QUODLIBETA 3

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Quaestio 12

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 1

Utrum conscientia possit errare.

Ad primum sic proceditur: videtur quod conscientia errare non possit.

Argumentum 1

Quia ad Rom. III, dicit Glossa, quod conscientia est lex intellectus nostri, quae est lex naturae. Sed lex naturalis errare non potest. Ergo nec conscientia.

Argumentum 2

Praeterea, basilius dicit, quod conscientia est naturale iudicatorium. Sed naturale iudicatorium non potest errare, ut patet in primis principiis indemonstrabilibus, de quibus homo naturaliter iudicat. Ergo conscientia non potest errare.

Sed Contra

Sed contra, est quod dominus dicit Ioan., cap. XVI, 2, discipulis loquens: venit hora ut omnis qui interfecerit vos, arbitretur se obsequium praestare deo. Sed hoc non est nisi conscientia errante. Ergo conscientia potest

Corpus

Respondeo. Dicendum quod conscientia, sicut ipsum nomen sonat, importat applicationem scientiae vel notitiae humanae ad aliquem proprium actum.

Omnem autem notitiam quam homo habet, potest ad suum actum applicare: sive memoriam, prout homo dicitur habere conscientiam testificantem quod fecerit aliquid vel non fecerit; sive etiam scientiam universalem vel particularem, per quam homo potest cognoscere utrum aliquid sit faciendum vel non faciendum: et secundum hoc conscientia dicitur urgere vel impedire.

Manifestum est autem, quod si accipiamus diversas hominis cognitiones, in aliqua potest esse error, et in aliqua non.

In primis enim principiis naturaliter cognitis, sive sint speculativa sive sint operativa, nullus potest errare; sicut in hoc: omne totum est maius sua parte; vel: nulli iniuriam esse faciendam.

In aliis autem humanis cognitionibus magis particularibus, sive pertineant ad partem sensitivam, sive ad rationem inferiorem, quae considerat humana, sive ad rationem superiorem, quae considerat divina; potest multipliciter error accidere.

Manifestum est autem quod in applicatione multarum cognitionum ad actum provenit error, quaecumque cognitionum fuerit erronea; sicut patet quod falsitas accidit in conclusione, quaecumque praemissarum fuerit falsa.

Sic ergo, licet in cognitione primorum principiorum iuris naturalis non sit error, tamen, quia in aliis principiis iuris humani vel divini potest error accidere, ideo conscientia hominis errare potest; sicut patet quod haereticus, qui habet conscientiam nunquam iurandi, habet conscientiam erroneam, propter hoc quod credit omne iuramentum esse contra praeceptum dei; licet in hoc non erret quod aestimat nihil esse faciendum contra praeceptum divinum.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod principia particularia habent virtutem concludendi ex primis principiis universalibus; unde conclusio attribuitur principaliter primis principiis sicut effectus causae primae. Et eadem ratione, quia virtus conscientiae principaliter dependet ex principiis iuris naturalis, sicut ex primis et per se notis, principaliter conscientia dicitur lex naturalis, vel etiam naturale iudicatorium.

Ad 2

Unde patet solutio ad secundum.