Beda. Ne parva unius Angeli videretur auctoritas, postquam unus sacramentum novae nativitatis edocuit, statim multitudo caelestium agminum affuit; unde dicitur et subito facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis. Bene chorus adveniens Angelorum, militiae caelestis vocabulum accipit, qui et duci illi in praelio qui ad debellandas aereas potestates apparuit, humiliter obsecundat, et ipse potestates easdem contrarias, ne mortales tantum tentare valeant quantum volunt, fortiter armis caelestibus perturbat. Quia vero deus et homo nascitur, hominibus pax et deo gloria canitur; unde sequitur laudantium deum, et dicentium: gloria in altissimis deo. Uno Angelo, uno evangelizante nuntio natum in carne deum, mox multitudo militiae caelestis in laudem creatoris prorumpit, ut et christo devotionem impendat, et nos suo instruat exemplo, quoties aliquis fratrum sacrae eruditionis verbum insonuerit, vel ipsi quae pietatis sunt ad mentem reduxerimus, deo statim laudes corde, ore et opere reddendas. Chrysostomus. Et olim quidem Angeli ad puniendum mittebantur, puta ad Israelitas, ad David, ad sodomitas, ad gemitus convallem; nunc e contra canunt in terra gratias agentes deo: eo quod suum descensum ad homines eis reseravit. Gregorius Moralium.
Simul etiam laudant, quia redemptioni nostrae voces suae exultationis accommodant: simul etiam, quia dum nos conspiciunt recipi, suum gaudent numerum impleri.
Beda. Optant etiam pacem hominibus, cum subdunt et in terra pax hominibus: quia quos infirmos prius abiectosque despexerant, nascente in carne domino, iam socios venerantur. Cyrillus.
Haec autem pax per christum facta est: reconciliavit enim nos per se deo et patri, culpam hostilem de medio auferens; duos populos in unum hominem pacificavit, ac caelicolas et terrenos in unum gregem composuit. Beda. Quibus autem hominibus pacem poscant, exponunt dicentes bonae voluntatis, eis scilicet qui suscipiunt natum christum: non enim est pax impiis, sed pax multa diligentibus nomen dei. Origenes in Lucam.
Sed diligens lector inquirat quomodo salvator dicat: non veni pacem mittere super terram; et nunc Angeli de eius nativitate cantent in terra pax hominibus.
Sed hoc quod pax esse dicitur in hominibus bonae voluntatis, solvit quaestionem; pax enim quam non dat dominus super terram, non est pax bonae voluntatis. Augustinus de Trin..
Pertinet enim iustitia ad bonam voluntatem.
Chrysostomus. Aspice autem mirandum processum: Angelos ad nos deduxit prius, ac deinde duxit hominem ad superna: factum est caelum terra, cum terrena deberet recipere. Origenes in Lucam. Mystice autem videbant Angeli, se opus quod eis creditum fuerat, implere non posse absque eo qui vere salvare poterat; et medicinam suam inferiorem esse quam hominum cura poscebat: unde sicut si veniat aliquis archiater qui habeat summam in medicina notitiam: et illi qui prius sanari nequiverant, cernentes magistri manu putredines cessare vulnerum, non invideant, sed in laudes archiatri erumpant, et dei, qui sibi aegrotantibusque tantae scientiae hominem miserit; sic multitudo Angelorum pro christi adventu deum laudat.