LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De intentione nominis fructus et diversitate fructuum in genere.
De fructibus autem et saporibus fructuum tractaturi deinceps, aliud ordinemus libri principium, propter speciales causas diversitatis quae aliis partibus plantae non conveniunt. Folium enim et flos magis adhaerentia sunt corporibus plantarum, propter quod etiam non separantur a planta nisi corrupta. Fructus autem licet in planta completionem accipiat, tamen separatur incorruptus, et non agit operationem suam nisi potsquarn a planta separatus est, aliquid habens simile ovis animalium ovantiuni, quae licet intra animal complanantur, tamen ex. ipsis non producitur animal, nisi postquam ab animalibus separata sunt: propter quod etiam de fructibus et dispositione fructuum et saporibus eorum et.odoribus, oportet hic specialem inducere librum.
Primum igitur de fructibus est sciendum, quod nomen fructus plus convenit artis intentioni quam naturae. Fructus enim est illud quo fruitur agricola post laborem agriculturae, et est finis laboris et operis ejus. Secundum autem intentionem naturae semen vocatur, in quo natura intendit conservare et multiplicare speciem propter potentiam generationis completam quam ponit in ipso : propter quod etiam fructus inutiles dicuntur acerbi vel venenosi ad manducandum, cum tamen non sint inutiles ad speciei conservationem vel multiplicationem.
Dixit tamen non inconvenienter Hesiodus, quod " omne semen plantae fructus est secundum benignam Jovis ordinationem, " " Cum enim opera elementorum mirabilis sint virtutis in commixtis et complexionatis, ut dicit Alexander, non possunt haec mirabilia perficere, nisi multis gradibus mixtionum distent a simplicitate propria sua : " propter quod " vegetabilium mixtio, ut dicit Hesiodus, elementalis est ad animalium mixtionem : " et elementa quae virtutes quasdam dicunt in vegetabilibus, et debiles et paucas, majores et efficaciores habent quando per cibum digesta et decocta fuerint in corporibus animalium. Et hoc iterum plures accipiunt cum alterata fuerint ad hominum corpora : et fit hoc modo mirabili ut elementum quod pravae virtutis est In se, pluris sit virtutis in commixtione prima, et iterum majoris in secunda, et maximae in ultima propter duas virtutes caelestium et animalium quas assumit in qualibet alteratione.
Ex his enim, fit, quod ignis commixtus acutior est igne simplici et spiritualior, sicut patet in herisipila quae est de cholera incensa, quae vix aut numquam exstingui potest, cum tamen Ignis simplex facile exstinguatur. Similiter est de aere qui digestus et alteratus in animali, vehiculum vitae efficitur, quod non potest perficere simplex aer et non digestus. Similiter autem est de aqua, quae humore digesto est principium vitae : et terra quae efficitur substantia vitam participans. In tantum autem nobilitari asserunt praedicti viri sequentes antiquum Pythagoram virtutes elementorum, quod etiam animas nihil aliud esse dicunt, nisi virtutes quae sunt harmoniam mixtionis elementorum sequentes, ita quod etiam Ipsum intellectum possibilem relinqui dicunt ex harmonia. De hoc autem errore satis disputavimus in primo de Anima : sed quod ad praesens sufficit, est quod Philosophi memorati secundum universalis naturae ordinationem volunt omne semen vegetabilium esse fructum quo frui
convenit animalia, et quod venenosum vel inconveniens est uni, conveniens et non nocivum est alteri: sicut jusquiamus qui cibus est passeris, licet inconveniens valde sit homini. Dicunt enim hi causari vegetabilia non propter se, sed propter animalia : eo quod animalia fieri non possunt ex prima mixtione elementorum, ignobiliaque animalia creari perhibent propter nobilia, omnia autem nobilia propter hominem. Si autem hoc verum sit sive non secundum ordinationem naturae universalis, tamen scimus particularem intentionem quae individuis generatorum affixa est, non hoc intendere, sed per semina itendit multiplicare et conservare seipsam : et quo ad hoc alia est intentio seminis, et alia intentio fructus, quemadmodum superius dictum est. Est autem multiplex fructuum diversitas. Quidam enim fructus mox sunt semina nihil habentia admixtum nisi solam et simplicem seminum substantiam, licet in siliquis et pelliculis quibusdam semina sint involuta. Quidam autem fructus vocantur semina ipsa in aliis quibusdam substantiis involuta : et hae ipsae substantiae quibus involvuntur, multiplices sunt: quoniam quaedam extra siliquam in qua sunt semina, habent carnem, sicut poma omnia quae mala dicuntur vel pyra, aut etiam citronia, in quibus omnibus siliqua interius est dura, per quinque ut in pluribus cameras divisa, et in qualibet camera grana aliquot seminum continens : extra autem habent carnem saporosam multum illi siliquae circumpositam. Aliae autem plantae habent semen in osse testeo, et huic testae circumponitur caro, extra quae aliquando mollescit naturato semine, sicut in omnibus cinis et prunis et cerasis : aliquando autem durescit et arescit, sicut in nucibus et amigdalis. Aliquae autem habent semen in simplici testa et nuda, quae quanto plus semen tendit ad maturitatem, tanto plus testa durescit. Aliae autem semina sua proferunt in testis quibusdam quae maturato semine arescunt, et aperiuntur, et impetu ventosita- tis ejicitur granum, aut etiam ariditate scinduntur, et solvitur a siliqua, sicut grana leguminum omnia, ut cicer, faba, faseolus, pisa, et lens, sed et cassia, fistula, et peonia, et mala punica in arboribus his sunt similia. Aliae autem plantae sine siliqua in simplici pellicula grani nuda proferunt grana in culmis infixa, sicut cardiorum genera, et multarum herbarum genera, quae vocantur endiviae apud quosdam, sicut rostrum porcinum, et id quod vocatur cauda porcina, et porri sunt de genere illo : quia licet primum contineantur in siliqua quadam, tamen postquam maturantur, stant culmo affixa simul: et de hoc genere est petrosillum, et faeniculum, et anisum, et siler montanum, et aliae hujusmodi. Et istae generales sunt diversitates inventae in fructibus et seminibus fructuum.