CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De disputatione contra opiniones dictas : primo contra eam quae voluptatem, dicit esse summum bonum.
Multa quidem a me in ante habitis de doctrinae moralium et auditore et modo
procedendi dicere oportuit : eo quod haec scientia leges opponentium et respondentium et argumentationum in Logicis determinatas servare non potest : et ideo hic specialem doctrinam horum fieri oportuit, qua jam perfecta quantum sufficit ad propositum, unde discessimus redeamus. Primum ergo in quo omnes opiniones superius inductae concordant in hoc quod quaerentes felicitatem tamquam bonum humanum, non irrationabiliter movebantur quando existimaverunt, quod bonum humanum et felicitas est aliquid de numero eorum circa quae est humana vita. Hoc autem est illud ad quod artes omnes et artificiata et generaliter operationes humanae referuntur. Differunt tamen in hoc multi ab excellentibus, quod multi qui piebeii sunt et populares, sunt gravissimi. Graves quidem, quod a sensibilibus bonis intellectum non elevant, sed voluptate carnali detenti, circa sensibilia tantum conversantur, proni in terrena ad modum pecudum prospicientes : quod contra naturam hominis est, teste Ovidio qui dicit '':
Os homine sublime dedit, caelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Graviores autem sunt, quia nulla virtute purgante vel purgatoria vel purti animi intellectum depurant, ut vera bona valeant contemplari. Gravissimi au tem in hoc, quod ita delectatione illecti sunt, quod etiam per exprobationem evelli non. possunt. Exprobrabile enim est, quod de multis sunt : exprobrabilius, quod gravissimi : exprobrabilissimum autem, quod turpia diligunt et persequuntur. Hi ergo sunt qui voluptatem, bonum humanum esse dixerunt : et ideo etiam illecti voluptate, vitam diligunt et persequuntur illecebrosam et voluptuosam, omnes opiniones suas ad voluptatem referentes.
De ista ergo positione loquentes, redeamus unde discessimus, ut in antehabitis pro suppositione utamur. Bonum enim et felicitatem non. irrationabiliter videntur Philosophi ex his rebus, quae hujus vitae sunt et conversatione humana acquiri possunt, aestimare. Moralia enim, sicut ante diximus, post aestimationem quantum syllogismo accipiuntur. Hac autem aestimatione ducti, multi quidem et gravissimi voluptatem bonum humanum esse dixerunt : ideo et vitam diligunt et voluptuosam. Est autem haec positio Philosophorum qui Epicurei dicuntur, qui omnia ad. materiae speciem retulerunt. Aliae autem opiniones fuerunt aliorum.
Inter omnes enim vitas hominum tres maxime excellentes fuerunt, et sequaces habuerunt : quia non sine ratione dixerunt quod dixerunt. Has autem dicimus excellentes, non quia excellens bonum humanum omnes attigerint, sed quia excellenti modo, hoc est, per rationem dixerunt quod dixerunt. Harum trium vitarum ea est una quae antedicta est, quam propter hoc quod vitanda est, nomine proprio hic non repetimus. Secunda autem est civilis, et tertia contemplativa. Triplicis autem hujusmodi differentiae causa est, quod principium quo homo progreditur ad operationes humanas intellectus activus et operativus sive practicus est, quo est omnia facere : eo quod nulli materiae in numero vel genere vel specie conjungitur, cum ipse sit actus. Separatum autem ab omnibus, omnia potest facere si activum est, et omnia potest fieri si passivum est. Practicus autem intellectus, non nisi tribus modis principium esse potest humanarum operationum., scilicet aut secundum sui puritatem, aut secundum sui ad sensus reflexionem, aut secundum comparationem unius ad alterum, secundum quod homo sibi soli vivit per intellectum, sed ut civis opera sua refert ad civilitatem. Et primo quidem modo opera perficit contemplationis, secundo vero voluptatis, et tertio civilitatis. Adhuc bonum humanum quod quaeritur vel est unius hominis in se, vel unius in comparatione ad alterum : et quod est unius in se, aut secundum sensum, aut secundum intellectum est. Et in sensibili quidem hoc est voluptas : in intellectuali autem bonum contemplativum : in comparatione unius ad alterum bonum est civile.
