LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De causa diversitatis fructuum et seminum quoad humores qui sunt in ipsis et in circumstantibus .
Earum autem omnium diversitatum causae multae sunt valde, sed per aperta et magna nota nobis, ratiocinabimur parvas et occultas dispositiones seminum semiles magnis et manifestis.
Dicamus igitur omnia semina et fructus plantarum non compleri nisi digestione quae pepansis vocatur : quaecumque autem ipsorum circumpositam siliquae
suae habent carnem, absque dubio non complentur nisi sint digesta et decocto circumfuso sibi tali humido quod est in carne circumposita siliquae, et ejus opus non est ad aliud : quoniam cum cadunt, putrescit caro circumposita, et germinant tunc semina quae sunt in siliquis interioribus, et nutrimenta nulla accipiunt semina ab humido carnis composito : quoniam quamdiu stant in plantis, convertuntur inferius per acumen sui, ubi per porum sugunt nutrimentum a coctilidone carnis et non a carne circumposita vel circumfusa : et nullum omnino porum habent versus carnem, sed versus coctilidonem qui adhaeret plantae : et ideo humidum malorum et pyrorum et caeterorum illis similium non nutrit semina. Similiter autem cum decidunt et germinant, non trahunt augmentum vel nutrimentum a carne illa, sed a terra. Cujus signum est, quod eum aufertur tota caro circumposita, melius germinant semina, quam quando in ea remanent : quodque maxime attestatur id quod dictum est, hoc est, quod planta exorta de semine talium fructuum, non est de natura fructus in quantitate vel sapore, sed potius de natura radicis arboris in qua stant fructus hujusmodi. Est igitur hujusmodi caro procreata a natura et vas et instrumentum a quo fit digestio conveniens talium seminum : et cum digestio perfecta est, labitur ut non necessaria generationi quae fit seminibus talibus.
Duo autem dicti humores, unus videlicet seminum, et alter carnis circumpositae seminibus, sunt sicut duo humores in animalibus, materialis videlicet, qui nutrimentalis vocatur, et formalis qui est radicalis, ex quo fit prima rei formatio. Sic etiam humor ex radice prodiens circumfunditur humido nutrimentali, qui virtutem generativam nullo modo habet. Et ambo pertingentes ad locum geminae, simul exsudant in coctilidonem fructus: deinde natura formante separantur: et unus in quo est generativa virtus, ad semen deputatur : alter autem qui est nu- trimentalis, circumfunditur, et terrestre
durum in substantiam siliquae deputatur, ne unus cum altero substantialiter misceatur: et maturatur seminum humor in decoctione humidi circumfusi sicut maturatur pepana in humoribus sibi per naturam deputatis, et circumfusis indurantur semina, calore decoquente ea constare faciente. Aliquando autem inter unum humorem et alterum interponitur testa quae est de terrestri substantia fortissime decocta : eo quod talium humor acutior fit per siliquam mollem, penetratio ejus ad humidum seminale impediri non posset, sicut in cinis et prunis.
Est autem et hujusmodi alia valde rationabilis causa : quoniam talium plantarum semina duplici indigent digestione, quarum una fit in humido circumfuso, et est similis epsesi : altera autem est in vapore calido, qui est sub testa, et est similis optesi: propter quod natura duo talibus seminibus circumponit vasa, unum humidum, et alterum durum siccum. Sed mirabile est valde in vitium semine : arilli enim uvarum natant in ipso humido : sed in hoc conveniunt cum aliarum plantarum seminibus, quod acumen unde trahunt nutrimentum versus coctilidonem vites porrigunt, et inde procul dubio trahunt nutrimentum, et non ab humore uvae circumfuso : quoniam si ab illo nutrimentum traherent, aut natura abundaret superfluis, aut oporteret quod maturis arillis nihil omnino remaneret de humido uvae : et hoc falsum esse probatur ad visum. Similiter autem est in semine solatii et lactucae agrestis et in serpentariae semine et multis aliis quae sunt istis similia. Haec igitur est causa omnium eorum quae circumfusum habent humidum.
