes ex. quibus inducitur virtus, cursus sunt principium : et ideo quamvis naturalius esset a felicitate incipere tractatum, et ex ipso pervenire ad determinationem virtutum, et tandem ad operationem determinationem facere et delectationem : tamen quia bravium ostensum multum provocat, nobis utilius est ab exercitio operationum incipere, et sic virtutes adipisci, et adeptione virtutum perfectam felicitatem acquirere. Prima enim via magis deserviret contemplationi moralium bonorum. Finis autem in moribus
principium est motus, movens ex seipso : et ideo secunda via melior est ad hoc quod aliquis efficiatur bonus. Si autem aliquis vellet demonstrare propter quid homo inter alia felicltatur animalia, oportet Incipere a principiis, qualiter scilicet anima hominis est imago Dei et Instrumentum Intelligentiae, et per hanc naturam felicitatem habet summo bono similem, sicut Plato processit in dictis suis. Et ideo non lateat nos in hac scientia, quoniam differunt rationes quae a principiis deductae sunt ad principium, a rationibus quae a principiis deducunt ad principia.
Bene autem et Plato dubitavit de hoc, et quaesivit utrum a principiis ad principiata, vel a principiatis ad principia esset una et eadem via : quemadmodum In stadiis una et eadem via est in substantia spatii ab athloteta, qui in principio conducti stadii sedet, ad terminum cursus, vel e contrario. Platoni enim videbatur quod una esset via terminis et habitudine differens, et Ideo utroque modo aequaliter posset procedi.
Ex dictis autem colligitur quod incipiendum est a cognitis. Cognita autem dupliciter sunt : quaedam enim nobis sunt cognita, quae propinqua sunt sensui : quaedam simpliciter cognita sunt, sicut principia et causae, quibus demonstratur principiatum et causatum. Et quidquid sit in aliis scientiis, in ista scientia forte melius est et utilius incipere a nobis cognitis. Si enim finem consideremus, pro certo finis est principium. Quantum enim ad ea quae speculationis sunt in hac scientia, necesse est esse finem principium : eo quod ea quae ad finem sunt, speculari non possunt, nisi ex finis ratione. Cujus exemplum dat Eustratius in speculatione domus, in qua qui aedificare vult, domus compositionem et figuram considerat, et per rationem domus venit ad speculationem tecti, et per figuram tecti considerat qualiter ponantur parietes. Totam vero altitudinem considerat ex dispositione fundamenti quod tantam
altitudinem possit continere. Unde spe culatio finis prior est et totius speculationis principium, sine quod nihil aliorum posset speculari. In operatione alitem quae praecipue attenditur in arte et moribus, e contrario proceditur. A positione enim fundamenti venitur ad erectionem parietum, et sic proportionatum tectum superponitur : et per hoc finis aedificii attingitur, qui est domus perfectio : et in hac via finis causa est omnium eorum quae sunt ad finem. Et hoc est quod communiter dicitur, quod finis est primum in intentione et ultimum in exsecutione. Et ideo dicit Plato quod solus finis inter causas est principium et causa. Principium quidem secundum rationem, quia omnia diriguntur ad ipsum. Causa autem secundum esse, secundum quod unicuique adducit ultimum suae perfectionis. Quia tamen speculatio est ante operationem et quodammodo causa ejus, sicut necessitans et informans et dirigens eam, ideo finis simpliciter dicitur esse principium, sicut omnem ordinans decursum eorum quae ordinata sunt ad ipsum : sicut et athloteta in agonisticis et cursibus principium est totius cursus et agonis, sicut ordinans et disponens. Terminus autem est unde agonistae vel cursores cursum incipiunt ad athlotetam : quamvis interjacens spatium unum sit subjecto penes terminos differens, sicut ascensus et descensus in scala. Talis enim spatii signatio est inter principium et principiatum in moralibus : quia felicitas et virtus principium sunt omnium nostrarum operationum et causa : et tamen non acquiritur felicitas et virtus nisi per operationes : et hae nobis notiores sunt, quia nos sumus domini earum, et a nobis procedunt et fiunt.
Propter quod oportet in operatione consuetudinibus bene duci et assuesci circa bona et justa et universaliter circa omnia civilia, eum qui auditurus est de moribus dicentem sufficienter, eo scilicet auditu quem in antehabitis determinavimus. Ex consuetudine enim amabilis fit operatio virtutis, et amore facile audit et acquiescit. Si autem assuetus non sit, abominatur ea quae audit et contradicet. Propter quod etiam dicit Sapiens, quod non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus . ''Talis autem processus ex causatis ad causas, est principium cognitionis quia est, et non propter quid est.