Deinde cum dicit, quoniam, ostendit periculum imminens. Et primo periculum praesentis mortis, scilicet naturalis. Secundo damnationis aeternae a qua non est reditus: unde, quoniam non est in morte, idest post mortem, qui memor sit tui, scilicet cogitando bonitatem tuam, si de ea non fuit memor in vita. Et hoc ideo, quia anima rationalis non habet flexibilitatem arbitrii post mortem. Eccl. 11: sive ceciderit lignum ad Austrum, sive Aquilonem; in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Secundum periculum est, quia in inferno est obstinatio, et non est ibi confessio, ista scilicet de qua dicit apostolus. Rom. 16: ore autem fit confessio ad salutem: et ideo dicit: in inferno autem quis confitebitur tibi? vel aliter; in morte, scilicet peccati, qui memor sit tui: quasi dicat: te deprecor, eripe animam meam ne consentiam: quia in peccato meo non ero memor tui: Daniel. 13: declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum nec recordarentur judiciorum justorum. In inferno autem, idest in profundo peccatorum, quis confitebitur tibi? Prov. 8: impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnet.