Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et ideo sequitur :
" Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum, nolite timere.
Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. "
Et tangitur hic consolatio timentium., et liberatio in periculo existentium.
Et de consolatione dicit : " Et statim, " consolator Dominus, " locutus estcum eis, " ut eum per vocem cognoscerent, quem ambulantem in undis non cognoverunt. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis.
" Ei dixit eis : Confidite, " Confidentia enim est amplitudo animi in spe periculum evadendi. Joan. XVI, 33 : Confidite, ego vici mundum, cujus pressuram significat tempestas exorta. II ad Corinth. l, 9 ei seq :. Ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos : qui de tantis periculis nos eripuit, ei eruit : in quem speramus quoniam etadhuc eripiet, adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis.
Quia " ego sum. " Haec enim est causa confidentiae, quod ipse est, qui vere est : quia omnem saeculi motum sua comprimit immutabilitate : et omne quod apparet, et non vere est (eo quod mutabile est) sua certificat veritate, et illuminatione. I ad Timoth. VI, 16 : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Exod. iii, 14 : Ego sum qui sum.
" Nolite timere " in periculis, vel phantasiis apparentibus : quia praesentia mea vobis erit causa salutis. Psal. xc, 5 et 6 : Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris.
" Et ascendit ad illos in navim, "
Ut liberaret a periculo tempestatis : sicut certificaverat contra phantasma.
" Et cessavit ventus " tentationis, qui fuit causa turbationis. Matth. viii, 26 : Imperavit ventis ei mari, et facta est tranquillitas magna.
" Et plus magis intra se stupebant.
Non enim intellexerint de panibus : erat cor eorum obcaecatum.
Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt. "
Secundum est, divisum contra praecedens totum, ubi ostenditur necessitas miraculi quod inducitur, ut plene intelligatur potentia multiplicationis panum.
Dicit igitur, quod " plus stupebant, " de hoc quod super mare ambulabat, " et magis plus, " quia ad imperium ejus ventus cessabat. Eccli. xliii, 25 : In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum, ei plantavit in illa Dominus insulas.
" Non enim intellexerunt de panibus, "
Hoc est, de potestate sua demonstrata in panum multiplicatione : et ideo necessarium fuit adjungere hoc miraculum, in quo non tantum in terrestribus, sed et in aquis et aere potens esse cogncsoeretur. Proverb. xx, 13 : Aperi oculos tuos, et saturare panibus,
" Erat enim " adhuc " cor eorum obcaecatum, " ne Dominum in omnipotentia suae deitatis agnoscerent. Luc. XXIV, 16 : Oculi illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis ?" Et cum transfretassent, "
A periculo liberati, " venerunt in terram Genesareth, " ad aliam ripam stagni versus Bethsaidam, et Capharnaum, " eiapplicuerunt " ibi, salutem omnibus offerentes, quam secum adduxerant.