Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Primo arguitur quod Theologia non sit de Deo sub ratione absoluta Deitatis, sed sub aliqua alia ratione speciali. Et patet per Hugonem, qui vult quod Deus sit subjectum ut Restaurator, et per Cassiodorum, qui vult, etc.
(b) Secundo arguitur probando quod Deus non sit subjectum sub ratione absoluta Dei sive Deitatis, sed sub aliqua alia ratione speciali, quia est subjectum Metaphysicae sub ratione absoluta Dei; ergo si Deus ponitur subjectum Theologiae, erit subjectum sub aliqua alia ratione speciali.
(c) Tertio arguitur auctoritate Commentatoris, qui vult quod genus substantiarum sit subjectum Metaphysicae. Unde ipse reprehendit Avicennam ponentem Metaphysicam probare primam esse, quia nulla scientia probat suum subjectum, sed supponit, ubi dicit sic, 1. Physicor : Sed notandum est quod istud genus entium, scilicet esse separatum a materia, non declaratur nisi in hac scientia naturali. Et qui dicit quod prima Philosophia, scilicet Metaphysica, nititur declarare entia separabilia esse, peccat. Haec enim entia sunt subjecta primae Philosophiae, et declaratum est in Posterioribus Analyticis, quod impossibile est aliquam scientiam declarare
subjectum esse, aut quia manifestum per se, aut quia declaratum in alia scientia.
Unde Avicenna peccavit maxime, cum dixit quod primus Philosophus demonstrat primum principium esse, et processit in hoc sua libro de scientia divina per viam quam existimavit esse necessariam et essentialem in illa scientia, et peccavit peccato manifesto. Haec ille.
(d) Ultimo arguitur, probando quod Deus sub ratione finis sit subjectum, quia ratio finis est nobilissima, ut patet per Avicennam, etc. Ex hoc concluditur quod sit subjectum sub ratione boni, quia ratio boni est ratio finis. Unde Philosophus 2. Metaph. cap. 8. vult quod qui ponit infinitatem in finibus, destruat naturam boni, etc. Unde secundum aliam translationem : Illi, inquit, qui faciunt causas infinitas, auferunt naturam boni et non percipiunt. Et ibi Commentator : Et facientes causas finales esse infinitas, destruunt finem, et qui destruunt finem, destruunt omne bonum et nihil percipiunt. Nihil enim dicitur esse bonum nisi per causas finales. Haec ille.