IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) In ista quaestione. Primus articulus relinquatur dist. 26. primi, scilicet quae sit proprietas constituendi personam. In secundo articulo Doctor tangit plura. Primo, de continentia virtuali et de potentia obedientiali: saepe enim dictum est quod continentia virtualis proprie est continentia causalitatis effective, ut patet in prologo quaestione de subjecto Theologiae., et in 1. dist. 3. et in 2. dist. 3. quaest. 10. Et quia talis continentia soli essentiae divinae convenit, tunc sequeretur quod ipsa esset ratio formalis terminandi dependentiam naturae humanae ad Verbum, quod falsum est.
Sed hic occurrit difficultas generalis, quia ipse Doctor utitur uno verbo, quod essentia divina sub ratione hujus essentiae est ratio formalis terminandi relationem creaturae ad ipsam, ut patet supra q. 1. et in prologo. q. 1. et alibi videtur dicere oppositum, ut patet in quodlib. q. 8. ubi videtur habere quod essentia sub ratione qua haec essentia, non sit ratio formalis terminandi relationem creaturae ad ipsam, vel causati ut hujusmodi, quia illud est ratio formalis terminandi relationem causati ad ipsam causam, quod est ratio formalis producendi illud ; patet, nam dicimus quod entitas ignis est ratio formalis producendi alium ignem, et relatio ignis producti terminatur ad ignem producentem, in quo entitas ignis producentis est ratio formalis terminandi. Modo voluntas divina et volitio divina est simpliciter ratio producendi ad extra respectu cujuscumque producibilis, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. 39. 42. in 2. dist. 1. q. 1. et expresse in quodl. q. 8. ergo videtur quod ipsa voluntas divina vel volitio divina sit ratio formalis terminandi relationem creaturae ad ipsam.
Respondetur primo, quod Doctor quando utitur essentia divina pro ratione formali, non propter hoc excludit voluntatem et volitionem, cum sint simpliciter una res, et perfectio entitativa Dei, quae est ratio causandi vel creandi est etiam ratio terminandi. Secundo dico, quod non haberem pro inconvenienti, quod relatio creaturae terminetur ad Deum, sic quod voluntas Dei, quae est ratio formalis causandi talem creaturam, sit etiam ratio formalis terminandi relationem illius creaturae ad Deum.
(g) Dico ergo quod essentia non est, etc. Dicit Doctor quod ratio formalis terminandi unionem naturae ad Verbum, est proprietas personalis, sive illa sit absoluta, sive non. Et probat ibi: In quocumque supposito, etc. Et ratio stat in hoc, quod si essentia divina esset simpliciter ratio formalis terminandi hujusmodi unionem, cum eadem sit in Patre, etiam ante hujusmodi terminationem, sequitur quod Filius non possit terminare hujusmodi dependentiam, quin et Pater terminet et patet per exemplum, quia si ponimus aliquam albedinem in tribus suppositis, quae sit ratio formalis similitudinis ad aliud album, est impossibile quod unum suppositum dicatur simile per illam albedinem, tanquam per rationem formalem similitudinis fundamentalem, quin aliud et suppositum secundum illam dicatur simile: sic est in proposito.
(h) Dicetur forte, quod proprietas hypostatica non sit proprie ratio formalis terminandi, ut causa, propter quam talis unio terminetur ; est tamen ut causa sine qua non, et essentia ponitur causa, sive ratio propter quam, sicut diceretur quod albedo producta ab agente naturali, sive album productum, esset propria ratio terminandi relationem producentis, tamen quantltas esset ratio sine qua non, quia albedo non posset esse, nisi in quantitate ; sic in proposito.
Contra hoc arguit Doctor, et probat quod ipsa proprietas Verbi non concurrat ut causa sine qua non, et essentia ut causa propter quam, imo quod proprietas sit simpliciter causa propter quam, et non ipsa essentia. Nam ante terminationem hujus unionis, ipsa essentia est perfectissime in tribus personis, et si ipsa est ratio formalis terminandi, impossibile est unam personam terminare hujusmodi unionem, quin et alia.
(i) Aliter potest responderi, etc. Diceretur enim quod etsi tres personae habeant eamdem divinam essentiam, tamen ipsa essentia divina absolute sumpta, non est ratio formalis terminandi hujusmodi unionem ; sed essentia sub ista ratione qua est communicata Filio, et Filius erit ibi, ut causa sine qua non ; essentia vero sub ratione ista, qua communicata est Filio per modum naturae, est praecisa ratio terminandi hujusmodi unionem.
