TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Idem autem nutrimentum per virtutem generativam, est factivum generationis, non tamen generat id quod alitur, sed potius generat id quod est, ut id quod alitur in specie. Cujus probatio est, quia nihil generat seipsum : oporteret enim quod idem esset et non esset simul. Omne enim generans actu est : id autem quod generatur actu, non est ens : esset igitur idem, et non esset secundum substantiam : et ideo sicut alimento et augmento aliud et aliud est esse secundum idem subjectum, ita alimento et generative necessarium est aliud esse secundum diffinitivam rationem. Propter quod notandum est, nutritivam saivare individuum per distributionem nutrimenti ad membra : et quod superfluit membris, hoc sequestrat ad membra genitalia, quae trahunt ipsum sicut ventosa trahit sanguinem. Membra autem seminaria sunt organum virtutis generativae, sicut cerebrum est organum virtutis animalis, et cor virtutis vitalis : et virtus generativa sita in membris genitalibus, imprimit in alimento superfluo virtutem formativam, quae in seminis viscositate retenta, quando fuerit in debito loco, format semen in organicum corpus : sicut enim nutritiva cibo influit speciem membrorum, per quam tendit ad membra, ita genitalia influunt ei virtutem formativam, qua formatur semen in membra corporis organici : et hoc quidem semen a toto corpore deciditur, et maxime a cerebro, et per spongiositatem membrorum, ctiva virtute testiculorum trahitur ad vasa seminaria, et ibi informatur praedicta virtute,
Et ideo virtus generativa in veritate est duplex. Una quidem in generante, quae descindit semen attrahendo, et haec operatur tribus, calore scilicet qui spumosum facit semen, ut spumosum sit spiritu deferente formativam virtutem, et hic spiritus extendit membra genitalia : et eodem calore consumit superfluum humidi seminis, ut efficiatur globosum et quasi glandulosum, quod magis retinere possit virtutes sibi impressas, et melius retineat figuras membrorum eftigiatas. Operatur autem seipsa virtus generativa, influendo virtutem formativam quae est in semine, sicut ars est in artificiati materia : et operatur humido cibali, sicut materia etiam operatur : et operatur ventositate sicut instrumento extendente membra genitalia ad actum coitus, et ejiciendo semen a masculo in foeminam : ventositas enim propellit semen ad locum debitum.
Alia autem virtus generativa est in semine, quae est virtus formativa, duo habens instrumenta, et duas materias, et duo opera. Unum quidem suorum instrumentorum est calor seminis, qui triplici virtute est informatus : quarum unam habet a substantia in quantum est calor, et ille est virtus solutiva aut dissolutiva et subtiliativa et alterativa seminis. Secunda autem est virtus caelestis, quae virtute operatur ad vitam ex potentia motionis caeli, sicut diximus in aliis locis. Tertia est virtus animae, cujus ipse calor est instrumentum, qua virtute inducit formas organorum physici corporis potentia exercentis opera vitae. Habet etiam Spiritum infra spumam seminis contentum pro instrumento, per quem vehit in omnes partes seminis suas virtutes. Duo autem humida sunt materiae in quibus haec operatur. Unum quidem est quod est in substantia seminum, et hoc est principale. Aliud autem est attractum ut addatur illi, hoc est, humidum sanguinis menstrui, loco cujus infans quaerit cibum cum a matrice separatur : et hoc humidum est supplementum quod, additur humido seminali, ut sufficiat formationi membrorum. Duo autem opera sunt : unum quidem membrorum formatio, alterum autem est quod attribuitur membris, sicut numerus membrorum et ordo, et situs, et asperitas, et lenitas, et caetera hujusmodi quae membris attribuuntur. Haec igitur sunt opera virtutis generativae, et haec quidem fit ex nutrimento.
Fuerunt autem quidam contendentes, non ex nutrimento, sed ex aliquo quod actu est pars animati, fieri generationem, dicentes eam fieri ex carne, non ex superfluo nutrimenti. Sed error eorum convincitur quatuor rationibus. Quarum prima est, quod caro vel aliud quod est pars corporis animati, non est potentia corpus animatum, nisi prius a sua forma corrumpatur : semen autem potentia totum corpus. Secunda ratio est, quod illud quod est actu pars, non deciditur ab animato, nisi cum magno dolore : semen autem separatur cum delectatione. Tertia ratio est, quia actu pars non deciditur a toto corpore : semen autem deciditur a toto corpore. Quarta ratio est, quia videmus oculis nostris semina plantarum, neque lignum esse, neque folia, neque radicem, sed semina maturat a : et videmus semina animalium non esse carnem, neque os, sed. humorem album. Falsum igitur est quod dicunt, et rationibus inductis et multis aliis manifestatur error eorum. Quaerunt autem isti, qualiter tunc fit generatio univoca, ut ex planta planta, et ex homine homo ? Sed ad hoc nos dicimus, quod generatio dicitur aequivoca vel univoca quantum ad generans primum effective quod decidit a se semen : haec enim dat virtutem formativam semini : et sic fit ex planta planta, et ex homine homo, et sic de aliis.
Ex omnibus autem praemissis constat, quod hujusmodi principium quod vocamus animam nutritivam, est ejus quod potest salvare seipsum, et suscipere tale
principium secundum quod est in tali dispositione. Ad hoc enim habet eam ut salvetur in aliquibus suis dispositionibus, licet in omnibus salvari non possit, quia in quibusdam continue mutatur. Alia autem sunt quae non indigent tali principio, eo quod in omnibus suis dispositionibus semper uno modo conservantur, sicut corpora caelestia : et ideo illa habent alias virtutes quam mortalia. Non enim indigent nutritiva et augmentativa et generativa , quemadmodum diximus in