CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Contra eos qui honorem civilis vitae finem esse posuerunt.
Qui autem in operativis excellentes sive canentes fuerunt, aliquid ultra sensum advertentes, finem humanae vitae dixerunt esse honorem. Civilis enim vitae fore honor est finis. Fere autem dico, quia cum finis vitae duo habeat, scilicet quod per se, et propter se appetitur, honor quidem per se appetitur, sed non propter se. Propter se autem appetuntur, quae non per accidens sed ex sui naturali et essentiali bonitate movent appetitum. Nec est credendum quod aliquis unquam inclinationem vel assurrcctioncm praemium virtutis esse crediderit : sed potius honorem dixerunt esse dignitatem praelationis. Dignitates enim antiquitus virtuosis pro praemio virtutis concedebantur. Dicit autem Commentator quod.
honor hic dicitur gloria. " Gloria autem est " late patens praeconium, ut dicit Tullius. Q uam gloriam multi etiam praesenti vitae praeelegerunt, sicut Achilles (ut dicit Homerus) praehonoravit ad brevi mori quam in longum sine gloria vivere. Aliqui etiam virtutem tamquam bodum aliis praehonoraverunt : et datur exemplum de Socrate, qui in virtute et sapientia vivens mortem praeposuit temporali saluti, quam ex injusta vindicta consequi poterat. Dicimus ergo quod hujusmodi honorem vel virtutem summum bonum esse posuerunt. Videtur autem honor magis superficie tenus esse bonum quoddam, eo quod quaeritur tamquam summum bonum humanae vitae. Superficie tenus autem dico, quod extrinsecus est extra operantem, quamvis sit directivum et procedens ad ipsum. Videtur enim honor magis esse in honorantibus quam in honorato. Sive autem honor dicatur collatio dignitatis sive exhibitio reverentiae, semper est procedens ab honorante inhonoratum. Bonum autem humanum quod ultimum et perfectio humanae vitae est, proprium quidem est et non extra eum cujus est bonum. Alienum enim, ut olim diximus, non est perfectio alieni.
Alia ratio est etiam, quia bonum uniuscujusque tale est, quod divinamus conjecturando quid difficulter auferibile. Honor autem facillime aufertur: eo quod in alio est, qui si vult, tribuit: et si non vult, non tribuit : honor igitur hominis in quantum homo non est. Quod autem diximus,divinamus : et nemo miretur quia, in hac scientia, sicut ex praehabitis patet, divinando et conjecturando et non demonstrando procedere oportet.
Amplius autem omnes qui de honore loquuntur, concorditer dicunt quod illi qui dicuntur honorem quaerere, propter h oc quaerunt ut credant seipsos bonos esse. Hujus autem signum est, quia honorari quaerunt a prudentibus qui sciunt quem honorari oportet, ut testimonio illorum conscii sibi sint de opinione virtutis : et quaerunt honorari apud eos a quibus cognoscuntur, ne honor impensus his, per errorem vel ignorantiam credatur esse impensus. Maxime autem quaerunt honorari a quibus cognoscuntur. In virtute autem cognoscitur qui in virtutis etprobitatis operibus testimonium habet, sive honorare sit conferre dignitatem., sive reverentiam exhibere. Manifestum igitur est, quoniam secundum hos Philosophos virtus melior est honore : quia ipsi appetitum honoris referunt ad testimonium virtutis secundum regulam Aristoteles quam dat : Propter quod unumquodque tale et illud magis. Unde si honor appetitur propter virtutem, virtus magis appetitur. Ultimum autem bonum nunquam propter aliud appetitur. Honor ergo non est ultimum bonorum.