In omnibus autem istis in quibus durescit extrinseca caro, et induratur paulatim testa interposita plus et plus secundum quod semen tendit ad maturitatem, sicut de amigdalis et nucibus et aliis similibus istis, in quibus duplex digestio exigit humidum terrestre valde extrinse- cum, in quo sit decoctio similis epsesi In illo enim decoquitur tota nux tamquam in aliena humiditate, et secunda digestio similis optesi est in testa tamquam in fumo resultante in testa ex decoctione exterioris humiditatis : sicut quando per artem decoquitur caro viva in fumo alterius alicujus reb sicut diximus in Meteoris. Tunc enim nucleus interior optime completur, et agens decoctionem suam est fumus sub testa elevatus ex decoctione humiditatis extrinsecae : et signum maturitatis est evaporatio humidi exterioris quando denigratur terrestre extrinseccum adustum, et induratur et exsiccatur, ita quod scinditur : arilli enim qui sunt in granis uvarum et aliorum talia grana habentium habent decoctionem similem epsesi, praeter hoc solum quod natura fervens pelle forti claudat humidum extrinsecum, cui si evaporare liceret,calore suo extraheret interius humidum seminum, et remanerent intrinsecus arida, et extrinsecus humida, et non proficerent generationi. Propter quod natura forti pelle claudit fervens ad solem humidum, ut evaporatio veniens ad pellem reflectatur ab ipsa ad interiora seminum, et remaneat in eis humor optime completus proficiens generationi. Per hunc autem modum potest quis conjicere de omni semine quod completur per digestionem circumpositi sibi humidi.
Quae autem nullam habent circumpositam sibi carnem, sed in siliquis complentur, sunt quae interiori et maturo abundant primo humido : haec enim non digeruntur, nisi per talis humidi diminutionem et digestionem. Haec igitur ne omnino interiorem patiantur siccitatem, circumponuntur siliqua in qua vapor propriae humiditatis comprehensus reflectatur, et decoquat semina, et compleat ea, 3t completis illis, desiccata sole et contracta scinditur siliqua, et excidunt tunc grana, sicut grana leguminum, de quibus supra dictum est. Aliquid autem huic simile patiuntur genera granorum, quae
maturantur in paleis et quisquileis palearum. Similiter autem et papaver secundum genus suum talibus completur siliquarum circumponentibus : ea vero quae nuda extrahuntur soli, pro certo optesi quadam habent compleri, et intrinsecus oportet habere suum humidum, sicut omnia quae optesi complentur, interiora habent humida nisi sint combusta. Tamen ne exteriora eorum omnia remaneant arida, aut efficiantur combusta, natura talibus seminibus facit corticem durum terrestrem, ad quem veniens evaporatio incompletae et immaturae humiditatis interioris retineatur, et reflectatur et humescat, et remaneant sic humidae substantiae eorum : haec enim est natura evaporationis, quod quando reflexa, humescit et facit humida quae tangit, sicut patet in olla fervente cooperta : de hoc satis dictum est in quarto Meteororum. Completa autem semina aut arefacta decidunt, et hoc fit in pluribus eorum : aut etiam humiditas nutriens veniens per coctilidonem de substantia stipitis quando deficit, et non attrahitur a semine jam arefacto et completo, calore loci et aeris circumstantis in vaporem convertitur, et suo impetu longe projicit semen arefactum, et erumpens humiditas sonum facit: et hoc modo esula major, quae a quibusdam novinallus dicitur, projicit semen suum : propter quod a quibusdam herba saltans vocatur. Sunt autem plures aliae herbae hoc modo semina sua excutientes.
Ex his igitur et talibus physicas causas potest aliquis scire fructuum et seminum secundum diversitates superius enumeratas in genere : dispendiosum autem esset ad speciem singulorum descendere.