IN FESTO OMNIUM SANCTORUM.
Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum oculorum. Matth. v, 3.
Nota, quod hodie agitur solemnitas omnium Sanctorum, videlicet Angelorum, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum, Continentium, et omnium aliorum electorum. Unde in praesenti Evangelio et beatitudo singulorum proponitur, et causa beatitudinis singulorum. Beatitudo vero Sanctorum, prima origine a fonte sanctae Trinitatis procedens, influit in humanitatem Christi. A Christo vero Beata Virgo Maria suscipiens beatitudinem, tamquam nobilis gloriae aquaeductus, deportat eam Angelis, Patriarchis, Prophetis, Apostolis, Martyribus, Confessoribus, ac deinceps omnibus aliis Sanctis.
1. Primo igitur ostendit Dominus, quare Angeli beatitudinem sint assecuti, sic inquiens : Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum oculorum. Glossa : " Pauperes spiritu sunt humi-" les, non inflati, non alta sapientes, sed * timentes. " Hoc congrue dicitur de Angelis a coelo propter superbiam deje-
ctis. Sancti Angeli, quia se sub Deo humiliaverunt, et Creatorem suum filialiter timuerunt, in gratia perstiterunt, et in regno coelorum confirmati fuerunt. Si igitur Angelorum consequi volumus societatem, imitemur et ipsorum humilitatem.
Et nota, quod superbia summopere est fugienda. Deus quippe superbos summe detestatur et odit. Unde dicitur Jacob. IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliamini ergo in conspectu Dei, et exaltabit vos. Dicit enim Eccli. x, 9, et 15 et 21 : Quid superbit terra et cinis... ? Initium omnis peccati est superbia : qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis. Glossa "in" corpore et anima, et subvertet eum in Anem. Sequitur infra : Memoriam superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. Glossa, id est, humilium corde.
II. Secundo, Dominus ostendit, quare sancti Patriarchae coelestem beatitudinem sint consecuti, ita dicens : Beatimites : quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. v, 4). Admirabiliter mites erant, et patientes sancti Patriarchas : injurias enim hominum malignorum in magna mansuetudine sustinuerunt : sicut liber Genesis satis evidenter declarat. Unde et ipsi non solum terras morientium, sed et terrae viventium possessores effici meruerunt. Abundantes quippe et in ista vita fuerunt, et postmodum ad regni celestis abundantiam pervenerunt.
Discamus igitur eorum mansuetudinem imitari in terris, si ipsis sociari desideramus in coelis. De mansuetudine dicitur in Psalm. XXXVI, 11 : Mansueti autem hereditabunt terram, subaudi, viventium, et delectabuntur in multitudine pacis, scilicet, Ecclesiae triumphantis. Ad mansuetudinem invitat nos Eccli. x, 3 : Fili in mansuetudine serva animam tuam. Magna ergo virtus est mansuetudo, cum per eam anima conservetur. Unde et Dominus dixit ad discipulos suos, Luc. XXI, 19 : In patientia vestra possidebitis animas vestras.
.III. Tertio, Dominus declarat, quare Prophetae pervenerunt ad beatitudinem sempiternam, ita inquiens : Beati, qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v, 5). Tanta? charitatis erant Prophetae, ut adversitates proximorum suorum deflerent. Hinc est, quod Samuel deflebat Saul propter suum peccatum regnum amisisse. Unde et Dominus dixit ei, I Reg. XXXI, 1: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israel ? Jeremias etiam ruinam civium suorum ex charitate deflevi t. Unde dicit XIV,17 et 18 : Deducant oculi mei lacrymam per diem et noctem, et non taceant: quoniam si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio : et si introiero civitatem, ecce attenuati fame. Similiter et alii Propheta? fleverunt, unde et a Domino consolari meruerunt.
Nos etiam, si appetimus consolari a Prophetis, necesse est, ut et lamente- mur cum ipsis. Glossa veio monet nos, ut tribus de causis lugeamus, videlicet pro peccatis nostris, et pro peccatis aliorum, et pro desiderio coelorum.
