Secundo quaeritur utrum deus possit alicui creaturae communicare quod per se in esse conservetur absque deo.
Et videtur quod sic.
Creare enim est maius quam per se in esse conservari. Sed creare potuit creaturae communicari, ut magister dicit in V dist., IV sentent.. Ergo et per se in esse conservari.
Praeterea, plus est in potestate rerum et dei, quam in potestate intellectus nostri. Sed intellectus noster potest intelligere creaturam absque deo. Ergo multo fortius deus potest creaturae dare ut per se conservetur in esse.
Praeterea, aliqua creatura est ad imaginem dei, ut patet Genesis I, 26. Sed secundum Hilarium imago est rei ad rem coaequandam indiscreta et unita similitudo; et sic imago adaequare potest id cuius est imago. Cum ergo deus nullo exteriori conservante indigeat, videtur quod hoc potuit creaturae communicare.
Praeterea, quanto agens est perfectius, tanto potest perfectiorem effectum producere.
Sed agentia naturalia possunt effectus facere qui conserventur in esse sine agentibus. Ergo multo fortius deus potest hoc facere.
Sed contra. Deus non potest aliquid facere in diminutionem suae auctoritatis. Hoc autem suo dominio praeiudicaret, si aliquid absque ipsius conservatione posset esse. Ergo deus hoc facere non potest.
Respondeo. Dicendum, quod ad omnipotentiam dei non pertinet quod possit facere duo contradictoria esse simul. In hoc autem quod dicitur quod deus faciat aliquid quod eius conservatione non indigeat, contradictio implicatur. Iam enim ostensum est quod omnis effectus a sua causa dependet, secundum quod est eius causa. In hoc ergo quod dicitur, quod dei conservatione non indigeat, ponitur non esse creatum a deo; in hoc quod dicitur, quod deus faciat ipsum, ponitur esse creatum.
Sicut ergo contradictionem implicaret, deum facere aliquid quod non esset creatum ab eo, ita si quis diceret deum facere aliquid quod eius conservatione non indigeret. Unde utrumque pari ratione deus non potest.
Ad primum ergo dicendum, quod cum creare sit aliquid causare; non indigere autem alterius conservatione, non sit nisi eius quod causam non habet: manifestum est quod maius est non indigere conservari ab alio quam creare; sicut maius est causam non habere quam causam esse; licet et hoc non sit usquequaque verum, quod creare creaturae sit communicabile, secundum quod est actus primi agentis, ut in alia quaestione 3, dictum est.
Ad secundum dicendum, quod quamvis intellectus possit intelligere creaturam non intelligendo deum, non tamen potest intelligere creaturam non conservari in esse a deo; hoc enim implicat contradictionem, sicut et creaturam non esse creatam a deo, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod aequalitas non est de ratione imaginis absolute, sed perfectae; qualis dei imago non est creatura, sed filius; unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod responsio patet per ea quae dicta sunt in praecedenti.