TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.
CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.
CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.
CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.
CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.
CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.
CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.
CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.
CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.
CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.
CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.
CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.
CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.
CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.
CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.
CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.
CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.
CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.
CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.
CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.
CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.
CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.
CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.
CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.
CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.
CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.
CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.
CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .
CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.
CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.
CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.
CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.
CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.
CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.
CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .
CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .
CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.
CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.
CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.
CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.
CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.
CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.
CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.
CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.
CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.
CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .
CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.
CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.
CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.
CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.
CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.
CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.
CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .
CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.
CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.
CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.
CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.
CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.
CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .
CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.
CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.
CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.
CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.
CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.
CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.
CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.
CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.
CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.
CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.
CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.
CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.
CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.
CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.
CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.
CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.
CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.
CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.
CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .
CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.
CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.
CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.
CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.
CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.
CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.
CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.
CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.
CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.
CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.
CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.
CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.
CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.
CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.
CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .
CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.
CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.
CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.
CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.
CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.
CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.
CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.
CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.
CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.
CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.
CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.
CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.
CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.
CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.
CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.
CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.
CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.
CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.
CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .
CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.
CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.
CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.
CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.
CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.
CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.
CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.
CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .
19. That Christ is the Bridegroom, having the Church as His bride, from which spiritual children were to be born.
In Joel: “Blow with the trumpet in Sion; sanctify a fast, and call a healing; assemble the people, sanctify the Church, gather the elders, collect the little ones that suck the breast; let the Bridegroom go forth of His chamber, and the bride out of her closet.”240 Joel ii. 15, 16. Also in Jeremiah: “And I will take away from the cities of Judah, and from the streets of Jerusalem, the voice of the joyous, and the voice of the glad; the voice of the bridegroom, and the voice of the bride.”241 Jer. xvi. 9. Also in the eighteenth Psalm: “And he is as a bridegroom going forth from his chamber; he exulted as a giant to run his course. From the height of heaven is his going forth, and his circuit even to the end of it; and there is nothing which is hid from his heat.”242 Ps. xix. 5, 6. Also in the Apocalypse: “Come, I will show thee the new bride, the Lamb’s wife. And he took me in the Spirit to a great mountain, and he showed me the holy city Jerusalem descending out of heaven from God, having the glory of God.”243 Rev. xxi. 9–11. Also in the Gospel according to John: “Ye are my witnesses, that I said to them who were sent from Jerusalem to me, that I am not the Christ, but that I am sent before Him. For he who has the bride is the bridegroom; but the friend of the bridegroom is he who standeth and heareth him with joy, and rejoiceth because of the voice of the bridegroom.”244 John iii. 28, 29. The mystery of this matter was shown in Jesus the son of Nave, when he was bidden to put his shoes from off him, doubtless because he himself was not the bridegroom. For it was in the law, that whoever should refuse marriage should put off his shoe, but that he should be shod who was to be the bridegroom: “And it happened, when Jesus was in Jericho, he looked around with his eyes, and saw a man standing before his face, and holding a javelin245 Frameam. in his hand, and said, Art thou for us or for our enemies? And he said, I am the leader of the host of the Lord; now draw near. And Jesus fell on his face to the earth, and said to him, Lord, what dost Thou command unto Thy servant. And the leader of the Lord’s host said, Loose thy shoe from thy feet, for the place whereon thou standest is holy ground.”246 Josh. v. 13–15. Also, in Exodus, Moses is bidden to put off his shoe, because he, too, was not the bridegroom: “And there appeared unto him the angel of the Lord in a flame of fire out of a bush; and he saw that the bush burned with fire, but the bush was not consumed. And Moses said, I will pass over and see this great sight, why the bush is not consumed. But when He saw that he drew near to see, the Lord God called him from the bush, saying, Moses, Moses. And he said, What is it? And He said, Draw not nigh hither, unless thou hast loosed thy shoe from off thy feet; for the place on which thou standest is holy ground. And He said unto him, I am the God of thy father, the God of Abraham, and the God of Isaac, and the God of Jacob.”247 Ex. iii. 2–6. This was also made plain in the Gospel according to John: “And John answered them, I indeed baptize with water, but there standeth One in the midst of you whom ye know not: He it is of whom I said, The man that cometh after me is made before me, the latchet of whose shoe I am not worthy to unloose.”248 John i. 26, 27. Also according to Luke: “Let your loins be girt, and your lamps burning, and ye like to men that wait for their master when he shall come from the wedding, that when he cometh and knocketh, they may open unto him. Blessed are those servants whom their Lord, when He cometh, shall find watching.”249 Luke xii. 35–37. Also in the Apocalypse: “The Lord God omnipotent reigneth: let us be glad and rejoice, and let us give to Him the honour of glory; for the marriage of the Lamb is come, and His wife hath made herself ready.”250 Rev. xix. 6, 7.
