In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Continua sic : Potes converti si volueris, sed quod tibi dico, omnibus dico. Matth. XIII, 9: Qui habet aures audiendi, scilicet, quibus audit exterius, audiat.a Audiat, " id est, intelligat mente interius, " quid Spiritus dicat Ecclesiis, " id est, tota Trinitas. Joan. IV, 24 : Spiritus est Deus. Cum enim Filius docet Ecclesiam, loquitur in eo Pater et Spiritus sanctus : quia inseparabilia sunt opera Trinitatis.
Vel dicitur: " Spiritus, " ad designandum, quod visio ista spiritualis est, et
non corporalis. Vel, hoc dicitur ad designandum, quod non est ipse qui loquitur, sed Spiritus sanctus qui loquitur in eo. Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, etc.
Et cum dicit : " Ecclesiis, " innuit quod non tantum loquitur uni, sed omnibus Ecclesiis.
" Vincenti, " scilicet Ecclesiae, vel cujuscumque personae, " dabo edere " gratis : non vendam, quia sum dator liberalis: non reddam, quia remunero supra meritum hominis: " edere de ligno vitae, " id est, satiabo de jucunda Christi Dei et hominis visione, qui est sapientia Dei Patris et lignum vitae. Proverb. III, 18: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus. Hoc lignum vitae editur conspiciendo. Psal. lxvii, 4: Justi epulentur , et exsul: tent in conspectu Dei.
" Quod est in paradiso Dei mei, " id est, in aeterna vita, vel in Ecclesia triumphante.
Et cum dicit: " Dei mei, " notat quod ipse loquitur secundum humanitatem quam assumpsit pro nobis.
Nota : " Vincenti " mundum, qui vincitur fide. I Joannis, v, 4: Haec est victotoria quae vincit mundum, fides nostra. Item, carnem quae vincitur operibus disciplinae. Eccli. XXXI, 7 : Vigilia honestatis tabefaciet carnes. Item, diabolum qui vincitur humilitate. Psal. cxxxv, 23 et 24 : In humilitate nostra memor fuit nostri..., et redemit nos ab inimicis nostris.
" Dabo, " quia ipse erat parator. Psal. lxvii, 11: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Item, administrator. Luc. xii, 37 : Transietis ministrabit illis.
" Edere de ligno vitae. " Hoc lignum est Christus, qui fuit lignum praecisum in morte, frondosum in resurrectione. Job, XIV, 7 : Lignum habet spem: si praecisum fuerit, scilicet, in morte, rursum virescit, in resurrectione, et rami ejus pullulant. Haec est increata sapientia quae se lignum, id est, hominem fecit ut esset materia istius ignis, de quo, Luc. XII, 49: Ignem veni mittere in terram, etc. Item, lignum plantatum secus decursus aquarum, id est, juxta fluxum nostrae mortalitatis : quod fructum suum dabit in tempore suo , id est, satietatem beatae visionis. Joan. XVII, 3: Haec est vita aeterna: Ut cognoscant te, etc.
" Quod est in paradiso Dei mei, " id est, in Ecclesia triumphante in aperto, ut dictum est. Item, in Ecclesia militante sub sacramento, quasi lignum sub cortice. Unde Bernardus : " 0 gloriosa, et amabilis, sponsum habes in terris sub sacramento, qui in caelis habitat sine velamento. Hic quasi dulce praeludium et jucunda desponsatio, ibi nuptiale convivium et beata conjunctio, cum de fide ad spem, de spe ad rem, de mensa ad mensam, de sabbato ad sabbatum fiet transmutatio : tuus ipse Jesus qui dulcis est in facie, dulcis in opere, dulcis in nomine. "
" Et Angelo Smyrnae Ecclesiae scribe : Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit. "
Posita prima Epistola, ponitur secunda hic.
