DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De conceptu Virginis alisque laesione virginitatis.
Gloriosum conceptum Virginis absque
laesione virginitatis describit Jeremias, XXXI, 22, dicens : Creavit Dominas novum super terram : Foemina circumdabit virum. Bene dicitur creavit : quia creare est novum aliquid facere quod antea non fuisset. Bene etiam dicitur creavit : quia in sua incarnatione creator omnium factus est creatura. Unde Pater de Filio, Isa. xlv, 8 : Ego Dominus creavi eum, hominem scilicet.
Dominus dicit, non dicit Pater, aut Filius, aut Spiritus saucius, sed Dominus singulariter : quia unus Dominus, una fides, unum baptisma . Quia unus est altissimus creator omnium omnipotens . Et supponit haec dictio., Dominus, pro Trinitate personarum : quia potentia Patris, sapientia Filii, benignitas Spiritus sancti, conceptum Virginis operabantur et partum : quia opera Trinitatis inseparabilia.
Novum. Hoc invenies infra expositum.
Super terram : quia conceptus et partus Virginis omnem transcendit intellectum humanum. Unde dicit beatus Joannes, Joan. I, 27 : Cujus non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti, id est, explicare unionem Verbi. Item, Isa. un, 8 : Generationem, ejus quis enarrabit ? Ejus, id est, Christi : vel, ejus, id est, Virginis, quomodo scilicet ipsa eum genuit, qui se fecit : utrumque enim ineffabile est.
Vel forte ideo dicitur super terram : quia pro salute hominum Dei. Filius factus est homo, et nihilominus per passionem ejus reparata est ruina angelica.
Faemina, idest, Virgo Maria, circumdabit gremio uteri sui. Istud est Glossa.
Virum, id est, Christum, qui. in ipso momento suae conceptionis fuit vir perfectus quoad sapientiam et virtutem, et etiam quoad lineamenta et organisationem membrorum, sicut dicit Magister in Historiis. Tantam enim sapientiam, tantam virtutem habuit conceptus, quantam adultus: quod fuit valde mirabile, nec aliquo modo contingit umquam istud : quoniam ipse est singularis. De sapientia ejus, Eccli.I, 1 : Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante arcum. De virtute, 1 ad Corinth. I, 24 : Nos praedicamus... Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et ita fuit dupliciter perfectus, scilicet in corpore quoad lineamenta membrorum, et in anima quoad scientiam et virtutes.
Circumdabit, inquam, non aliunde, sed de se : quia de sola ejus substantia sine semine viri sola operatione Spiritus sancti aedificatum est corpus Christi. Unde ipsa dicit, Eccli.XXIV, 8 : Gyrum caeli, id est, illum qui claudit omnia, circuivi, id est, vestivi carne virginea. Unde dicit Filius matri, Job, x, 11 : Pelle et carnibus vestisti me. Sola, id est, sine adjutorio viri : quia ipsa fuit via viris invia. Ideo etiam dixit ei Angelus, Luc. i, 3:1. : Ecce concipies in utero, id est, ex
causa intrinseca : quia causa conceptus ejus fuit Intra, non extra : et ideo propriissime totus filius Virginis fuit Christus secundum humanitatem, sicut propriissime totus Filius Dei secundum divinitatem. Hoc est etiam quod Filius dicit de Patre, Isa. xlix, 5 : Formans me ex utero, etc. (Quaere titulo, Benedictus fructus ventris tui.)
Circumdabit virum, non ab altero viro suscipiet, non humana lege concipiet hominem, sed intra viscera intacta et integra virum claudet. Virum, inquam, comprehensibilem : quia quem totus non capit orbis, in ejus se clausit viscera factus homo I de omni enim alia muliere concipiente dicitur, Eccli.XXXVI, 23 : Omnem masculum excipiet mulier, id est, excepto viro concipiet.
