Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur :
" Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
Et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos qui se male habebant circumferre, ubi audiebant eum esse.
Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et quotquot tangebant eum salvi fiebant. "
Tangit enim hic diffamatae potestatis utilitatem in Domini cognitione, in populorum ad ipsum acceleratione, in languentium congregatione, in universali omnium sanatione, in fidei perfectione, in hoc quod etiam salutem ex fimbriis ejus sibi provenire credebant.
Et hoc est quod dicit : Cumque egressi essent de navi, " salvati a periculo, " continuo cognoverunt cum " incolae regionis illius, quod sine navis adminiculo venerat, sicut dicitur, Joan. 22 et 25. Et in hoc etiam miraculo cognoverunt eum in potentia divina.
" Et " ideo
" percurrentes, "
Acceleranda Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.
" Universam regionem illam, " quae adjacet stagno, " coeperunt in grabatis, " hoc est, capitalibus lecticis, " eos qui se male habebant, " infirmitate corporis laborantes, " circumferre, " ad locum ubi audiebant eum esse : quia, sicut dicitur, Luc. VI, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Isa. lxvi, 20 : Adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum, hoc est, ad eminentiam meae salutis, Jesu Salvatori meo.
" Et quocumque introibat, in vicos, "
Hoc est, in rura, " vel in villas " majores, " aut civitates, " ubi civilitas quaerebatur, " in plateis ponebant infirmos, " ut ex publico adspectu infirmorum misericordia motus sanaret eos verbo et voluntate : quia hoc ad sanitatem sufficiebat. Psal. CXIII, 3 : Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit. Act. v, 15, simile legitur de Petro : In plateis ponebantur infirmi in lectulis, ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
" Et deprecabantur eum, " fide plena, " ut vel, " hoc est, saltem, " fimbriamvestimenti ejus tangerent, " Matth. IX, 21 : Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
" Et quotquot tangebant eum, " plus tactu fidei quam corporis," salvi fiebant, " Zachar. VIII, 23 : Apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judaei,dicentes : Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
Unicos ille vir Judaeus glorificans Deum, est Dominus Jesus Christus salvans omnes, eum quo Deus singulariter est per unionem. Et vocatur nomen ejus Emmanuel, hoc est, Nobiscum Deus .