DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De virginali foecunditate.
De virginali foecunditate et fecunda
virginitate Mariae dicitur ei, Cantic. VII, 2 : Venter tuus sicut aceruus tritici, vallatus liliis. In hoc autem versu ostenditur, quod omnimoda castitas fuit in beata Virgine , virginalis, conjugalis, vidualis, ut haberet in se omnem gradum, et obtineret omnem fructum, scilicet centesimum, sexagesimum, et trigesimum : et ut eam venerarentur virgines, viduae, et conjugatae.
Dicitur ergo : Venter tuus, carnalis scilicet, est sicut acervus, in quo no tatur omnimoda castitas : tritici, in quo foe-
cundilas : validius lilis, in quo triplex castitas sunra dicta.
Per hoc autem quod dicitur : Acervus tritici, innuitur quod plenus Filius Dei, qui se appellat granum frumenti . Granum enim illud tritici potentialiter erat acervus tritici, de quo scilicet grano tanta spiritualis seges fructificante Deo multiplicata est, ex quo cecidit granum istud in terra, hoc est, in valle Gethsemani : nisi enim granum istud in uterum virginalem velut in terram fertilem, excutiam exercitio Spiritus sancti, prius cecidisset per incarnationem, et post hoc in cruce mortuum fuisset, ipsum solum mansisset : sed per ista duo granum unicum factus est acervus magnus. Congrue enim uterus virginis figuratur per Gethsemani, quod interpretatur vallis pinguis, vel vallis pinguedinum : vallis propter humi1itatem, pinguedinum prooter charismatum fecundationem, quibus impinguata protulit granum suum. De primo casu. Isa.IX, 8 : Verbum., id est, Filium, misit Dominus, idest. Pater, in Jacob, id est, in populum Judaeorum. Unde Filius dicit, Matth. xv, 24 : Non missus sum nisi ad oves quae perierunt dormis Israel. Et cecidit in Israel, id est, in beatam Virginem, quae principatur cum Filio in caelo et in terra : quia Israel interpretatur princeps cum Deo. De secundo casu dicit, Psal .CIII, 19 : Sol, id est, Christus, cognovit, id est, approbavit, occasum suum, id est, mortem suam.
Sequitur : Vallatus liliis, in quo signatur, quod virginitas M.ariae omnium virtutum suarum vallum erat, et quasi antemurale. Spiritualis quoque uterus, id est, mens vel memoria Virginis spirituali tritico, quod est Verbum Patris, inquo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi , gravidabatur. Vel etiam quando jam nato Filio omnia verba quae. de ipso dicebantur, conservabat conferens in corde suo , et tunc sancti Fv an gelii coacervavit triticum, quod Apostolis postea exhibuit ruminandum. (Hanc auctoritatem moraliter expositam invenies infra titulo de pulchritudine membrorum Mariae, ubi agitur de venire.)
Item, Ratione faecundae virginitatis et virgineae fecunditatis dicitur, Luc. x, 42, quod Maria ista optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. (Hoc habuisti supra expositum titulo, Benedicta tu in mulieribus, circa medium capituli.) Vel aliter quam ibi habeatur : Elegit Maria bonam partem, vovendo prima virginitatem : meliorem, verbis angelicis adhibendo fidem, quando mediante fide concepit Salvatorem : optimam, quando sublimata est in assumptione super omnes ordines spirituum supernorum. Et ita ipsa optima optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Moraliter : Bonam partem elegit, qui amare conteritur, et recipit veniam : meliorem, qui vere confitetur et recipit gratiam : optimam, qui in bono perseverat et in morte recipit gloriam. Et ita Magdalena de qua litteraliter dictum est, haec elegit bonam partem, meliorem, optimam, et illa proprie est, quae non potest auferri: si enim accepisti veniam per contritionem, vel gratiam per confessionem, haec duplex potest tibi auferri, si patiaris recidivum : sed optima, id est, Christus vel gloria aeterna nequaquam. Nec potest habere hanc partem optimam, nisi M.aria, id est, anima amara pro peccatis.