REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia Henrici, Cajetani et aliorum, non esse in Christo aliam existentiam, nisi Verbi, explicatur exemplis, et probatur tribus rationibus de acceptionibus esse. Vide Scolum 5. Metaph. in expos. comm. 14. et 7. Periher. quaest 8. et quaest. 52. et 53. super primum Posteriorum.
Ad quaestionem dico, supponendo quod esse essentiae non sit aliquid aliud ab essentia realiter, non tamen quod differunt sicut duo conceptus ejusdem entis absoluti, neque secundum intentionem, sicut Genus et Differentia, cum accipiuntur ab eodem in formis accidentalibus, ideo sicut duae essentiae, sunt duo esse essentiae in Christo, quia contradictio est ponere unum multiplicari, et non reliquum ; tamen loquendo de esse subsistentiae, ut dis tinguitur contra esse communicatum, ita quod esse subsistentiae praecise acceptum sit non communicatum) sed esse hoc, cui repugnat ad aliud dependere, sic dico quod non est nisi unum esse in Christo, quia natura humana non habet esse subsistentiae proprium, sed subsistentiam in Verbo, quia natura humana communicatur Verbo, ut quo Verbum est homo ; igitur est unum esse subsistentiae in Christo.
Sed loquendo de esse existentiae, dicitur quod tale tantum unum est in Christo, quia si pars adveniat toti, non propter hoc habet pars aliud esse novum, sed solum antiquum per formam totius antiquam, ut si nunc primo adveniat manus, homo non habet esse novum ; sed per existentiam habet esse antiquum, quod praefuit, et solum novum per respectum ; igitur sic fit in proposito, cum natura humana advenit Verbo, ipsa est quasi per appositionem ; igitur non habebit novum esse absolutum, sed tantum esse Verbi sibi communicatum, et sic habebit novum respectum, qui est quasi partis ad totum.
Item, accidens non habet proprium esse in supposito, quia si sic, tot essent esse Socratis, quot accidentia in Socrate ; igitur nec ista natura habebit esse proprium in Verbo, quia maxime assimilatur esse naturae humanae in Verbo, esse accidentis in supposito, considerando subjectum, inquantum habet rationem prioris naturae solum, non inquantum habet rationem perfecti ab accidente.
Tertio arguitur, sicut quantitas aliter se habet ad substantiam et ad qualitatem, sic esse proprium Verbi aliter ad Verbum, aliter ad naturam communicatam ; nunc autem quantitas ita se habet ad substantiam, quod per eam formaliter extenditur, et qualitas similiter ; per accidens tamen tanquam posterius natura, ita quod non est alia extensio formalis quantitatis et qualitatis ;
tamen quantitas dicitur extensa pei essentiam, et per se quanta, et qualitas per accidens ; sic non est aliud esse existentiae formaliter Verbi et naturae assumptae.