Circumdabit, inquam, ita sane ut intrante et exeunte Domino porta Orientalis jugiter perseveret . Bene Maria dicitur porta Orientalis : quia per eam ingressus est in mundum verus Oriens, qui nos visitavit ex alto : et quia per eam oritur in nobis gratia, et patet accessus ad verum Orientem, id est, Christum, qui ortus est ex ea : et ipsa est principium ortus nostri ad vitam. Porta autem Occidentalis fuit Heva, quae fuit principium ingressus nostri ad occasum et mortem. Sed per Mariam ingressus est Dominus Deus Israel in incarnatione, et egressus in nativitate, et semper perseveravit clausa principi, id est, ad honorem principis, scilicet Christi.
Dicitur autem Christus vir multiplici. ratione. Propter virorem divinitatis : vel quia semper viruit per intemeratam sanctitatem, et omnimodam virtutem : in quo notatur immunitas peccati et impotentia peccandi : caruit enim originali, quod probat matris integritas, et actuali, quod Patris divinitas. Ideo vocat eum
Petrus agnum immaculatum , quia non. fuit respersus macula originalis, et incontaminatum, quia caruit omni contagio actualis . Ideo etiam dicitur candelabrum . (Quaere supra titulo, Benedictus fructus ventris tui.)
Virtutem : quia ipse Dei. virtus , Unde, Psal. xxiii, 8 : Dominus fortis ei potens, Dominus potens in praelio, item, Luc. XI, 21, 22 : Cum fortis armatus, etc. Si autem fortior eo, etc. Jerem. xlvi, 12: Fortis impetit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
Audaciam, quae manifeste apparuit in passione. Unde, Joan. xviii, 4 et 5 : Jesus sciens omnia quae ventura erant super eum. processit et dixit eis : Quem quaeritis ? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum, etc.
Quia masculus. Unde designatur per agnum paschalem, de quo dicitur, Exod. xii, 5 : Erit agnus absque mascula, masculus, anniculus. Item, Apocal.XII, 4 : Draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, scilicet masculum, etc, Isa. lxvi, 7, de beata Virgine : Antequam veniret partus ejus, peperit masculum, id est, Christum, qui etiam fuit ex omni parte virilis, et nihil habuit infirmitatis opposita alicui virtutum suarum.
Quia generativus, id est, potens generare filios, non carnales, sed spirituales. Unde, Joan. I, 12 et 13 : Quotquot autem receperunt eum, per fidem scilicet, dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. : qui non ex sanguinibus, etc, sed ex Deo nati sunt. Jacob. I, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, etc. Unde etiam dicit, Isa. lxvi, 9 : Si ego, qui generationem, caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus ?
Quia nihil in ipso faemineum : peccatum enim non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus . Imo In passione mulie- bres delicias expugnavit, contra delicias passus, contra molestias sustinens pati enter.
Quia perfectae aetatis spiritualis. Unde, Exod.XII, 5, dicitur non solum masculus, sed et anniculus : in quo notatur perfectio aetatis : nam ad plenitudinem aetatis pervenit, scilicet ad annum trigesimum. Quod si mensis pro die accipiatur, tot fere in triginta annis menses lunares invenis, quot dies in anno, scilicet trecentos sexaginta sex. Recte autem circa trigesimum quartum annum elegit pati, quod medium est aetatis humanae : nam usque eo proficit aetas et robur hominis : tunc in statu est, post modum incipit minui. Unde, Habacuc.III, 2 : In medio annorum notum facies. In medio enim aetatis humanae notum fecit Dominus salutare suum, et misericordiae suae recordatus est, cum Christum dedit pro nobis. Unde nec ante illam aetatem permissus est occidi : quia nondum venerat hora ejus . Et in tali aetate fuit vir pugnator pro nobis, et pati voluit, ut senes et parvulos traheret ad salutem.
Quia perfectae magnitudinis spiritualis a quo multi orti sunt. Zachar.VI, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus, et subter eum orietur. Qui enim sub eo est, justus est.
Quia numquam emollitus prosperitate. Unde, Joan. VI, 15, cum quidam vellent eum lacere sibi regem, fugit in montem.
Quia numquam fractus adversitate. Unde in passione quasi pro salute generis humani plus adhuc desiderans pati, dixit:. Sitio .
Item, Creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum : quod novum tota terra, quod novum non capit totus orbis.
