TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes .
Oportet autem scire, quod cum unum et idem sit subjectum circa quod dictae vir-
tutes tres operantur, habet tamen in hoc ipso virtutes multas subservientes sibi, quarum tamen multitudo ad quatuor est reducta, quae sunt attractiva, digestiva, expulsiva, et ante has tres appetitiva. Appetitiva enim appetit cibum appetitu naturali, prout est animae vegetabilis virtus. Appetit autem ex vacuitate replentis nutrimenti, et ex defectu qui provenit ex dissolutione deperditi a substantia vegetabilis. Hic damon appetitus cum sensu est in his quae habent animam sensibilem et vegetabilem, et vocatur fames et sitis, et provenit ex sensu evacuationis. Attractiva autem in plantis quidem est ex calido quod est in radice et caeteris partibus plantae, cujus virtute est suctio humidi nutrientis quod tangit radices plantarum. In animalibus autem est per motum viliorum qui sunt secundum longitudinem in stomacho et intestinis animalium. Sed digestio est ex proprio et naturali calore digerente, et separante purum ad impuro, et terminante ipsum ad speciem ejus quod nutritur in quantum est instrumentum animae.
Scias tamen tribus praecipue juvari attractionem, scilicet similitudine , vacuitate, et calore. Similitudine quidem sicut magnes attrahit ferrum : et hoc fit in anima vegetabili quando cibus accipit membri similitudinem, et per illam movetur ad ipsum, sicut superius diximus. Vacuitate autem quando membra vacua sunt et pori membrorum propter multam factam in eis deperditionem et consumptionem. Calore autem trahente, quia calor naturalis sugit cibum, sicut ignis sugit oleum in lampade. Et hi tres modi perficiunt attractionem in omni habente nutritivam virtutem aut potentiam. Jn animalibus autem insuper sunt viiii per longitudinem stomachi, et quorumdam intestinorum ordinati, qui motu suo ingerunt et attrahunt cibum in locum digestionis ut ibi digeratur. Retentiva autem operatur adhuc, ut cibus ita diu stet in loco uno donec debitam accipiat alterationem. Et hoc quidem generaliter juvatur tribus, et quartum specialiter habet in animalibus perfectis. Primum autem trium est dissimilitudo quam habet ad membra, et partes diversas ejus quod nutritur : per illam enim impeditur nutritio ad partes nutriti. Secundum, autem juvans est siccitas retinentis, cujus actus in tenendo confortatur ipsa siccitate. Et tertium est frigiditas, licet frigiditas ad illud operetur per accidens et non per se. Per accidens autem dico frigiditatem operari, quia frigiditas tenet id quod est nutriens in essentia sua et figura, ne calore dissolvatur et evanescat virtus ejus eo modo quo etiam conservat aliquando a putredine. Per se autem non operatur frigiditas ad aliqua opera vitae, sed potius impedit, eo quod est qualitas mortificativa. Id. autem quod specialiter habet in animalibus perfectioribus, sunt viiii ex transverso in intestinis et stomacho po
siti, qui comprimendo retinent cibum ne de loco moveatur.
Digestiva autem, ut diximus, in omnibus juvatur calido et humido : eo quod calidum alterat et terminat. Humidum autem facile influit membrum, et recipit eorum formas et figuras. Habet tamen tres operationes, hoc est, alterationem cibi ex qualitatibus contrajacentibus, ut diximus in quarto Meteororum, et maturationem quae est per eductionem humidi superflui : et haec quidem a quibusdam vocatur digestio, quae fit per assimilationem nutrimenti ad membra. Propter quod etiam quatuor digestiones esse dicuntur. Quarum una fit statim in ore. Superficies enim oris continua est stomacho, et operatur in cibum alterationem : et hoc patet, quia triticum masticatuni a masticatione accipit virtutem maturationum aposlematum, quam non habet contusum. Et alia est in stomacho, ubi grossum a subtili separatur : et hoc a quibusdam vocatur prima una cum illa quam diximus fieri in ore : et haec est vera sententia : quoniam prima digestio in ore incipit, et in stomacho perficitur. Secunda autem est in hepate, ubi massa quae vocatur ptisanaria, hoc est, succus de cibo eliquatus, trahitur per venas quae mesaraicae dicuntur ad hepar, et ibi rubeum sanguinis accipit colorem, et dirigitur ad venas, et in extremitatibus illarum tertiam accipit digestionem, et in albedinem mutatur, et separatur ab eo nimia aquositas quae est in ipso per colatoria urinae quibusdam in animalibus quae urinam habent. In aliis autem quae non habent, remanet cum faece stercorum immixta. Et quarta digestio fit in singulis membris ad propriam similitudinem membrorum . In plantis autem, quia terrestres sunt, non est stomachus, sed est eis terra pro stomacho : quia in terra sub radicibus eliquatur humidum permixtum, et subtile quidem sugunt ra- dices, et grossum dimittunt, et ideo ventre non indigent.
Expulsiva autem expellit quod superfluum est, sive sit purum, sive impurum. Et juvatur in hoc opere multis, sed praecipue quatuor sunt quae eam juvant. Juvat enim caliditas vias per quas fit expulsio, aperiendo et acuendo id quod expellendum est. Juvat etiam humiditas aliquando vias per quas fit expulsio lubricando et mobilitatem ei quod expellendum est conferendo. Juvat etiam frigiditas per accidens, ventositatem quae est in ejicienda superfluitate continendo ne evaporet, et etiam ingrossando, quae cum fortis est, cum magno impetu ejicit superfluum. Juvant etiam frigiditas et siccitas, per quas ei debet contrahendo : et tunc quasi exprimendo expellitur superfluum. Similiter autem caliditas incidit viscositatem et separat, et tunc facilius educitur. In omnibus autem his virtutibus est manifestum, quoniam frigiditas non juvat nisi per accidens : et hoc ideo fit, quia virtutes istae praecipue motu perficiuntur, et quaedam sunt opera vitae : frigiditas et immobilitat et mortificat. Hae autem quatuor virtutes naturales vocantur, eo quod ut natura per instrumenta corporalia operantur.
Scias autem, quod in his ominibus semper virtutis instrumentum et vehiculum est spiritus : et frigiditas spiritum a motu suo impellit vel impedit, et ideo ad opera virtutum per se officit, sed proficit per accidens .