Quamvis trium sectarum una, Epicuri scilicet, voluptatem dicat esse summum bonum, et Peripateticus delectationem in contemplatione admirabilium purorum et firmorum ponat esse summum bonum : tamen distinctio sectarum non facit distinctionem vitarum humanarum. Vita humana enim ad alios quam ad Philosophos extenditur. Multi enim et plebeii aliquod bonum obtinere nituntur, ad quod sine omni philosophia suas referunt actiones. Accidit ergo Epicuro voluptatem summum bonum dicere ex eo quod omnia entium prima principia materialia esse posuit : et ideo finis qui principium est, secundum Epicurum in materia sensibili consideratur. Similiter autem Stoico accidit bonum civile ponere ex hoc quod principia posuit formalia in ratione, et non in materia existentia. Per eumdem modum accidit Peripatetico contemplativum bonum ponere : quia Peripatetici arte resolutionis utebantur, qua Antiqui carebant, sicut dicit Aristoteles. Videbant ergo sensibilia et rationabilia ad intellectualia reduci.
Hoc autem supposito, hoc solum dicimus circa opinionem inductam, quod multorum est et omnino bestialium, qui formam bestialitatis secundum animam induerunt : et sicut omnis potentia operatur per formam quae in ipsa est, ita de caetero operationes non habent nisi ad formam bestiarum : et ideo videntur isti pecudum vitam eligere et per se electiones pecudum facere : quod exprobrabilius est quam si pecudes essent per naturam. Propter quod Homerus dicit de talibus, quod in eis est gravis labor culturae, in uno cultor plus laboris ponit quam
inveniat utilitatis. Tres ergo, sicut dictum est, vitae sunt maxime excellentes, scilicet et quae nunc paulo ante dicta est, et ea quae civilis est, et tertia quae contemplativa est.
Et multi quidem omnino bestiales facti videntur esse, pecudum vitam eligentes. Tales autem potius ex seipsis usurpant sui dicti rationem, quam accipiant rationem ab ipsa re. Videntes enim eos qui in dignitatibus sunt constituti, a vulgo felices appellari (et in loco felicium sunt, eo quod rerum civilium gerendarum summa potestas apud eos), putant quod vita illorum felicitas sit. Vident autem quod voluptatibus subjacent, et tales concupiscentiis subiacentes sibi assuescunt ministros, et fere omnes similia patiuntur, sicut Sardanapalus de quo in Persarum historiis scripta sunt haec verba : " Sardanapalus rex Cirnio et Semiramide procreatus, continuam in vino habuit habitationem, manens intus in palatiis : arma quidem nunquam attigit, nec ad venationem exivit quemadmodum antiqui reges: unxit autem faciem et oculos subpinxit, cum concubinis de pulchritudine et ornatus compositione decertans, omnino muliebri consuetudine utens. Iste interfectus est a Perseo, in cujus sepulchro gulosi ei adulatores scripserunt pro epitaphio : Hic tanta habeo, quanta comedebam et bibebarn, " Tamen Persius dicit quod duo fuerunt Sardanapali : unus bonus, et alter malus. Bonus quidem uno die ad fortificationem regni, tres fundavit civitates, scilicet Anakiadataxi, Tarum, et Achararim. Alter vero maius in sepulchro scriptum habuit : Comede, bibe, epulare, Nulla enim tam digna sunt in vita, sicut digitorum detentione facere boios. Ille autem malus multos habuit imitatores, quorum unus statuam fecit in sepulchro suo, confortas manus super caput habentem, in qua scriptum erat hoc proverbium : Sole stas, o qui jaces defunctus, Tithono profundior, Chinino dulcior, Sardanapalo delicatior, pro fundatus, et depauperatus,
deliciis destitutus jaces hic. Fabulamenta poetarum dicunt quod Tithomis senectute ultima deposita, merito profundi cordis a deis in cicadam mutatus est. Chinlmus autem nepos fuit Farciabis regis Gyprorum, qui divitiis excellebat. Sardanapalus autem Assyriorum rex in luxuria et deliciis vivens dissolvit proprium principatum : nunquam etiam a familiaribus visus, nisi ab eunuchis et puellis. isti ergo adipiscuntur rationem, quia multi eorum qui in potestate sunt constituti, similia patiuntur Sardanapalo.