LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De determinationis ejusdem problematis per tocum a disparatis.
Sic autem determinato problemate de accidente sive inesse ut accidens per inspectionem ad intrinseca eorum quae sunt in problemate, sicut subjectum et praedicatum : nunc, ut magis abundemus, docendum est qualiter terminatur inspiciendo ad extrinseca eorumdem. Et quia extrinseca magis inter omnia sunt opposita, videndum est qualiter terminari habeat problema de accidente respiciendo ad opposita. Quia vero locus a disparatis reduci habet ad locum ab oppositis, cum omne oppositum sit disparatum et non convertitur, ideo in loco a disparatis est inspiciendum in hoc tractatu.
Dicemus igitur, quoniam eorum accidentium quae insunt subjectis ut praedicata, aliae res quidem insunt ex necessitate cum modo necessitatis determinatae, vel sine modo necessitatis secundum rei necessitatem propositae. Aliae autem insunt ut in pluribus, sicut ea quae insunt contingenter secundum contingens natum. Secundo etiam cum modo vel sine modo contingentis propositae. Aliae vero res sunt positae inesse secundum contingens ad utrumlibet, sicut illae quae sunt de contingenti infinito vel cum modo vel sine modo propositae: tunc tamen quod est sine habitudine praedicati ad subjectum sicut de tali contingenti : haec omnia in ter se ad invicem sunt disparata, ita quod constructo uno destruitur reliquum de eodem, nec aliquod unum est susceptibile horum simul. Considerandum ergo si praedicatum quod de necessitate inest, ut in pluribus ponat respondens inesse, aut e converso quod ut in pluribus inest, ponat ex necessitate inesse, sive ponat contrarium ejus, quod est vel inest in paucioribus, ex necessitate inesse : contingens enim in pluribus et contingens in paucioribus contraria sunt secundum modum : quaecumque ergo horum ponat ut ex necessitate inesse, vel e converso id quod inest ex necessitate, contingenter ponat inesse, sive id contingens sit ad utrumlibet sive natum, semper dat locum argumentationis opponenti, ut per locum a disparatis in contrarium arguatur. Quod patet per singula. Namsi quod ex necessitate est vel inest ponatur ut in pluribus esse vel inesse, tunc manifestum quoniam dicendo ut in pluribus vel in paucioribus inesse, dicit non omni inesse : cum id tamen quod necessario inest, omni inest : necessitas enim praedicati cum subjecto secundum inesse, causat quod praedicatum inest secundum totam communitatem suam subjecto, ut omnis homo de necessitate est animal : et hoc est in omnibus in quibus praedicatum est de substantia subjecti. Propter quod peccavit respondens cum dixit quod in pluribus inest, omni inesse : cum non insit omni secundum quod inest ut in plu-
ribus tantum: quoniam ut in pluribus inesse cum sit determinatio ejusdem contingentis nati, etiam disparatum est ab omni inesse : et ut cum praecisione accipiatur, ut dicatur tantum ut in pluribus inesse, quod confirmatur a diffinitione contingentis nati. Similiter autem et per locum a majori patet, quod peccavit si contingens ut in paucioribus, quod est contrarium ei quod est ut in pluribus, ex necessitate dixit inesse : semper enim contingens quod est ut in paucioribus, est contrarium ei quod est ut in pluribus : quia contingens natum secundum aliquid est dispositum vel ad aliquid adest dispositum : sed contingens infinitum non est dispositum : et ideo de eodem dici non possunt, sed de disparatis et contrariis.
Cujus exemplum est, ut si de contingenti nato ut in pluribus sunt pravi homines, et haec, sunt pravi homines, est de contingenti nato, dicetur bonos homines ut in paucioribus. Propter quod etiam amplius magis peccavit, qui contingens ut in paucioribus dixit ex necessitate inesse, quam qui contingens ut in pluribus dixit ex necessitate inesse. Propter quod amplius magis peccavit si bonos homines ex necessitate esse dixit, quam ille qui pravos esse dixit ex necessitate : quia in pluribus sunt pravi homines ex contingenti nato, in VII Ethicorum probatur, ubi ostenditur qualiter violentia incontinentiae licet secundum sensibilem animam adveniat, ligat rationem ita ut non videat quemadmodum oporteat eam videre : eo quod violentior sit motus incontinentiae quam rationis, quamvis ipse incontinens habeat rationem.
Similiter dat locum argumentationis respondens et peccat, si dedit id quod ad utrumlibet est, vel utrumque oppositorum aequaliter, ut contingens infinitum, dixit inesse ex necessitate vel ut in pluribus inesse, neque id quod inest ad utrumlibet, inest ut in pluribus : neque quod inest ut in pluribus, inest ad utrumlibet : sed sunt disparata. Hoc autem peccatum contingit cum modo necessita- tis et contingentis utriusque apposito, ut dictum est.
