REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Refutat tripliciter dictam sententiam, negantem in Christo esse existentiam creatam humanitatis, et solvit argumenta opposita. Ita communis Doctorum, paucis Thomistis exceptis.
Contra ista, omnis per se terminus generationis habet aliquod esse in actu acquisitum per generationem ; sed Christus filius Dei in natura humana est per se terminus generationis ; igitur, etc. Major patet, quia generatio vel est ad esse in actu, vel ad id quod habet esse in actu. Minor patet per Damascenum, cap. 43. Sed esse acquisitum per generationem non potest esse increatum, quia illud existebat ab aeterno ; igitur oportet dare aliud esse. Item, in secundo de Anima, text. 37. Vivere, viventibus est esse ; igitur cum in Christo sit duplex vivere, ibi erit duplex esse.
Dices, non est ibi duplex vivere, nisi accipiendo pro esse secundo, et sic in Christo potest esse duplex operatio.
Contra, aliquod vivere amisit Christus in morte, aliter non fuisset vere mortuus, igitur ibi destruebatur unum esse non increatum ; igitur vivere creatum et esse.
Item si illa natura dimitteretur a Verbo, sicut omnes concedunt quod de potentia absoluta potest, non ex hoc oportet quod sit generatio, neque creatio novi esse, et sola illa dimissio non erat annihilatio ; igitur tunc natura humana habebit esse in actu, et non novum.
Item, respectu illius naturae assumptae tota Trinitas habet rationem causantis, et rationem conservantis ; igitur Christus habuit esse actu conservatum et creatum ; illud non potest esse actu increatum, quia tale non habet rationem termini conservationis.
Ad primum pro opposita opinione, dico quod illa ratio concludit oppositum, quia ex hoc non advenit novum esse parti, quia est pars, quia forma partis est illa, quae prius fuit totius. Patet, saltem de intellectiva, quae nec extenditur per se, nec per accidens, quamquam forma materialis extensa per accidens sit forma partis, cum pars de novo advenit. Sed forma naturae humanae advenientis non est forma Verbi ; igitur vel habebit esse per propriam formam, vel per nullam, sicut si forma totius non esset forma partis ; igitur vel illa pars habebit esse proprium, vel nullum esse habebit.
Secunda ratio non valet, hoc enim assumptum est falsum, accidens non habet esse proprium in subjecto proprio, quia subjecto transubstantiato, manet idem accidens, quod praefuit sine omni mutatione positiva, et similiter si subjectum annihilaretur ; igitur oportet quod prius habeat esse aliquod, aliter enim cum annihilatione, vel transubstantione oporteret ponere aliam mutationem positivam ad esse accidentis, quod habet separatum.
Secundo probo idem, quia terminus cujuscumque motus est aliquod esse novum, ut esse secundum quid, licet non esse substantiae ; igitur tale erit accidentis in subjecto. Nec est inconveniens in supposito tot ponere esse secundum quid, quot sunt accidentia. Sicut enim generatio simpliciter est ad esse novum simpliciter, sic generatio secundum quid ad esse novum secundum quid, quod tamen est esse quoddam.
Tertia ratio non valet, quia secundum dicentes quod substantia est extensa propria extensione quantitatis formaliter, si simile est ad propositum, tunc natura humana formaliter est ens forma Verbi, et per consequens formaliter intelligit intelligere Verbi, et formaliter vult velle Verbi, et tunc in Christo non essent duo intelligere, neque duo velle, quod est contra Damascenum, cap. 6. Nec potest dici quod sunt ibi duae voluntates, et duo intellectus, et tamen non nisi unum esse, quia ita immediate se habet esse existentiae ad naturam extra causam suam, sicut se habet intellectus, vel voluntas ad naturam.