DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT II.

De causa intensionis et remissionis.

Reprobatis igitur opinionibus et refutatis tanquam non veris, alia invenire oportet de his quae cum magis et minus dicuntur secundum intensionem et remissionem. Hujusmodi vero sunt ea quae sunt in voce, sive nomine imposito illi formae, quae dicitur cum magis et minus. Formae enim quae adveniunt substantiae et accidentales sunt, nominibus propriis designantur, tunc magis et minus non contingit illis formis secundum augmentum subjecti mobilis vel diminutionem, sed potius secundum impositionem nominum illorum quae in voce sunt illarum formarum significativa. Omnis enim impositio nominis est a forma: et ideo nomen significat positivam formam, ut album primum significat albedine coloratum : unde quaecumque priori et principali nominis impositioni significatione propinquiora sunt, magis simplicitatem et veritatem illius attingunt, et illa cum magis dicuntur et minus: cum minus autem forma illa praedicatur de his quae a primaria nominis impositione remotiora sunt, ut album quodcumque magis est quod nomine significante quod album est similitudine propinquius est: minus autem quod talis naturae dissimilius est: album autem simpliciter dicitur in quo est pura albedo : quanto igitur ad vocis primam et nominis impositionem aliquod accidens puriori albedine inficitur vel afficitur, tanto etiam candidius et albius esse pronuntiatur et judicatur vel assignabitur: et hoc quidem est in omnibus formis advenientibus substantiae quae cum magis et minus dicuntur. Quantitas autem quae cum magis et minus non dicitur, excipitur ab hac, quia parvius secundum quantitatem esse dicitur d quod aliis secundum quantitatem staturae comparatum, ipsis in quantitate deficere dicitur : quidquid igitur est quod quantitatis mensura superatur, id continuo parvius pronuntiatur secundum quantitatis in corpore et quantitate decrementum. Et similiter est in aliis secundum quantitatem comparatis sive secundum longitudinem, sive secundum latitudinem, sive secundum profunditatem. In omnibus autem aliis quae intensionem et remissionem habent, est intensio et remissio secundum accessum vel recessum ad veram nominis impositionem, ut paulo ante dictum est.

Sciendum autem multos esse modos intensionis et remissionis. Et ideo notandum quod quaecumque ad invicem comparantur secundum magis et minus, comparantur secundum quod sunt unum aliquo modo, aut genere, aut specie, aut analogia sive proportione: unum quidem specie, ut album quidem in quo unum albius est quam reliquum : unum autem analogia ad unum, sicut intellectuale, unum enim intellectualius est alio, sicut intelligentia per essentiam est intelligentior quam intelligentia per adeptionem intellectus: intellectualius et rationalius est id quod per essentiam est rationale, quam id quod participando dicitur rationale, ut dicit Aristoteles in tertio Ethicorum. Sic igitur oportet unum semper esse unitate secundum analogiam, quae comparantur ad invicem secundum magis et minus. Sed ea quae sunt unum genere vel specie, comparantur secundum unam formam quae est in illis: quae autem sunt unum secundum analogiam, non habent quidem unam formam, sed per formam dictam secundum prius et posterius comparantur secundum magis et minus ad unum actum, qui est intelligere in intellectualibus, vel ratiocinari in rationalibus. Comparatio enim fit etiam secundum duo non in genere dicta, scilicet secundum purius et minus purum : participare formam simpliciter, vel participare formam secundum comparationem ad actum. Et primo quidem modo est intensio secundum accessum ad veram nominis impositio-

nem. Et hoc idem est quod secundum recessum contrarii permixtione, sicut cum dicitur album albius. Aut fit ad actus expeditionem : et hoc modo intensio fit secundum quod subjectum magis fit dispositum ad actum, et secundum hoc solum secundum subjecti dispositionem fit intensio vel remissio.

His igitur modis cum fiat intensio (secundum omnem modum simul dicendo) fit intensio vel remissio secundum hoc quod res in qua est intensio fit vel in effectu vel in forma accedente ad veram nominis impositionem: quia impositio nominis nominat formam quae sine impedimento expedita est ad agendum illius formae proprium actum et effectum. Fit autem comparatio ad veram nominis impositionem duobus modis, scilicet secundum recessum quidem a contrario in his quae non habent ad quod accedant, vel secundum accessum, vel secundum utrumque istorum simul. Secundum accessum quidem in eo quod non habet contrarium, sicut bonum melius : non enim bonum vere habet contrarium, sed privative oppositum. Si enim haberet contrarium, tunc esset illud in aliquo termino in quo esset status. Sed nihil summum est malum aut in quo sit status mali. Secundum recessum autem a contrario fit status mali, nam secundum recessum a contrario comparatur secundum magis et minus, scilicet malus, pejor, pessimus. Non enim aliquid est in mali termino ad quod ista comparentur, sed secundum recessum ab optimo talem accipiunt comparationem.

Secundum autem istorum utrumque simul est comparatio in qualitatibus accidentis, sive sint per se activae et passivae, sive secundum suas causas, ut calidius et frigidius, humidius et siccius, albius et nigrius, et hujusmodi in saporibus et odoribus. Haec enim omnia simul in saporibus et odoribus secundum recessum a contrario, et secundum accessum ad veram nominis impositionem tractantur. Comparatur enim in talibus omnibus recessus a contrario secundum eumdem modum, sicut accessus ad veram nominis impositionem.