Si quaeratur, quid sit illud novum? videlicet quod integritati virginitatis accederet faecunditas prolis, ut manens virgo integra fieret mater foecunda, ut gaudia matris habens cum virginitatis honore, sicut nec primam similem habuerat tale votum emittendo, sic nec sequentem haberet virginaliter pariendo. Unde convenit ei illud Sapientiae, III, 13 : Felix est sterilis, ei incoinquinata, quae nescivit thorum in de licio, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Felix sterilis, id est, Virgo, et bene felix Maria : quia benedicta in mulieribus. Beati enim mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt . In respectione animarum sanctarum, quando scilicet animae sanctae facie ad faciem regem videbunt in decore suo . Ad Galat.IV, 27 : Laetare, sterilis, elo. Isa. liv, 1 : Lauda, sterilis, etc.
Novum, inquit, bene novum, quod virgo facta est mater, Deus homo, pater filius, et filia genitrix est effecta. Bene novum, quod parvula puellula utero suo circumdedit hominem perfectum caelo terraque majorem, quod manens virgo concepit, quod filium peperit manens virgo. Isa. VII, 14 : Ecce Virgo concipiet et pariet. Et ponitur in hoc loco hoc nomen, Virgo, diasyrmice. Vere enim fuit hoc novum et inauditum a saeculo : alioquin novum non esset, nisi supra naturam et contra solitum cursum naturae Virgo Deum et hominem sine complexu viri genuisset.
Item, Bene dicit novum. Tres enim mirabiles novitates mirabiliter singulares et singulariter mirabiles, quales nec factae sunt, nec amplius faciendae sunt super terram, fecit omnipotens illa majestas in assumptione nostrae carnis, quando conjuncta sunt ad invicem Deus et homo, mater et virgo, fides et cor humanum.
Item, Hanc novitatem petebat a Domino., Eccli.XXXVI, 6, in persona Ecclesia . : Innova signa, et immuta mirabi-
lia. Homo voluit fieri Deus, et Deus factus est homo. De viro facta est mulier, et de muliere factus est vir. Numquid non haec sunt mirabilia immutata? id est, in melius mutata. Sed et signa sunt innovata. Olim virga sicca floruit, modo virgo peperit. Olim serpens aeneus in palo fixus , adspicientes sanabat, nunc Christus affixus credentes sanat. Vere novum et omni supereminens novitati, quod in partu virginali brevis agnoscitur longitudo, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas inundans, agnoscitur ibi lux non lucens, Verbum non loquens, aqua sitiens, panis esuriens, tristatur gaudium, pavet securitas, patitur salus, moritur vita, infirmatur fortitudo, ibi potentia regitur, sapientia instruitur, virtus sustentatur : qui reficit Angelos, uberibus virgineis lactatur, et vagit in cunis, qui miseros consolatur. E contra cernitur ibi tristitia laetificans, pavor confortans, passio salvans, mors vivificans, infirmitas roborans. Nova sunt haec, ut mirifice vetus homo renovetur per novum. Sed non minus novum, nec minus mirandum, quod juvencula fragilis bajulat quem mundus ferre non sustinet, quod pectus virgineum omni caelorum amplitudine capacius, totum interius illum claudit, qui caelum palmo metitur, et universam terram pugillo concludit. Maxima igitur magnitudo Mariae, quae immensae divinitatis in se praesentiam, et digna suscipere et sufficiens capere invenitur.