IV. Quarto, Dominus manifestat, quare Apostoli sunt beatificati, et dicit: Beati, qui esuriunt, et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). Sancti Apostoli Christum qui est vera justitia ardenter esurierunt et sitierunt, ipsique inseparabiliter adha?serunl. Unde et modo ex suavissima ipsius visione ac fruitione sine fastidio saturantur. Legimus enim in Joan. VI, 67 et seq., quod propter quasdam verba, qua? Dominus dixit, multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam cum illo non ambulabant. Dixit ergo Jesus ad duodecim, scilicet, Apostolos : Numquid et vos vultis abire ? Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine,adquem ibimus ? Quasi diceret: Domine,tu ita dulcis es,etbonus,ate non possumus separari. Unde et idem Petrus postea dixit ad Dominum, sicut legitur Luc. XXII, 33 : Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire.
Nos igitur, si cupimus cum Apostolis satiari, oportet ut et nos esuriamus et sitiamus et corpus et sanguinem Jesu Christi, ipsique fideliter serviamus.
V. Quinto, Dominus ostendit quare sancti Martyres beatitudinem sint adepti. Et dicit : Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v, 7). Pra?cipua et suprema misericordia est, hominem circa animam suam misericordem existere. Hanc misericordiam sancti Martyres habuerunt. Nihil enim curabant quid corpora paterentur, dummodo animas Deo reprassentarent. Unde et Dominus dicit, Matth.
XVI, 25 : Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Sancti Martyres quando diversis suppliciis propter Deum afflicti, moriebantur, ab infidelibus animas suas perdere putabantur : quas tamen veraciter invenerunt, cum a
Domino gloria et honore coronati fuerunt. Nos etiam ut imitatione sanctorum Martyrum misericordes existamus, corpori nostro non nimis parcamus : sed jeiunemus, vigilemus, oremus, laboremus, ut apud Dominum misericordiam consequamur.
VI. Sexto, Dominus manifestat, quare sancti Confessores ad sternam beatitudinem pervenerunt, ita dicens : Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Nota, quod pulvis temporalium bonorum mirabiliter conturbat, et excacat oculos cordis : proinde sancti Confessores atque Pontifices non erant cupidi rerum temporalium, sed largi fuerunt, et eleemosynarum operibus [dediti, utpote Gregorius, Nicolaus, Martinus, et alii quamplures Episcopi. Per lacrymas etiam et compunctiones corda sua inundaverunt, et propterea nunc cum inenarrabili gaudio Dei faciem contemplantur.
Imitemur et nos sanctos Confessores in contemptu rerum mundanarum, et largitione eleemosynarum, necnon et in profusione lacrymarum, ut mundis animae oculis Deum in gloria aeterna videre mereamur. " Mundis enim sunt oculi, ii dicit Glossa, quos non arguit conscien-"tia peccatorum. "
VII. Septimo, Dominus innuit quod Virgines et Continentes in aeterna beatitudine sunt eollocatae. Dicit enim : Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9). Virgines et Continentes carnem qua semper concupiscit adversus spiritum, per castitatis exercitia a suis concupiscentiis refrenantes spiritui subegerunt, et inter carnem et spiritum cum Dei adjutorio pacem fecerunt. Unde et filii Dei jam vocantur, et cum hac filiatione Dei etiam similitudinem sunt adepti : propter hoc ille virgo Joannes dicit in
I Epist. III, 1 et 2 : Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus.... Nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videmus eum sicuti est.
Imitemur et nos Virgines et Continentes, carnemque nostram a libidinosis concupiscentiis refrenemus, pacem quoque inter carnem et spiritum facere studeamus, ut Dei filii vocari mereamur.
VIII. Octavo et prostremo, Dominus aperit, quare omnes electi beatitudinem sunt adepti, et dicit: Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coetorum (Matth. v, 10). Omnes enim electi per sustinentiam persecutionem ingressi sunt regnum coetorum. Oportet quippe ut omnis electus vel a Deo, vel a diabolo, vel ab homine, sive sit bonus, sive malus, persecutionem patiatur : si vult pertingere ad regnuum coelorum. Unde dicit Apostolus,II ad Tim. III, 12: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Persecutio qua a Deo infligitur, sunt infirmitates, et alias mundi adversitates. Persecutio qua infertur a diabolo, sunt diversimoda tentationes. Persecutio quam infligit bonus homo, sunt increpationes verborum, et correctiones verborum, quas pro culpis suis infligit his qui suo regimini sunt commissi. Persecutio quam infert malus homo, sunt odia, et detractiones, et rerum violenta vel fraudulenta subtractiones. Omnes praedicta persecutiones cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti .
Rogate ergo Dominum, ut sic electos suos imitemur, quatenus coelestem beatitudinem cum ipsis participare mereamur. Quod nobis praestare, etc.