(j) Contra hoc dupliciter potest argui. Hic Doctor supponit unum, quod ista unio sit vera relatio realis, ut patet supra in q. 1. art. 1. Et quod relatio realis de necessitate terminetur ad terminum realem sub ratione formali, quo stante ratio concludit, quia alius et alius modus habendi essentiam divinam dicit tantum relationem rationis. Nam inter ipsam, ut communicatam Filio, et ut rationem formalem communicandi seipsam in Patre existentem, est tantum relatio rationis, ut patet in 1. dist. 2. 5. et 26. et in 2. dist. 1. Si enim inter ipsam, ut communicatam Filio, et ut principium formale communicandi, esset relatio realis,
tunc realiter referretur ad seipsam, et sic realiter distingueretur a seipsa, ut patet in 1. d. 5. q. 1. et 26. Si etiam ipsa, ut est in Patre haberet relationem realem ad Filium, tunc realiter distingueretur a Filio, ut patet supra. Et sic alius et alius modus habendi ipsam, dicit tantum relationem rationis, et ipsa relatio rationis non potest esse ratio formalis terminandi relationem realem.
Si dicatur, quia in primo dictum est dist. 1. quod voluntas creata potest frui essentia ut in Filio, non fruendo illa ut in Patre ; ergo essentia ut in Filio, potest esse ratio formalis terminandi actum fruitionis ad ipsam, quae tamen fruitio est qualitas absoluta ; sic in proposito, et tamen ut in Filio sola ratione distinguitur a seipsa, ut in Patre.
Dico, quod ipsa essentia sub ratione qua essentia absolute sumpta est simpliciter ratio formalis terminandi fruitionem, ita quod fruitio non potest esse recta, nisi terminet ad essentiam sub ratione, qua haec essentia absolute sumpta. Quod vero voluntas creata fruatur ipsa ut in Filio accidit sibi, accidit enim sibi quod ut est ratio terminans fruitionem, quod talis fruitio terminetur ad ipsam ut in Filio. Nam hoc potest esse, vel quia voluntas divina ostendit illam tantum in Filio, vel quia voluntas creata refert actum suum tantum ad unam personam, et non ad aliam, ut patet in d. 1.q.2.
Si etiam dicatur, nonne ista unio est immediate causata a tota Trinitate. Dico quod sic, ut patet supra q. 1. et est relatio extrinsecus adveniens, si sic, poterit vere esse realis, et tamen terminari ad aliquod reale sub ratione formali, et non reali, quia aliud est loqui de relatione intrinsecus adveniente, quae non potest esse realis, nisi inter terminos reales, cum ipsa quantum ad esse, et quantum ad conservari dependeat ab illis ; relatio tamen extrinsecus adveniens potest esse realis, et fundari in ente reali, et terminari ad aliud reale, sub ratione tamen intentionali.
Dico, quod si concedatur ista unio, ut sit vere relatio realis, et quod realiter sit fundata in natura assumpta, et quod Verbum divinum realiter assumpsit illam naturam, et realiter terminavit dependentiam illius, ut communiter conceditur, est impossibile quod ratio formalis assumendi naturam humanam, vel ratio formalis terminandi illam unionem sit relatio rationis, patet, quia terminus totalis ut quod, dicitur talis terminus propter rationem formalem, sicut dicimus quod agens realiter dicitur tale propter principium formale productivum in illo. Si ergo Verbum dicitur realis terminus talis unionis, ratio formalis constituens ipsum, ut dicatur terminus realis talis unionis realis, de necessitate erit realis.
Secunda ratio sequens, scilicet quod non est distinctio in modo habendi essentiam, nisi pertinens ad originem, sed propter istam non terminat dependentiam naturae una persona, et non alia, quia ista distinctio esset eadem, si Pater fuisset incarnatus, et non Filius, ut supra patuit.
(k) Ad argumenta. Ad primum respondet Doctor negando, quia continentia virtualis est continentia causalitatis, ut dictum est supra, et potentia obedientialis tantum respicit causam efficientem primi entis. Sed terminare hujusmodi dependentiam nullam rationem causalitatis dicit, ut supra patuit.
Ad secundum respondet negando majorem, quia in ista unione non communicatur aliquod esse naturae assumptae, sed tantum ibi sustentatur natura assumpta in unitate personae, quia ut sic, potest dici personata, et nullum aliud esse communicatur a Verbo, ut supra patuit.
Ad tertium respondet negando minorem secundum communem opinionem. Si tamen teneretur, quod constituatur persona per proprietatem absolutam, sicut ipse videtur ibi tenere in d. 26. haberet dicere, quod proprietas absoluta esset ratio formalis terminandi. Sed hic tenet quod proprietas relativa sit ratio formalis terminandi, tenendo communem opipionem.