In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Ponitur sententia D. Thomae quoad primam quaest, harum duarum, et consistit in aliquot dictis. Primum : Sacramenta novoe legis sunt causoe gratioe. Secundum : Non sunt causoe sine quibus non, nec causoe per accidens. Tertium : Non sunt causa perfectiva, nec principalis gratioe. Quartum : Sunt causa instrumentalis ad dispositionem proeviam ejus,quae in quibusdam est character, in aliis ornatus, et sic causant physice dispositive gratiam.
In istis (a) quaestionibus est una opinio tenens partem affirmativam. Quantum ad primam quaestionem, dicit quod omnes coguntur ponere Sacramenta novae legis esse aliquo modo causas gratiae; tum propter auctoritatem Sanctorum, scilicet Augustini adductam ad principale, et aliorum; tum propter commune dictum, quod Sacramenta novae legis hoc efficiunt quod figurant: et secundum istos, Sacramenta non possunt poni causa gratiae sine qua non, tantum, quia causa sine qua non, quae nihil potest facere ad effectum efficiendo vel disponendo, nihil causalitatis habet supra rem, nisi sicut causa per accidens. Sacramentum autem non est causa gratiae per accidens ; tum quia non poneretur in ejus definitione, cum tamen hic ponat Magister in definitione Sacramenti ; tum quia illud quod est per accidens, non pertinet ad artem, ro Porphyrio. Sancti autem de Sacramentis tractantes, praeoise vel praecipue tractant de causalitate eorum respectu gratiae, patet, quia per hoc Sacramenta novae legis et veteris distinguuntur, ut dicitur in littera. Si autem et haec et illa tantum signarent gratiam, licet ista possent perfectius signare quam illa, tamen non esset distinctio in ratione causae, et non causae ; non enim esset distinctio, nisi per aliam et aliam rationem signandi, quod nullo modo tribuit rationem causandi. Qualiter ergo Sacramentum sit causa gratiae, ponitur sic : quia efficiens distinguitur dupliciter. Uno modo ex parte effectus in dispositivum, quod inducit effectum praevium, et in perfectivum, quod inducit effectum principalem. Alio modo ex parte efficientis, in principale et instrumentale. Instrumentum autem duplicem habet actionem, unam ex natura propria, aliam prout motum est a principali agente ; et quando habet secundam, simul habet et primam, et per secundam attingit ad aliquid ultra illud, ad quod attingit per primam, alias non esset instrumentum: et illud ad quod attingit per secundam, quae est ejus inquantum motum est, vel instrumentum, aliquando est terminus principalis agentis, aliquando est tantum dispositio ad illum terminum. Ad propositum, aqua per formam suam naturalem habet operationem propriam, scilicet
. abluere vel madefacere corpus. Ulterius autem inquantum est instrumentum divinae misericordiae, habet effectum ulteriorem, non quidem ad gratiam, tanquam eam attingat etiam in virtute principalis agentis, sed ad dispositionem praeviam, quae in quibusdam Sacramentis est character, in quibusdam est aliquis ornatus animae proportionatus characteri. Sic ergo Sacramentum instrumentaliter non agit ad gratiam, sed dispositive, quia nec per actionem, quae est ejus tanquam instrumentum, attingit illam, sed dispositionem praeviam. Et secundum istos istud est consonum dicto Magistri in littera, qui dicit quod homo non quaerit salutem a Sacramentis, quasi ab eis, sed per ea a Deo, haec enim praepositio a, denotat causam agentem ; per vero notat causam instrumentalem.