0713A
Apud Johel: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, et indicite curationem, aggregate populum , sanctificate ecclesiam, excipite majores natu, colligite parvulos lactentes; procedat sponsus de cubili suo , et sponsa de thalamo suo (Johel II, 15, 16). Item apud Hieremiam: Et auferam de civitatibus Juda et de quadriviis Hierusalem vocem laetantium et vocem gaudentium, vocem sponsi et vocem sponsae (Hier. XVI, 9). Item in Psalmo XVIII: Et ipse velut sponsus egrediens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas viam currere. A summo coeli egressio ejus , et decursio ejus usque ad summum ejus, et non est qui lateat a calore ejus (Ps. 0713B XVIII, 6, 7). Item in Apocalypsi: Veni, ostendam tibi novam nuptam uxorem Agni; et duxit me in Spiritu in montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo, a Deo habentem claritatem Dei (Apoc., XXI, 9, 11). Item in Evangelio cata Joannem: Vos mihi testes estis quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante illum. Qui enim habet sponsam sponsus est. Amicus autem sponsi est qui stat et gaudio audit eum et gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 28, 29). Hujus rei mysterium ostensum est apud Jesum Nave, quando jussus est excalciare se , quod scilicet sponsus non ipse esset. Erat enim in Lege ut quisquis nuptias recusaret , calciamentum deponeret , calciaretur vero ille qui sponsus futurus 0713C esset. Et factum est cum esset Jesus in Jerico, circumspexit oculis, et vidit hominem stantem ante faciem suam et frameam tenentem in manu ejus, et dixit: Noster es, an adversariorum? Ille autem dixit: Ego sum dux virtutis Domini, nunc adveni. Et Jesus cecidit in faciem ad terram, et ait illi: Domine, quid imperas famulo tuo? Et ait dux virtutis Domini: Solve calciamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo stas terra sancta est (Josue V, 13-15). Item in Exodo Moyses jubetur calciamentum deponere , quod nec ipse sponsus esset: Et apparuit ei Angelus Domini in flamma 0714A ignis de rubo, et vidit quoniam rubus arderet igni, rubus autem non cremabatur . Et dixit Moyses: Transiens videbo hoc grande visum, cur utique non crematur rubus. Ut vidit autem quoniam accedit videre, vocavit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses, Moyses. Qui dixit : Quid est? Et dixit: Ne accesseris huc, nisi solveris calciamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo stas terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus patris tui , Deus Abraham, et Deus Isaac, Deus Jacob (Exod. III, 2-6). Hoc autem manifestatum est in Evangelio cata Joannem: Et respondit illis Joannes: Ego quidem baptizo in aqua: in medio autem vestrum stat quem vos nescitis . Ipse est enim de quo dixi: Post me veniens homo ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calciamenti solvere (Joan. I, 0714B 26, 27). Item cata Lucam: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes , et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit aperiant ei. Beati servi illi quos adveniens dominus invenerit vigilantes (Luc. XII, 35-37). Item in Apocalypsi: Regnavit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus et exultemus, et demus ei gloriae claritatem, quoniam venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus se praeparavit (Apoc. XIX, 6, 7).