De solutione dubiorum quae sunt circa ea quae dicta sunt.
Est autem dubitatio primum de hoc quod siconsequens pars accidentis est,sive integralis, sive subjectiva, nun deberet consequens cum accidente facere numerum : quia pars cum toto non facit numerum : consequens ergo cum accidente non facit nisi unum locum sophisticum. Adhuc autem videntur opposita et non simul posse stare, quod accidens in uno solo aliquando, consequens autem sem- per in pluribus, et quod tamen consequens sit pars accidentis : quia plura non sunt pars unius, sed potius e converso unum est pars eorum quae sunt plura.
Sed ad hoc dicendnm est, quod sicut s ante dictum est, non dicitur consequens pars accidentis, quod sit vere pars vel integralis vel subjectiva, sed quia quamdam similitudinem habet partis subjectivae : quia ubicumque est consequens, ibi est accidens : sed non convertitur : cujus ratio in communi est, quod in fallacia accidentis medium sive inhaerens est in plus quam extrema illata : et ideo accidit, quod id quod est in plus, accidit ei quod est in minus, et e converso. Cum ergo in fallacia consequentis semper prius attribuatur ei quod est in plus, et aliud idem postea attribuatur ei quod est in minus, semper attribuitur aliquid rei subjectae, et postea accidenti, et hoc facit paralogismum accidentis. Patet ergo quod in omni paralogismo consequentis coincidit et est paralogismus accidentis : quandocumque enim dissimiliter attribuitur rei subjectae et accidenti, fit fallacia accidentis. Ubicumque igitur est consequens, ibi est accidens : sed non convertitur,quod ubicumque sit accidens, ibi sit consequens : quia sicut in ante habitis de accidente dictum est, accidens in multis terminis est et convertibilibus et non convertibilibus.
In terminis autem convertibilibus, ut cum dicitur : homOEst risibile : risibile est proprium : ergo homo est proprium. Et patet quod hoc est accidens, et non consequens: quia secundum consequentiam terminorum naturalem non convertitur. Est etiam accidens in terminis non convertibilibus, et hoc modo in terminis se habentibus ut excedentia et excessa : album currit : musicum album : ergo musicum currit. Et est accidens hic et non consequens : quia consequentia naturalis non est e converso : et sic iterum est sine consequente. Est etiam in terminis non convertibilibus quae se habent
ut in plus et in minus : et hoc dupliciter, scilicet ita quod termini sint diversorum generum vel unius et ejusdem generis, ut superius et inferius. In terminis diversorum generum : ut hic : omne aes naturale : statua aes : ergo statua est naturalis. Hic iterum est accidens sine consequente : quia naturalis consequentia terminorum non est e converso.
In terminis autem non convertibilibus ejusdem generis non in debita figura et modo dispositis dupliciter : quia medium comparatur ad utrumque extremorum, ut ad unum ut ad suppositum, et ad alterum ut essentia simplex. Dico autem non debito modo in figura : quia si in talibus terminis debita figura et debitus modus sumitur, nulla incidit fallacia, sed fit verus et bonus syllogismus. Dico autem figuram indebitam et modum, quando in prima figura aut major est particularis, aut minor negativa, aut in secunda figura ambae sunt affirmativae ex quibus procedit. Si ergo medium comparetur ad unum. ratione suppositi, et ad alterum ratione essentiae, fit fallacia accidentis sic : animal est genus : homo est animal : ergo homo est genus. Hic etiam est accidens et non consequens : quia consequentia non convertitur. Si autem comparetur medium ad utrumque extremorum in ratione suppositi, et non sit in debita figura et materia, sic fit fallacia accidentis et coincidit cum ipsa fallacia consequentis semper in tali casu : ut quando arguitur ex majori particulari vel minori negativa in prima figura, vel ex utraque negativa in secunda figura in terminis in eodem genere se habentibus ut superius et inferius. Ut omnis homo est animal : omnis asinus est animal : ergo omnis asinus est homo. E converso non sequitur : et sic patet quod ubicumque est consequens, ibi est accidens: sed non e converso ubicumque est accidens, ibi etiam est consequens : et sic consequens dicitur quasi pars accidentis. Et hoc etiam modo dici potest, quod consequens est in uno, accidens autem in pluribus modis terminorum. Cum autem non fit nisi in uno terminorum, sed non convertibilium, in eodem genere se ut inferius et superius habentium, non in debitis figura et modo dispositis : et sic ratione terminorum quibus accidens fit, consequens est pars accidentis : et sic accidens est in una sola consequentia, et consequens in consequentiis pluribus : vel accidens est in uno solo convertibili, et consequens semper in pluribus, quia infert a consequente : et semper est in pluribus : quia id quod in plus est, semper consequens est : quod autem in minus, est accidens. Et quocumque modo dicatur, semper erit verum quod dictum est, quod scilicet consequens est pars accidentis : et tamen accidens in uno solo, consequens autem in pluribus semper : quia licet accidens in pluribus generibus sit terminorum, tamen accidens est aliquando in uno solo, quando scilicet est in convertibilibus. Hoc autem modo consequens est nunquam in uno solo : quia inter consequentia convertibilia, consequentia semper est bona : et patet quod hoc modo ut pars subjectiva consequens est accidentis dupliciter, ratione scilicet terminorum in quibus sunt et accidens et consequens : et quia semper ubi est consequens, semper ibi est accidens : sed non convertitur, quod semper ibi sit consequens, ubi est accidens. Et quia non est vera pars, nec ratione habitudinum inferendum est. pars, ideo non sequitur quod non debeat facere numerum cum ista fallacia quae est secundum accidens.
Secundum consequens ergo decipimur, ut dictum est paulo ante, quando ea probabamus esse eadem sibiinvicem, quaecumque uni et eidem sunt eadem secundum accidens et non per se : nec ita, quod unum per aliud sit idem illi : quia tunc credimus quod quaecumque sunt eadem consequenti, putamus eadem esse antecedenti : ideo quod videmus quod quae sunt eadem antccedenti, sunt eadem consequenti : quando enim
unum est de duobus, fit dispositio secundae figurae ex affirmativis : ut cygnus est albus : nix est alba : ergo cygnus est nix. Et sic est in Melissi ratione, quod principium habere et factum esse unum sunt in eo quod est terminatum esse : et ideo creditur quod sicut omne factum habet principium creationis, sic omne quod habet principium, sit factum : et hoc non est verum secundum consequentiam, ut in ante habitis dictum est. Similiter autem in alio paralogismo : quae enim aequalia facta sunt, eamdem magnitudinem accipiunt: ideo putamus e converso quae eamdem magnitudinem accipiunt, aequalia esse facta, cum hoc non sit verum frequenter, ut in praehabitis dictum est. Sic ergo intelligendum est quod in praehabitis de consequente dictum est.