Quod amor in deo dicitur spiritus.
Cum autem intellectum sit in intelligente, et amatum in amante, diversa ratio eius quod est esse in aliquo, utrobique consideranda est. Cum enim intelligere fiat per assimilationem aliquam intelligentis ad id quod intelligitur, necesse est id quod intelligitur, in intelligente esse, secundum quod eius similitudo in ea consistit. Amatio autem fit secundum quamdam motionem amantis ab amato: amatum enim trahit ad seipsum amantem. Igitur non perficitur amatio in similitudine amati, sicut perficitur intelligere in similitudine intellecti, sed perficitur in attractione amantis ad ipsum amatum.
Traductio autem similitudinis principalis fit per generationem univocam, secundum quam in rebus viventibus generans pater, et genitus filius nominatur.
In eisdem etiam prima motio fit secundum speciem. Sicut igitur in divinis modus ille quo deus est in deo ut intellectum in intelligente, exprimitur per hoc quod dicimus filium, qui est verbum dei; ita modum quo deus est in deo sicut amatum in amante exprimimus per hoc quod ponimus ibi spiritum, qui est amor dei: et ideo secundum regulam catholicae fidei credere in spiritum iubemur.