Chrysostomus super Matth..
Ille debet christi iustitiam praedicare qui ventri suo contradicere potest, qui saeculi istius bona contemnit, qui vanam gloriam non desiderat. Et ideo dicitur exinde coepit iesus praedicare, idest ex quo tentatus, famem vicit in deserto, avaritiam sprevit in monte, vanam gloriam repercussit in templo. Vel exinde coepit praedicare, ex quo traditus est ioannes: nam si praedicante ioanne praedicare coepisset, vilem reddidisset ioannem, et inveniretur praedicatio ioannis esse superflua quantum ad istius doctrinam, sicut si uno tempore sol cum Lucifero oriatur, gratiam Luciferi celat. Chrysostomus in Matth.. Ideo etiam non praedicavit donec ioannes in carcerem mitteretur, ne ex hoc multitudo scinderetur; propter quod etiam ioannes nullum fecit signum, ut per miracula omnes traherentur ad christum. Rabanus. In hoc etiam docet ne quis ab inferiori persona sermonem contemnat; unde apostolus: si cui sedenti revelatum fuerit, prior taceat. Chrysostomus super Matth..
Sapienter autem inde praedicationis suae sumpsit initium, non ut conculcet ioannis doctrinam, sed ut magis confirmet, et testem eum verum fuisse demonstret.
Hieronymus. In quo etiam ostendit se eiusdem esse dei filium, cuius ille fuerat propheta, et ideo dicit poenitentiam agite.
Chrysostomus super Matth..
Non enim statim iustitiam praedicavit quam omnes cognoscebant, sed poenitentiam, qua omnes indigebant. Quis ergo ausus est dicere: volo bonus esse, et non possum? poenitentia enim correctio est voluntatis; et si vos mala non terrent, ut scilicet poenitentiam agatis, saltem bona delectent; unde sequitur appropinquavit enim regnum caelorum, idest beatitudo regni caelestis; ac si dicat: parate vos per poenitentiam, quia appropinquavit tempus mercedis aeternae. Remigius. Et notandum, quia non dicit: appropinquavit regnum chananaeorum aut iebuzaeorum, sed regnum caelorum. Lex enim promittebat bona temporalia, sed dominus regna caelestia. Chrysostomus in Matth..
Considerandum etiam, quod in hac praedicatione nihil de seipso manifeste praedicabat, quod interim conveniens erat, quia nondum de eo decentem habebant opinionem. Incipiens etiam, nihil grave et onerosum dixit, sicut ioannes dixerat securim exscindendae arbori imminentem, et huiusmodi; sed in principio benigna proposuit, regnum caelorum evangelizans.
Hieronymus. Mystice autem: ioanne tradito, christus incipit praedicare, quia desinente lege, consequenter oritur evangelium.