In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Nihil horum. " Quasi diceret : Si blasphemans, licet sis bonus : sed tamen tu " nihil horum timeas quae passurus es. " Vel, " Nihilhorum, " scilicet, paupertatem rerum, tribulationem corporis, blasphemiam nominis vel famae, tentationem cordis, " timeas. " Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. Act. xx, 24 : Nihil vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me.
" Ecce missurus. " Quasi quaererent : Unde habebimus tribulationem? et Deus respondet: " Ecce, " id est, in brevi, vel quasi in promptu, vel in praesenti tempore, " missurus est diabolus, " scilicet, per se, et sua membra : per se, suggerendo : et per sua membra, exsequendo, " ex vobis in carcerem, " id est, in diversas tribulationes. Haymo : " Carceris nomine omnis tribulatio passionum intelligitur, quas Sancti perpessi sunt a diabolo. "
" Ut tentemini, " id est, ut per tentationem probemini, sicut aurum igne probatur. Eccli. XXVII, 6 : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Vel, " Ut tentemini, " id est, purgemini a rubigine peccatorum. Proverb. xxv, 4 : Aufer rubiginem de argento, etc.
" Et habebitis tribulationem, " scilicet tentationem et persecutionem.
" Diebus decem, " id est, toto tempore praesentis vitae, quo vita hominis debet exerceri in decem mandatis. Vel, " Decem diebus, " id est, tempore quod fluxit sub decem principibus Romanis, qui significantur per bestiam quae habebat cornua decem . Augustinus in libro XVIII de Civitate Dei : " Prima a Nerone, secunda a Domitiano, tertia a Trajano, quarta ab Antonio, quinta a Severo, sexta a Maximiano, septima a Decio, octava a Valeriano, nona ab Aureliano, decima a Diocletiano. " Item, tempore decem Paparum qui fuerunt post Clementem. Vel, " Diebus decem, " id est, multis, finitum pro infinito. Job, XIX, 3 : En decies confunditis me. Vel, " Decem diebus " dicit, propter decem tribulationes Ecclesiae : quarum una fuit sub Judaeis : secunda sub Gentibus : tertia sub apertis haereticis : quarta sub latentibus et occultis : quinta sub falsis Christianis, apparentibus tamen bonis : sexta sub aperte malis Christianis : septima sub Antichristo : tres aliae sub mundo, carne, et diabolo. Vel, " Diebus decem, " id est, toto tempore hujus vitae quo per septem dies pugnat Ecclesia contra tria vitia, scilicet, avaritiam divitiarum, vanam gloriam dignitatum, cupiditatem voluptatum, et sic exponit Haymo.
Et nota, quod dicit: " Habebitis, " non habebis, licet uni loquatur, in quo innuit quod omnibus tribulatis loquitur generaliter.
" Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. "
Supra praedixit persecutionem futuram, hic hortatur ad perseverantiam in bono, ponendo cum hoc consolationem. Quasi diceret : Ita habebitis persecutionem : sed tamen quidquid contingat, serva perseverantiam in fine.