Item, De hujusmodi novitate elegantissime dixit quidam prosaice : " Salutare lucescit Domini, Patriarchae, promissa semini completur benedic fio. Novus partus donatur virgini, lapso status aeternus homini: mira rebus conversio! Longitudo brevis efficitur, latitudo constricta cernitur, complanatur profunditas. Altitudo demissa subditur, virtus jacet, potestas regitur, infirma nutat firmitas. Languet salus, pavet fiducia, sordet nitor, plorat laetitia, tristatur consolatio, Disciplinam subit prudentia, vilitati se subdit gloria, eget pastu refectio. invenitur panis esuriens, aret siti fons indeficiens, libertas jugo premitur. Ecce subit numquam incipiens, loco manet iocari nesciens, et vita mortem patitur. Quis hoc vidit ? Quis istud didicit? Quis hoc satis mirari sufficit? Et quid est miraculi? Quid hoc? Ipse profectus deficit, imo suo defectu reficit Deus defectum saeculi. Nam mors vitae restaurat praemium, statum casus, finis initium, pavor firmat constantiam. Fuga tutum facit refugium, praebet dolor salutis gaudium, pudor adducit gloriam. Manens ergo quod semper fuerat, et assumens quod non exstiterat, servit aeternus tempori. Sic injunctum amor exsuperat, sic se parvis magnus contemporat, humano Deus corpori. "
Notandum etiam, quod beata Virgo sine corruptione facta est foecunda : concepit enim sine foeditate et pruritu : quia de Spiritu sancto. Magister Richardus de sancto Victore, : " Non novit Spiritus sanctus virginem corrumpere, sed sanctificare : nescit spiritus sanctus munditiam Virginis minuere, sed augere : nescit foedare, sed glorificare. "
Item, Super illum locum Lucae, x, 38 : Intravit Jesus in quoddam castellum, dicit beatus Anselmus : " Porta per quam intravit, est fides : quia cum credidit, perfecta sunt ei a Domino, quae dicta sunt ei ab Angelo. Nec, quia Jesus intravit, violatum est hoc castellum. Jesus namque salvat, non violat, confracta solidat, non confringit solida, secundum quod nomen ejus ita et opus ejus. "
(Quomodo Maria concepit de Spiritu sancto, quomodo Spiritus sanctus supervenit in eam, quomodo virtus Altissimi obumbravit ei, habuisti supra expositum, titulo de primo delectabili horti conclusi, secundum omnes quas de, hujusmodi materia umquam alicubi potuimus reperire expositiones.)
Item, Athanasius in dialogo suo : "Incarnatus est unigenitus Dei, secreto suo mysterio, quod ipse novit, nostrum est credere, et illius est nosse, " Et hoc est quod canitur : " Signum audisti novitatis, crede solum, et est satis, etc. "
Item, De hoc secreto dicit Christus, Isa. XXIV, 16 : Secretum meum mihi, scilicet de conceptu Virginis et ingressu meo in Virginem, secretum meum mihi, scilicet de egressu meo et puerperio ejus. Sicut ergo nemo novit in Christi incarnatione Virginis conceptionem, sic nemo praesumat in Christi nativitate Virginis matris discutere virginitatem, ne tangens montem bestia lapidetur 1. Ideo dicitur, Isa, lxii, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ? Ejus, id est, Christi. Vel, ejus, id est, Mariae, quomodo scilicet ipsa eum genuit qui se fecit. Joannes Baptista, Joan. 1, 27 : Non sum dignus ut ejus solvam corrigiam calceamenti, id est, explicare unionem Verbi. Quasi diceret : Nec sensu plene intelligere generationem ejus, nec etiam quod sentio, verbis sufficio enarrare.
Item, De conceptu et partu Virginis dicitur, Isa. vii, 14 : Ecce virgo concipiet, et partet filium, etc. Superius dixerat Propheta : Dabit Dominus ipse vobis signum. Multa enim signa dederat prius Dominus per Patriarchas et Prophetas, sed hoc mirabile et ineffabile signum dare voluit per seipsum propter signi excellentiam : quod sic completum est, ut natura nascentis comprobetur ex virgine, et mirabile praedicetur ex deitatis operatione. Et hoc signum nec divinitas operata est sine homine, nec humanitas sine divinitate Verbi. Et hoc est signum cui semper contradictum est , et adhuc contradicitur a quibusdam. Dicit ergo Propheta : Dabit Dominus ipse, non alius : vobis, o domus David, signum salutis et liberationis. Hic tria notantur per hoc pronomen, ipse, Domini liberalitas, operis sublimitas, operis praesentialitas. Unde sensus est : Dominus ipse sine alicujus merito, ipse, non alius, ipse praesens dabit vobis . signum, non qualecumque, sed inauditum, sed novum , sed mirabile , sed excellens , quod nullus posset dare nisi solus Deus. Et quod signum ? Ecce virgo concipiet, ei pariet virgo. Hoc nomen enim, Virgo, in hoc loco tenetur diasyrmice. In hoc signatur, quod utraque futura erat munda, et caro generans, et caro generata. Ideo solus potuit hujusmodi puerperae filius cantare canticum illud : Sine iuiquitatibus conceptus sum, et sine peccatis concepit me mater mea . Filium Dei et suum, scilicet Deum et verum hominem, filium singulariter, non filios, sicut dixit Helvidius haereticus, contra quem scribit Hieronymus epistolam de virginitate beatae Mariae perpetuo conservata.
