In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua: Quae dicta sunt adversum te vera sunt: sed tamen ne desperes : " hoc habes " bonum," quia odisti facta Nicolaitarum. " Nota: Ut dicit Augustinus in libro de Haeresibus, iste Nicolaus fertur unus de septem diaconibus qui ab Apostolis sunt ordinati . Sed caeteris permanentibus, ille recessit de eorum societate, et doctrina, et fide : qui cum culparetur quod nimium zelaret uxorem suam pulcherrimam, ut se excusaret ab hac suspicione, respondit: " Non est mihi curae quid faciat, qui vult utatur ea : " unde et transiit in communem usum, quod factum multi imitati sunt. Et, ut dicitur, propter hoc praedicavit uxores communicandas, et omnes mulieres, et hunc mundum non factum a Deo esse, sed a quibusdam principibus factum, et quod erat licitum comedere de idolothytis.
" Quae et ego odi, " scilicet facta eorum. Quasi dicat : Vitia odisti, non naturam : quae ego odi, sed diligo naturam.
Nota : Nicolaus qui interpretatur populus stultus, significat Gentiles qui in Christum veram sapientiam credere noluerunt. I ad Corinth. I, 23: Praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem, etc. Item, haereticos et Judaeos de quibus Psalmista, Psal. xciii, 8 : Intelligite insipientes in populo. Item, avaros qui in terrenis ponunt amorem suum. Luc. xii, 16 : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit, etc.
" Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. "
Supra posuit Epistolae exordium et narrationem, hic ponit conclusionem, in qua omnes generaliter invitat ad perseverantiam.
Et dicuntur duo. Primo, invitamur ad audiendum. Secundo, ponitur ipsius Spiritus dictum: " Vincenti dabo. "