De causa quare quaedam non comparantur secundum magis et minus.
Dubitabit autem aliquis quamobrem quaedam cum magis et minus dicuntur et comparantur, sicut quaedam qualitates, et quaedam alia, ut actio et passio, et quidam habitus, substantiae vero minime : quia substantia secundum totum suum genus nec magis nec minus suscipit. Hoc autem contingit quia substantiarum nomina omnia in termino imponuntur, ultra quem transire impossibile est: forma enim substantiae quae in ipso nomine significatur, ut actus materiae est quae totam imperfectionem terminat materiae: et ideo quod totam terminat, terminus est in ipsa forma, et nihil manet de materia quod interminatum sit, et ideo magis habere non potest: propterea acceptio ipsa etiam ipsius formae in momento est, et magis finis motus quam mutatio est. Forma autem accidentalis substantiae advenit jam existenti, et non terminat potentiam subjecti, ut non sit susceptibile magis et minus secundum quod ejus quod est magis et minus est susceptibilis : et ideo in forma accidentali comparatio est semper secundum magis et minus.
Sicut autem in substantiis est, quod impositio earum in termino est : ita est de quibusdam accidentibus, quae ideo sine magis et minus dicuntur, quia in termino est eorum impositio, ut in quarta specie qualitatis quadrangulum et triangulum, et similia : non enim dicitur unum altero magis et minus secundum hoc quod in figurae nomine sunt, in quo est nominum impositio : convenit tamen unum esse quadrangularius altero : sed hoc non secundum quod sunt nomina figurarum, sed secundum quod denomi- nativum et designativum est substantiarum : quia quadrangulatum corpus dicitur, et quadrangulum qualitas nuncupatur, quae est forma, vel circa aliquid constans figura : sed cum dicitur quadrangulum est figura vel qualitas, species recipit sui generis praedicamentum. Dicitur etiam corpus quadrangulum quadrangulariter : et hoc dicitur per denominationem et secundum subjecti dispositionem majorem vel minorem : unde quadrangula alteratio est in his accidentibus quae non recipiunt compositionem.
Eadem ratio vetat et impedit, quae dicta superius est : quia si impositio hujusmodi nominum in termino facta est, ultra quem transgredi non licet (quadrangulum enim et quadratum non nisi tamen positis lateribus et angulis formatur aequalibus : et hoc non est nisi uno et eodem modo, quo scilicet minus vel plus habeat) nec triangulum quadratum, nec quadrangulum esse dici potest. Et similiter est in aliis accidentibus quae comparationem cum magis et minus habere non possunt : et ideo non comparantur cum magis et minus. Hujusmodi autem signum est, quod etiam in his quae comparantur, si quid comparationem notat in termino, excessu hujus ulterius comparari non potest, sicut est videre in superlativis, albissimus et nigerrimus : et omnia scilicet quae secundum superabundantiam dicuntur, uni soli conveniunt, et sine magis et minus dicuntur. Impositio enim superlativorum cum sit in termino, ultra quem terminum (quia indivisibilis est) porrigi ulterius in aliquod secundum id in quo est comparatio participans, impossibile est : falso enim et non impossibili posito nullum sequitur impossibile. Unde si possibile esset istud quod est in termino porrigi ulterius in aliquid ejusdem naturae secundum magis, quod ex hoc sequeretur esset falsum et non impossibile. Est autem terminus omnis indivisibilis. Sic ergo id quod est in termino, ulterius porrigitur ut divisibile. Sed per indivisibile nihil
additur et nihil intenditur secundum magis et minus : quia si omnia puncta componantur, nullam magnitudinem faciunt : eo quod punctum puncto compositum, nihil auget : et punctum a puncto demptum, nihil diminuit. Et similiter cum terminus alicujus ulterius dicitur porrigi, nil auget de forma vel minuit: quia terminus est indivisibilis, cui nec addi, nec diminui potest. Et haec igitur causa est intensionis et remissionis.