In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Scio, " id est, approbo et eligo, " tribulationem tuam, " non unam, sed multiplicem. Psal. xxxiii, 20 : Multae tribulationes justorum. Vel, " Tribulationem tuam, " quae tibi competit ex natura corrupta. Job, XIV, 1 : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Hieronymus : " Quidquid supplicii patimur, hoc ex peccatis nostris provenisse credamus. " Vel, " Tribulationem tuam, " quae tibi competit: quia quem diligit pater filium, corripit . Vel, " Tribulationem, tuam, " pro occisione martyrum quae in Ecclesia tua est. De his, Jerem. xxv, 33 : Et erunt interfecti Domini, id est, pro Domino, in die illa, a summo terrae usque ad summum ejus : non plangentur, etc.
" Et paupertatem, " quoad injurias passionum. Ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Unde subdit : " Tuam, " id est, tibi illatam, et a te voluntarie susceptam. Vel, " Paupertatem tuam, " id est, tua voluntate faciam, quia divitias tuas pauperibus erogasti. Vel, " Paupertatem tuam, " id est, spiritus et voluntatis. Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu.
Nota, quod dicit : " Scio, etc. " In quo innuit, quod bonum est tali Domino servire, qui non dat oblivioni servitia famulorum.
" Sed dives es " bonis spiritualibus, licet pauper in temporalibus : " dives " in caelo, licet pauper in mundo : " dives " in conscientia, licet pauper in pecunia : " dives " in fide, pauper in temporali rc. Tales amat Christus et eligit. Jacobi, II, 5 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, etc. Tob. IV, 23: Noli timere, fili mi. Pauperem quidem vitam gerimus, etc.
" Et blasphemans, etc. "
" Et, " supple, licet sis talis, " blasphemans, " id est, vilificaris et vituperaris, " ab his qui se dicunt esse Judaeos, " id est, filios Abrahae ad litteram.
Nota, quod isti concitabant Gentes ad persecutionem Christianorum. Unde, Act. XVII, 5, concitaverunt civitatem Thessalonicam contra Paulum, etiam in Beroea similiter fecerunt, sicut legitur in eodem, v, 13 : item, in Epheso . " Et non sunt, " scilicet, veri filii Abrahae : quia opera ejus non faciunt. Joan. VIII, 39 : Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facile.a Sed sunt synagoga Satanae, " id est, adversantes bono. Eccli. XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum, flamma ignis.
Vel sic : " Qui se dicunt Judaeos, " id est, Christum confitentes, " et non sunt, " sed potius usurpant : et ideo fortior est tribulatio eorum, quia infertur a familiaribus. Glossa hic : " Nulla pestis efficacior est ad nocendum, quam familiaris inimicus, vel domesticus hostis. " " Sed sunt synagoga Satanae, " id est diaboli, qui contrariatur Deo : et ideo difficiliores sunt ad vincendum quanto plures.
" Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. "
Supra posuit Episcopi commendationem, hic praedicit ei futuram tribulationem. Et primo, hortatur eum ut non habeat timorem. Secundo, ostendit diabolum esse illius tribulationis auctorem, ibi, " Ecce missurus est diabolus. " Tertio, ostendit tribulationis acerbitatem, ibi, " In carcerem. " Quarto, finem, ibi, " Ut tentemini. " Quinto, illius diuturnitatem, ibi, " Diebus decem. "