Et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur Nobiscum Deus. Et sic in hoc nomine, Emmanuel, designatur duplex natura in Christo : nam Deus est nomen divinae naturae : quod dicitur nobiscum, humanae naturae communionem designat. Et nota, quod non dicitur de Deo, quod nos simus secum, sed e converso de nobis dicitur, quod ipse sit nobiscum, ut intelligamus non quasi hominem reversum ad Deum, sed Deum quasi e vestigio hominem secutum usque in exsilium. Unde dicitur, Luc. I, 18 : Visitavit nos oriens ex alto. Quod ergo homo perdidit in primo homine, scilicet cum Deo esse, hoc videtur in novo Adam homine recuperasse. Alia littera habet : Vocabis, o tu Juda, id est, invocabis in periculis, nomen ejus, ut te liberet : nomen ejus dico Emmanuel. Et secundum hanc litteram conjunctum legitur, Nomen ejus Emmanuel, id est, hoc nomen vocabis in auxilium, id est, rem hujus
hominis, id est, Christum verum Deum et verum hominem. Aliqui libri habent, Vocabitur, sed male : et qui ponit, Vocabitur, magis sequitur sensum quam verba . Et nota, quod ubi nos habemus, Virgo, habet Hebraeus, Alma, quod dupliciter sumitur in Hebraico, pro adolescentula, et sic accipiunt Judaei increduli : et pro apocrypha, id est, abscondita, quod est periphrasis, id est, circumlocutio virginum. Unde Angelus reperit eam in conclavi. Item, Hoc nomen, Alma, lingua Punica virginem sonat, et lingua Latina sanctam. Et quia Judaei pene omnibus linguis utuntur, ideo hic Propheta posuit hoc nomen, Alma, prout est Punicum, vel Latinum, vel ad minus prout est Hebraicum in secunda significatione, id est, pro apocrypha, et sic sumit hic Hieronymus,
Ecce virgo concipiet, Prophetali certitudine demonstrat futurum quasi praesens : et ideo dicit ecce, quod est adverbium demonstrativum ad oculum : quia Verbum invisibile prius visibile per carnis assumptionem praedicit. Et hoc est illud novum . Ecce admirative, virgo concipiet de Spiritu sancto, et virgo pariet Filium Dei et suum : et vocabit ipsa juxta quod dictum est ab Angelo, Luc. I, 31: Vocabis nomen ejus Jesum. Vel, vocabis, o tu Juda, nomen ejus Emmanuel, id est, verum Deum et verum hominem credens, ipsum in periculis invocabis.
Sequitur, Isa. VII, 15 : Butyrum ei mel comedet, id est, omnem cibum homini idoneum comedet ut venis homo. Et ponit partem pro toto. Ut, id est, quamvis sciat : quia etiam tunc vir erit perfectus scientia et virtute. Vel sic : Butyrum et mel comedet, ita tamen ut in ipsa infantia sciat reprobare malum, id est, omnes peccatores, et eligere bonum, id est, omnes bonos : quod fiet in die judicii manifeste, quando separabit agnos ab haedis . Et quotidie iacit ut Deus. Hieronymus : " His verbis percipimus Salvatoris infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam, quamvis dicatur, Luc. II, 52 : Jesus proficiebat sapientia, etc, apud Deum et homines, non simpliciter, sed ostensive. Et dicitur hoc ut veritas humani corporis probaretur. Infantia enim non praejudicat divinae sapientiae, nec pius scivit adultus quam parvulus, sed minus ostendit sapientiae parvulus quam adultus. " (Quaere de benedictionibus fructus, et ibi invenies.)
