IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
Quare Verbum totam humanam naturam accepit, et quid nomine humanitatis vel humanae naturae intelligendum sit. Et quia in homine tota humana natura vitio corrupta erat, totam assumpsit, id est, animam et carnem, ut totam curaret et sanctificaret. Quod autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi debeant, aperte docet Hieronymus in expositione Catholicae fidei, dicens: Sic confitemur in Christo unam . Filii esse personam, ut dicamus, duas perfectas et integras esse substantias, id est, deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore. " Ecce aperte ostendit, humanitatis nomine animam et corpus intelligi, quae duo assumpsisse Dei Filius intelligitur, ubi hominem sive humanitatem vel humanam naturam accepisse legitur. Errant igitur qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quamdam, a qua homo nominatur, significari contendunt, ubicumque Christi humanitas memoratur. Ait enim Joannes Damascenus: " Sciendum quidem est, quod deitatis et humanitatis nomen substantiarum, scilicet, naturarum, est repraesentativum. " Natura enim non sic accipitur in Christo, ut cum dicitur una natura esse omnium hominum ; quod evidenter idem Joannes ostendit, differentem rationem dicti assignans, cum natura humana in Christo nominatur, et cum dicitur una natura omnium hominum. Ait enim : " Cum unam hominum naturam dicimus, sciendum est, quod non considerantes ad animae et corporis rationem hoc dicimus. Impossibile enim est unius naturae dicere Domini corpus et animam, ad invicem comparata. Sed quia plurimae personae hominum sunt, omnes autem eamdem suscipiunt rationem naturae, (omnes enim ex anima et corpore compositi sunt, et omnes naturam animae participant et substantiam corporis possident,) communem speciem plurimarum et differentium personarum unam naturam dicimus, uniuscujusque scilicet personae duas naturas habentis et in duabus perfecte naturis existentis, animae scilicet et corporis. In Domino autem Jesu Christo non est communem speciem accipere. Neque enim factus est, nec est nec aliquando fiet alius. Sed Christus ex deitate et humanitate, in deitate et humanitate Deus perfectus, idem et homo perfectus." Totam igitur hominis naturam, id est, animam et carnem, et horum proprietates sive accidentia assumpsit Deus, non carnem sine anima, nec animam sine ratione, ut haeretici voluerunt, sed et carnem et animam cum sensibus suis. Unde Joannes Damascenus ait: " Omnia quae in nostra natura plantavit Deus, Verbum assumpsit, scilicet corpus et animam intellectualem, et horum idiomata. Totus enim totum assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret. Quod enim inassumptibile est, incurabile est. "
De unione Verbi et carnis mediante anima.
Assumpsit igitur Dei Filius carnem et animam, sed carnem mediante anima. " Unitum est carni per medium intellectum, Verbum Dei. " Tantae enim subtilitatis atque simplicitatis est divina essentia, ut corpori de limo terrae formato uniri non congruerit, nisi mediante rationali essentia. Illa autem unio inexplicabilis est adeo, ut etiam Joannes, ab utero sanctificatus, se non esse dignum fateatur solvere corrigiam calceamenti Jesu, quia illius unionis modum investigare aliisque explicare non erat sufficiens. " Non sunt igitur audiendi qui non verum hominem Filium Dei suscepisse dicunt, neque natum de foemina, sed falsam carnem et imaginem corporis simulatam ostendisse videntibus . " In quem errorem prorumpunt, quia timent, quod fieri non potest, scilicet, ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur, " et tamen praedicant, istum visibilem Solem radios suos per omnes faeces et sordes corporum spargere et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda a visibilibus immundis contingi possunt et non coinquinari, quanto magis incommutabilis et invisibilis Veritas, per spiritum animam et per animam corpus suscipiens, totum hominem sine sui contaminatione assumpsit et ab omnibus infirmitatibus liberavit. " Ecce hic dicit, Dei Sapientiam per spiritum assumpsisse animam, et per animam corpus. Spiritus enim, scilicet pars animae superior, majori similitudine Deo propinquat quam anima, scilicet ipsa eadem secundum inferiorem partem, et anima magis quam corpus ; et ideo non incongrue anima dicitur assumpta per spiritum, et corpus per animam.
Quod Verbum simul assumpsit carnem et animam, neque caro prius est concepta quam assumpta.
Si autem quaeritur, utrum Verbum carnem simul et animam assumpserit, an prius animam quam carnem, vel carnem quam animam ; et utrum caro illa prius fuerit in utero Virginis concepta et postea assumpta; verissime et absque ulla ambiguitate dicitur, quia ex quo hominem Deus assumpsit, totum assumpsit simulque sibi univit animam et carnem; nec caro prius fuit concepta, et postmodum assumpta, sed in conceptione assumpta et in assumptione concepta. Unde Augustinus in lib. de fide ad Petrum : " Firmissime tene, et nullatenus dubites, non carnem Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis, priusquam susciperetur a Verbo, sed ipsum Deum suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi Incarnatione conceptam. " Idem in lib. de Trinitate: Non esset Dei hominumque mediator, nisi esset idem Deus, idem homo, in utroque unus et verus, quam servilem formam a solo Filio susceptam, tota Trinitas, cujus una est voluntas et operatio, fecit. Non autem in utero Virginis prius caro suscepta est, et postmodum divinitas venit in carnem, sed mox ut Verbum venit in uterum, servata veritate propriae naturae, factum est caro et perfectus homo, id est, in veritate carnis et animae natus est. De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait: " Angelo nuntiante et Spiritu adveniente, mox Verbum in utero, mox intra uterum Verbum caro. "
(Finis textus Magistri.)
Circa distinctionem secundam, in qua Magister agit de modo assumendi naturam, quaeruntur tria.
Primo, utrum naturam humanam uniri Deo hypostatice, et tamen non frui, includat contradictionem.
Secundo, utrum fuerit alibi aliquod medium congruitatis, et includat utrumque medium, scilicet intrinsecum, ut gratiam, quaero: Utrum Verbum primo et immediate assumpserit totam naturam humanam.
Tertio, utrum incarnationem praecesserit corporis organisatio.