REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Resolvit humanitatcm Christi habere propriam existentiam. Primo, quia unio naturae ad Verbum supponit eam existere. Secundo, anima prius informat corpus cxistens quam fit assumptio. Ad primum, declarat quare Christus etsi habeat duas existentias, non tamen sit duo existentes, vel duo entia, de quo in Oxon. dist I. quaest. 4. et dist. 12.
Dico igitur, loquendo de esse actualis existentiae in re extra causam, et extra intellectum, vel non est res sine actuali existentia, vel non differt existentia a re extra causam suam, nisi sola ratione. Loquendo igitur de isto esse existentiae, dico quod in Christo sunt duo esse existentiae. Illud probo sic : Relatio non potest esse in actu, nisi fundamentum sit in actu sibi debito ; sed unio naturae humanae ad Verbum fundatur in natura humana, ut probatum est prius ; igitur cum ista unio est in actu, tota natura humana habet esse in actu ; illud esse naturae humanae, ut in Verbo, non potest esse Verbi, quia fundamentum est prius natura relatione ; sed natura humana nullum esse Verbi habet ante unionem.
Et ex hoc confirmatur ratio, prius natura anima intellectiva perficit corpus, quam sit tota natura assumpta ; igitur in illo priori naturae dat anima esse corpori, et in secundo instanti naturae est ista unio, et non per hoc destruitur esse naturae humanae, sed magis conservatur.
Adhuc, alius intellectus posset esse, quod non est aliud esse Christi, etsi aliud sit esse Verbi, vel aliud naturae humanae, sicut etsi in Socrate esset aliquo modo novum esse manus, non tamen novum esse corporis, sic licet sit novum esse naturae humanae, non propter hoc in Christo est duplex esse Christi.
Dico tamen quod nec hoc est verum, imo in Christo est duplex esse, quorum utrumque est esse Christi. Causa autem quare non est aliud esse corporis, esto quod nova pars existat, est ista, quod Socrates non existit entitate existentiae manus, sicut Christus existit existentia naturae humanae, et existentia Verbi, cum ibi sit communicatio idiomatum ; ideo Christi est duplex esse existentiae, quorum utrumque est esse
Christi, suppositum tamen est ita plene unius naturae, sicut si non esset alterius naturae.
Dices, verum est quod Christus habet duplex esse, sed unum tantum est simpliciter esse ejus, aliud autem est esse ejus secundum quid.
Contra, aut intelligitur illud esse secundum quid pro tanto, quia non est esse increatum, vel esse secundum quid, ut distinguitur contra esse substantiae. Si primo modo, omnis creatura habet esse secundum quid pro tanto, quia non habet esse a se, sicut Deus, non tamen propter hoc negandum est esse simpliciter a substantia, quia quod secundum se est aliquid, nulli comparatum est ens secundum quid, sed secundum se et simpliciter, quamquam non sit esse simpliciter respectu illius, cui comparatur, ita quod sit esse perfectissimum, vel primum esse ejus ; igitur illa existentia est simpliciter, quae est existentia Verbi, et quae est existentia naturae humanae, etsi existentia naturae humanae non sit primum esse Verbi vel Christi.
Si intelligatur esse secundum quid secundo modo, manifeste falsum est, quia quod uni est substantia, nulli est accidens, primo Physicorum.
Ad primum principale, cum dicitur, esse constituit ens, dico quod in concretis non est numeratio, nisi numerato supposito, neque in adjectivo , nisi numerato substantivo. Non enim sequitur, iste habet duas scientias ; igitur est duo scientes. Sic nec sequitur : Christus est habens duas voluntates, igitur est duo volentes ; nec sequitur,
habet duas existentias, igitur est duo existentes. Nec valet, habet duo esse ; igitur est duo entia. Unde licet sequatur, habet esse, igitur est ens, non tamen sequitur, habet aliud esse, igitur est aliud ens ; sed est fallacia Consequentis propter negationem inclusam in hoc, arguendo ab alietate antecedentis ad alietatem consequentis. Similiter arguendo cum dictione numerali, duo esse, igitur duo entia, et si sunt duo homines. igitur duo animalia, gratia materiae sequitur, non gratia formae.
Ad aliud cum dicitur, est per se unum, dico quod major unitas potest esse, vel quia nobilior in ratione sua, vel quia excludens majorem distinctionem unitorum. Primo modo est ista maxima unitas naturae ad Verbum inter omnia duo, quae differunt realiter, tum propter nobilitatem extremorum, tum propter nobilitatem modi unionis. Propter nobilitatem extremorum, quia unum extremum hujus unionis est increatum , aliud nobilissimum inter creaturas, quantum ad gratiam et gloriam. Ex parte unionis, propter assumptionem, loquendo tamen de majori unitate secundo modo, quae excludit majorem distinctionem, non est ista unitas maxima, quia unita sunt absoluta distincta realiter.
Ad aliud, dico quod actus potest accipi dupliciter, vel pro actu informante, vel pro actu eminente. Primo modo, Verbum non habet rationem actus respectu naturae humanae, nec e contra. Secundo modo loquendo de actu eminente efficiente, Verbum habet rationem actus respectu naturae ; sed ex hoc non sequitur quod dat esse naturae formaliter, quia ex hoc quod efficiens habet effectum eminenter, non ex hoc est actus ejus informans.