Deinde cum dicit, laboravi, ponit gemitum poenitentis: ubi tria videtur tangere. Primo tristitiam cordis. Secundo defectum rationis, ibi, turbatus est. Tertio infirmitatem virtutis, ibi, inveteravi. Tristitia cordis tripliciter indicatur.
Primo per gemitum et suspiria. Secundo per corporis inquietudinem. Tertio per lacrymas.
Quantum ad primum dicit, laboravi in gemitu meo, scilicet suspirando: Thren. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens etc.. Ps. 37: rugiebam a gemitu cordis mei. Dicit autem, laboravi, quia labor est pugnare contra se, et tamen labor iste bonum fructum habet: Sap. 3: bonorum laborum gloriosus est fructus. Quantum ad secundum dicit, lavabo: ubi duo ponit, scilicet lectum et stratum; et haec duo licet pro eodem accipiantur, tamen proprietatem sequimur. Stratum dicuntur panni qui sternuntur in lecto. Lectum, illud quod subtus ponitur, et dicitur lectus ab eligendo, scilicet stramina et similia, unde fit lectus.
Per hoc ergo quod dicit: lavabo per singulas noctes lectum meum, dat intelligere quod quaelibet nocte surgebat, et appodiatus juxta lectum plorabat. Littera Hieronymi est, natare faciam lectum meum: et est parabolica locutio. Vel natare faciam, idest ad modum natantis faciam habere ex inquietudine mea in eo. Dicit autem, lacrymis stratum meum rigabo, quia etiam in lecto jacens plorando perfundebat pannos lecti, quasi irriguum lacrymarum.
Moraliter, lectus in quo homo quiescit, est conscientia, hanc lavat homo per lacrymas in poenitentia: Hier. 4: lava a malitia cor tuum. Per stratum vero designantur peccata, quae supersternuntur conscientiae: quae quidem abluenda sunt lacrymis: quia lacrymae lavant delictum, quod pudor est confiteri.
Glossa: Thren. 2: defecerunt prae lacrymis oculi mei etc.. Per singulas ait noctes, idest per singula peccata. De singulis enim peccatis debet homo poenitendo plorare. Datur autem hic intelligi quod poenitens habeat vices interpolatas: quia inter bona quae faciebat aliquando peccabat, et de singulis plorabat: unde non dicit per unam, sed per singulas noctes. Dicit autem rigabo per inundantiam lacrymarum; Hier. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis etc.. Thren. 2: deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, ne taceant pupillae oculi tui.