Consequenter cum dicit, turbatus, ponit defectum rationis. Tristitia enim est causa irae; et ideo tristis irascitur de facili. Ira autem semper turbat oculum rationis. Turbati autem minus praevident; et ideo dicit: turbatus est oculus meus, idest ratio mea, sed a furore aliorum: irascebatur enim David et turbabatur, quando videbat insurrexisse contra se Absalon filium suum et consiliarios ejus. Vel a furore suo, quia turbabatur contra peccata propria. Recognoscebat enim in statu persecutionis illius, quod propter peccata sua juste affligeretur; et haec ira non caecat, sed turbat. Alia vero ira excaecat. Vel: a furore tuo, domine deus quo me punis, quasi provocatus a me, quia te turbavi: isa. 38: attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: job 16: facies mea intumuit a fletu et planctu etc.. Tertio ostendit infirmitatem virtutis, cum ait: inveteravi etc.. Quando aliquis in juventute victoriosus fuit et fortis, si postmodum patiatur non solum ab extraneo, sed etiam a suis, reputatur senescere. Ita David, qui in juventute sua vicerat omnes, modo autem fugiebat filium suum, dicit inveteravi, scilicet aliorum reputatione: inter omnes inimicos meos, manifestos scilicet et occultos: Hebr. 8: quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Vel peccator inveterascit, recedens a novitate christi: de qua dicit apostolus Rom. 9: in novitate vitae ambulemus, ut serviamus in novitate spiritus.
Rom. 7, Glossa: serviamus operibus novi hominis, idest christi, quae non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia spiritus sancti.
Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est Rom. 6: ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Per quam servitutem reducitur quis in vetustatem peccati, membrum factus veteris hominis: propter quod monet apostolus et suadet, Rom. 12: reformamini in novitate sensus vestri, vel mentis vestrae. Reformamini, dicit Glossa, quia in Adam fuistis deformati in novitate etc.. Novum hominem, scilicet christum; videlicet, imitantes hanc vetustatem et deformitatis miseriam, propheta sub interrogatione deplorat dicens, baruch 3: quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? inveterasti in terra aliena etc.. Et consonat ei quod hic dicitur, inveteravi inter omnes inimicos meos: vel Daemones, vel omnia peccata quibus omnibus consensi; et sic hoc quod dicit: inveteravi, secundum hunc sensum est materia gemitus; quasi dicat, ideo lavabo etc. Quia inveteravi veterem hominem imitatus, vitiis omnibus me subjiciens; et tunc hoc quod dictum est turbatus est, etc., refertur ad statum poenitentis. Vel potest referri ad materiam justitiae, et hoc quantum ad statum peccati; quasi dicat: ideo inveteravi, idest peccavi, quia oculus meus, idest caro mea, turbata est a furore, idest ab impetu passionis: Ps. 57: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae secundum Glossam Augustini: et non viderunt solem, scilicet justitiae: Daniel. 13: concupiscentia subvertit cor tuum. Item idem: exarserunt in concupiscentiam ejus etc. Ut neque recordarentur judiciorum justorum. Ab impetu ergo passionis dicit David in eo forte turbatum oculum rationis ut non videret caelum, et hoc fuit concupiscentia bersabee, 2 Reg. 2, quam ad se vocatam cognovit. Et postmodum cognito quod esset gravida, ad crimen adulterii addidit crimen homicidii. Unde uriam virum bersabee proditorie jussit occidi: pro quibus peccatis gravissimis justo dei judicio passus est a filio persecutionem.