Et dividitur in tres partes sicut praecedens, scilicet, in exordium, narrationem, et conclusionem. Et primum tangitur ibi, " Et Angelo. " Secundum, ibi, v. 9: " Scio tribulationem. " Tertium, ibi. v. 11: " Qui habet aurem, etc. "
In exordio duo dicuntur. Primo, cui debeat scribere. Secundo, cujus auctoritate, ibidem : " Haec dicit primus et novissimus. "
Et ibi describitur ille a natura divina, secundo a natura humana, ibidem: " Qui fuit mortuus. "
Et quoad divinam tangit duo : unum quo ostenditur Creator, cum dicit :
" Primus. " Aliud quo ostenditur remunerator, cum dicitur : " Novissimus. "
Quoad humanam naturam tangit duo. Unum quo ostenditur redemptor, cum dicit : " Mortuus. " Secundum, quo ostenditur mortis triumphator, cum dicit : " Et vivit. "
Dicit ego :
" Et Angelo, " id est, Episcopo, " Smyrnae Ecclesiae scribe, " supple, haec quae sequuntur. Et nota, quod sicut per Ephesum signatur status Ecclesiae tempore Apostolorum, sic per Smyrnam signatur Ecclesia tempore Martyrum. Nam Smyrna interpretatur canticum, vel quasi myrrha, quod bene competit Martyribus, qui cantabant in corde suo Domino canticum laetitiae: et tamen erant in myrrha, hoc est, amaritudine corporalis paenae. Et bene dicitur quasi myrrha: quia per laetitiam mentis superabant afflictionem corporis. Nota : Ad litteram in illa civitate facta fuit magna strages discipulorum Joannis. Hoc autem canticum fuit confessio fidei inter tormenta. Isa. XXVII, 2 et 3 : Vinea meri cantabit ei: Ego Dominus qui servo eam.
" Haec dicit primus, " a quo Omnia, et ante quem nullus. Ad Coloss. I, 16 et 17: Omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes. Et per hoc excluditur haeresis Arii qui dixit Christum esse puram creaturam.
" Et novissimus, " id est, post quem nullus, et ad quem omnia sunt ordinata : " qui fuit mortuus, " ut nos a morte redimeret. Osee, XIII, 14 : De morte redimam eos.
" Ei vivit, " ut spem resurgendi nobis daret : quia, i ad Corinth. XV, 20 : Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.
Nota : Per haec duo excluditur error Manichaei qui dixit Christum nec vere mortuum fuisse, nec vere resurrexisse.
Vel sic : " Haec dicit primus, " a quo omnia, " qui fuit mortuus " tempora- liter, " et vivit " aeternaliter. Primo debetur honor, quia creavit : novissimo timor, quia judicabit : mortuo amor, quia vivificavit : vivo spes, quia suscitabit. Joan. XIV, 19 : Quia ego vivo, et vos vivetis .
Nota : Hic tanguntur tria per ordinem quae in martyrio requiruntur : causa, paena, conscientia. Causa, ibi, " Primus et novissimus, " id est, pro Deo debet sustineri qui est omnium et principium et finis. Paena, ibi, " Et fuit mortuus. " Conscientia, ibi, cum dicit : " Et vivit. " Unde oportet qui vult martyrium sustinere, pro Christo pati et vivere vita gratiae, ad hoc quod nobis proficiat passio corporalis.
" Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemans ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. "
Posito exordio, hic ponitur Epistolae narratio in qua commendatur iste Episcopus.
Et dicuntur quatuor. Primo, ponit commendationem. Secundo, praedicit ei futuram persecutionem, ibi, v. 10 : " Nihil horum. " Tertio, invitat ad fidei perseverantiam, ibidem : " Esto fidelis. " Quarto, promittit retributionem, ibidem : " Dabo tibi coronam. "
In prima parte commendat Episcopum a tribus. Primo, a carnis tribulatione. Secundo, a rerum paupertate : " Et paupertatem. " Tertio, a vituperio et detractione : " Et blasphemans. " Primum contra concupiscentiam carnis, secundum contra concupiscentiam oculorum, tertium contra superbiam vitae.