Aliter : Butyrum et mel comedet, id est, omnem cibum infantilem et virilem. Per butyrum quod de lacte fit cibus infantilis, per mel cibus virilis intelligitur. Quasi diceret : Sic erit infans, quod erit etiam vir perfectus scientia et virtute. Et non solum tunc erit infans et vir, imo etiam Deus. Ut sciat reprobare malum et eligere bonum, id est, habeat tunc discretionem boni et mali, quod non potest esse in puro homine dum infans est. Et ponitur ut pro quamvis.
Mystice : Butyrum et mel comedet Butyrum est pinguedo boni operis, mel dulcedo contemplationis : et haec duo sunt cibus justi. Vel, Butyrum mysterium incarnationis. Unde, Job, XXIX,6: L a vah a m p e des m e o s b utyro, e t c. G e n e s. xviii, 8 : Tulit Abraham butyrum et lac, etc. Mel dulcedo deitatis. Unde, Proverb. xxv, 27 : Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum : sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Ibidem, v. 16 : Mel invenisti, comede quod sufficit, etc. Haec comedit Christus : quia in fomentum membrorum haec convertit et in delectationem ipsorum, ut sciat reprobare malum et eligere bonum in membris suis. Ad hoc enim est tota doctrina et exhortatio Christi, ut malum fugiamus, et bonum eligamus. Unde, Psal. xxxvi, 21 : Declina a malo, ei fac bonum, etc. Sed nota, quod si volueris hoc cibo vesci tamquam membrum Christi, oportet ut quando alii ducuntur in Babylonem, id est, in confusionem peccati, remaneas in medio terrae, id est, in Jerusalem. Unde, Isa. VIII,15 : Butyrum et mel comedet, omnis homo qui relictus fuerit in medio terrae,
Item, Ut spiritualiter intelligantur haec verba, notandum, quod butyrum exprimitur ab uberibus. Unde, Proverb. xxx, 33 : Qui fortiter premit libera ad eliciendum lac, exprimit butyrum. In butyro igitur Christi humanitas. Et habet butyrum quatuor proprietates principales. Pingue est, et haec pinguedo refertur ad mysterium conceptionis. Quasi pinguedinem enim butyri accepit Christus in conceptione, quando unctione charismatum unctus est prae participibus suis, et quando vitulus saginatus praeparatus est in utero Virginis, ut prodigo redeunti pingue convivium instaurare, quod omnes electos ad illud convivium invitatos sua pinguedine sagittaret. Isa. xxv, 0 : Faciei Dominus exercituum convivium pinguium, etc. Suave est, et haec suavitas refertur ad humilitatem nativitatis : si enim pie recolas nativitatis ejus humilitatem, vilitatem pannorum, et hujusmodi, quid invenies nisi suavitatem ? Liquefactivam est, et haec liquefactio refertur ad fervorem passionis, ubi stillicidiis gratiarum alios fecit charitate pingues, alios humilitate su aves, quosdam vero passionis constantia fortes, ei hujusmodi. Nutritivum est, quod nutrimentum refertur ad sacramenta nostrae redemptionis. Expressum ex hoc butyrum quasi ex duobus uberibus, scilicet Judaea et Gentilitate. Unde descendit Christus humanatus non solum de stirpe David, sed de petra deserti per Ruth, id est, de duritia et infidelitate Gentilitatis. Isa. XVI, 1 : Emitte agnum, etc. Mel elicitur de floribus, in quo notatur ejus divinitas, et habet mel tres principales proprietates, licet et alias multas. Mel est purgativum: quia solus Deus
Impios justificat a peccatis, et solus peccata dimittit. Conservativum : quia augendo gratiam dirigit justum. Dulce et nutritivum : quia post gratiam tribuit gloriam, post meritum reddit praemium. Iste ergo Emmanuel reprobavit malum, quia mortem moriendo destruxit : et elegit bonum, quia vitam resurgendo reparavit.
