TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De officiis nutritivae et augmentativae.
His autem habitis de alimento, et de ipsis potentiis est determinandum. Est autem potentia nutritiva quae de nutrimento restaurat deperditum in corpore animato ut salvet in esse divino. Augmentativa autem est illa quae de nutrimento addit quantitati membrorum ut ad debitam longitudinem et quantitatem deducantur.
Et ex. hoc accipitur, quod licet idem subjectum sit alimento et augmentativo, hoc est, ei quod auget : tamen esse eorum secundum rationem diffinitivam est alterum et alterum. Animatum enim secundum quod quantum est, alimentum augmentativum quaerit : sed non nutrit nisi secundum quod est hoc aliquid, et substantia potens recipere formam membrorum et substantiam. Nutrimentum enim non salvat nisi substantiam, et ideo, quamdiu potest nutriri, tamdiu salvatur in individuo. Sed augmentativa non agit per totam vitam, et ideo ipsa non est salvativa substantiae, sed potius perfectiva quantitatis.
Et sunt quatuor differentiae inter nutritivam et augmentativam, quarum una est et principalis, quod nutritiva non accipit alimentum nisi in quantum est potentia substantia membrorum, et non curat de quantitate. Augmentativa autem accipit ipsum in quantum potentia additur quantitati membrorum, in quantum membrorum quantitas extenditur ipso addito membris.
Secunda autem est, quia nutritiva addit substantiam cibi substantiae membrorum aequalem secundum tres corporis diametros, longitudinis, et latitudinis, et profunditatis, in omnibus his aequaliter perditum restaurans. Augmentativa autem praecipue addit longitudini : et ideo indiget quod calor suus sit fortior, et membra in quibus est, sint mollia, quae extendi possint. Hoc autem sic probatur: longitudo enim non fit major nisi ossibus extensis : et haec dura sunt, et non nisi forti calore faciente discurrere nutrimentum per ipsa, fieri potest. Similiter autem non fit extensio sicci indurati, sed potius ejus quod est humidum flexibile : et ideo non fit augmentum nisi in juventute antequam adveniat siccitas nimia, quae prohibet extensionem : et haec est causarum una quare non semper augentur corpora, sed semper nutriuntur. Nutritiva enim licet secundum omnem dimensionem, ut diximus, nutriat, tamen secundum latitudinem maxime nutrit : quia ad illius incrementum non exigitur nisi assimilatio nutrimenti, et additio, et non extensio in ampliorem quantitatem, nisi quantum extenditur in addito : et hoc frequenter fit in solis membris mobilibus, quae sunt caro et hujusmodi, praeter hoc quod ossa extendantur : et hoc fit calore debili magis quam forti.
Tertia differentia est, quod nutritiva hebetiori, ut dictum est, instrumento operatur : augmentativa autem acutiori. Cum enim calor naturalis utriusque sit instrumentum, hebes calor est qui solum convertit nutrimentum et assimilat : acutus autem qui facit ipsum discurrere per membra dura, quae mollificat infundendo ea acuto humore nutrimentali, et tunc extendit ea. Et causa hujus est, quia cum quaelibet virtus plus possit in materia propria quam aliena, hebetatur calor, quanto plus de aliena materia ingeritur. Quod ut melius intelligatur, oportet scire quod duplici humido indiget omne quod nutritur. Unum quidem est seminale, quod est aliquid substantiae seminis, et illud est proprium subjectum caloris naturalis. Aliud autem est nutrimentale, quod accipitur de nutrimento quod semper retinet aliquid de natura cibi, et ideo semper aliquid habet de extraneo : propter quod non adeo efficax est in eo calor naturalis, sicut in primo humido, et quanto plus ingeritur de nutrimentali humido, quod additur radicali sive seminali, ex quo formantur membra radicalia, et quod est infusum eis, tanto plus inspissantur et indurantur, et calor plus in eo debilitatur : et ideo calor qui primo fecit duas operationes, alimenti scilicet et extensionis, tandem propter sui debilitatem et membrorum duritiam, non. potest perficere nisi unam quae est nutrire : et ideo tunc stat augmentum.
Est autem circa hoc adhuc notandum, quod tempus incrementi etiam secundum Galenum et Avicennam est tempus aetatis puerilis, quia pueri sunt calidi et hu-
midi propter vicinitatem quam habent ad suam originem, quae est ex calido et humido. Humidum autem et calidum simul conjuncta faciunt diffusionem et extensionem. Procedente autem tempore exsiccatur paulatim humidum in tempore juventutis, et indurantur membra : et licet acutius in juvenibus sit calidum, tamen non est majus in juvenibus quam in pueris. Et de hoc dat exemplum conveniens Galenus : quia si aliqua caliditas determinatae virtutis penetrat in aquam, et eadem in essentia caliditas penetrat in materiam siccam, acutior erit caliditas in sicco, quam in humido, sed non major. Et sic est de calore puerorum et juvenum, qui aequalis est licet acutior sit in juvenibus quam in pueris : et ideo in pueris plus de cremento operatur propter mollitiem membrorum, et in juvenibus minus propter eorumdem duritiem, licet calor sit aequalis : et hujus signum est, quod pueri circa septimum annum ut in pluribus plusquam dimidium perficiunt suae quantitatis. Haec igitur est tertia differentia.
Quarta autem est penes finem utriusque accepta : quia anima sicut et natura non est infinitae et indeterminatae intentionis : et ideo habita debita quantitate, in qua exercere potest suas operationes, non auget ultra augmentativa anima, etiamsi posset bene ultra augere : quia non abundat superfluis natura, sicut etiam non deficit in necessariis : finis autem nutritivae est salvare individuum per deperditi restaurationem : et hoc necessarium est in toto tempore, et ideo per totam periodum continue operatur. Reliqua autem quae de augmento et nutrimento dicenda sunt, in primo de Generatione et Corruptione requirantur.