Vel aliter : Butyrum et mel comedet. In lacte duo. Caseus qui signat peccati aegritudinem : quia sanus non est. Butyrum quod sanum est. Inter haec divisit noster Emmanuel : quia humanam naturam sine peccato assumpsit, et ita caseum non comedit. item, Apis habet mel et aculeum. Mel misericordia, aculeus justitia. Inter haec noster Emmanuel divisit : quia veniens salvare nos, misericordiam assumpsit, et justitiam quasi dimisit. Sed nolite errare : quia veniens ad iudicium resumet aculeum. (Quaere titulo de horto, ubi Christus dicitur apis.)
Aliter : Butyrum et mel comedet. Quare non dixit panem et carnem, cum verum dixisset propter mysterium ? Mel enim et butyrum deliciae sunt muscarum immundarum et venenosarum. Apis venenosa pro melle laborat et pugnat, ut saepe pro eo animam ponat, Butyrum est pinguedo lactis, cui prae ingluvie se immergunt muscae sordidae saepe usque ad mortem. In hoc igitur quod noster Emmanuel haec duo comedit, signatur quod pro amore nostro usque ad participationem non solum hominum, non solum jumentorum, sed etiam muscarum immundarum et venenosarum descendit. Usque ad participationem dico, non culpae, sed paenae et mortis. Quis ergo desperet de caetero hominem posse fieri participem caelestium deliciarum, cum Dominus majestatis propter homines descenderit usque ad delicias muscarum. ? Ecce quantum pro amore nostro semetipsum exinanivit, qui se tali indigentiae sponte subjecit.
Item, Christus mel : quia de caelo descendit mediante rore gratiae, quae matrem implevit, Et est mel, ut ita dicam, quasi quaedam duleiflua crassitudo roris: quia si Christi cor attendimus,
nihil illo benignius : et ejus dulcedo dulcedinem omnem incomparabiliter excedit. Descendit autem mei istud de summis ad ima, et a summo caelo egressio ejus : quia de apotheca supercaelesti, hoc est, de corde summi Patris in virginalem apothecam, id est, cor ei. uterum matris. Ideo orabat Isaias, xlv, 8, quasi loquens ad Patrem et Spiritum sanctum : Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum. Roravit enim Pater mel istud gignendo, roravit Spiritus sanctus ipsum cerae munditiae virginalis ineffabiliter uniendo : et ideo Christus comparatur favo. Roravil Pater mittendo quem genuit, roravit Spiritus sanctus inspirando cui univit : quia Christus a Patre est genitus, et de Spiritu saucio conceptus.
Item, Christus Iac quod praecipui candoris, ecce intima munditia : et eximii dulcoris, ecce summa pietas et plena b enevolentia, Q u i a p e c t u sD o m i ni cum lacteum candorem habuit in integritate summas et intimae puritatis, lacteum dulcorem in plenitudine summae et intimae pietatis.
Item, De dignitate conceptus et partus virginei dicitur, Genes.II, 5 et. 6 : Homo non erat qui operaretur terram, id est, beatam Virginem, sed fons ascendebat de terra, scilicet Christus fons gratiae, qui natus de Virgine ascendit de terra, non descendit ut peccator. Idem, Filius Patri, Psal.XXI , 10 : Tu es qui extraxisti me de ventre. Hic notatur dignitas nativitatis Christi, qui Patrem habuit quasi loco obstetricis, quem conceptum sine carnali concupiscentia extraxit Pater de ventre matris virginis, manente integritate et pudicitia. Unde, Ezechiel. xliv, 2 : Dominus Deus Israel ingressus est per eam, in incarnatione sua in ejus uterum, et in sua nativitate in mundum, et semper permansit clausa principi, id est, ad honorem principis. Sequitur, Psal. XXI, 10 et ii : Spes mea, supple, tu es, ab uberibus matris meae, id est, secundum humanitatem qua suxi ubera : quia secundum deitatem non est Pater spes Filii.
Sequitur de immunitate a peccato : In te projectus sum, vel jactatus, vel confirmatus ex utero. Nos enim projicimur in iram in utero et ex utero : quia omnes nascimur filii irae . Christus confirmatus est in Deum ex utero : quia sine peccato conceptus, portatus, et natus, ut supra dictum est.