Contingit etiam in problematibus et propositionibus, quae secundum esse et habitudinem praedicati ad subjectum sunt tales, quamvis ipse respondens non dixerit eas determinatas cum modo necessitatis vel utriusque contingentis in sermone, ita quod determinat sermonem utrum ut in pluribus vel ex necessitate praedicatum insit subjecto. Sit enim res de qua proponitur propositio ut in pluribus : tunc disputare contingit ad oppositum, ac si dixerit id respondens esse ex necessitate propter similitudinem ejus quod est in pluribus, cum eo quod est ex necessitate : ut si aliquis dixerit pravos esse exhaeredandos, quod est in pluribus secundum habitudinem realem praedicati ad subjectum, et dixerit hoc non determinans per modum necessitatis : tunc contra talem positionem disputare contingit, sicut si apposuisset modum necessitatis : propter hoc quod praedicatum similiter se habet ad omne contentum sub subjecto, et ideo de omni inesse videtur : de omni autem inesse relinquitur a necessario inesse : quoniam modus estpraedicati determinatio, etnon determinatio compositionis : si enim determinat compositum, neque cadunt de omni, neque cadunt etiam semper in tempore sicut in propositione modali : sicut quando est determinatio praedicati, causat totalitatem tam subjecti quam temporis : cum enim dicitur quod omnis homo de necessitate est animal, oportet quod homo omni tempore sit animal, et quod quaelibet pars subjectiva hominis sit animal.
Si autem aliquis objiciat, dicendo quod si ex necessitate inesse, semper causat omni inesse : tunc cum ista propositio, omnis homo de necessitate est animal, convertitur in hanc, quod animal de necessitate est homo : et sic omne animal est homo. Dicendum quod propositio conversa in quantum stat sub conversione, non est propositio dialectica, sed est principium reductionis : et ideo de
tali propositione non oportet quod ex necessitate inesse causatur omni inesse et semper : sed propositio dialectica est, in qua praedicatum quod est accidens, vel genus, vel proprium, vel diffinitio, refertur ad subjectum quod est species: et in omni tali necessarium causat totalitatem subjecti et temporis sive sit de necessitate cum modo, sive sit talis secundum rem et sine modo : si enim homo est animal, omnis homo est animal : ex quo genus de specie praedicatur. Contingens autem ut accidens praedicatur de subjecto, neutrum horum potest causare totalitatem.
Amplius autem tertia consideratio trahitur a disparatis, quod peccavit respondens si idem sub alia voce etiam ipsi inesse ut accidens posuit: idem enim etiam inesse ut praedicatum necessitate cohaerentiae : quamvis forte ponat illud ut alterum,non tamen sit: eadem enim essentia aliis et aliis nominibus nominatur. Quemadmodum peccavit Philosophus nomine Prodicus, qui dividebat voluptatem : haec enim omnia unius et ejusdem voluptatis nomina sunt : et haec dicere et accidere voluptati, est dicere idem et accidere sibi. Sed voluptas haec refertur ad quietantia desiderium et pascentia ipsum. Gaudium est dilatatio cordis in conceptu boni, quod est voluptas. Jucunditas autem per effectum hilaritatis redundans in corpore gesticulatio. Laetitia autem quae a loco dicitur, nominat eamdem voluptatem prout est dilatatio temperati caloris et spiritus et sanguinis. Si ergo aliquis respondentium ei quod est gaudere, dicit accidere id quod est laetari, idem dicit sibi accidere.
Et est notandum, quod idem accidentale potest accidere ei cui est idem, sed non secundum quod est idem, sed secundum quod est ei accidentale alterius generis quam id cui accidit. Et sic patet solutio ad id quod objici posset, quod nihil accidit etiam ipsi : quia aliter substantia esset accidens alicui. Adhuc autem notandum quod quatuor modi supe- riori divisione innuuntur, licet tres expresse ponantur in divisione disparatorum, etiam necessario inesse unus : contingenter inesse, tres etiam, in pluribus, in paucioribus, et ad utrumlibet. Quia omne quod inest ex inhaerentia naturali et substantiali, aut inest contingenter : et si inest ex inhaerentia naturali et substantiali, tunc inest necessario : quia necessitas causat et totalitatem subjecti, ita quod inest omni, et totalitatem temporis, ita quod inest semper, quod est de ratione ipsius cui inest : quae ratio fundatur in substantia quae subjectum non relinquit. Si autem inest accidens ab accidente communi : aut inest cum dispositione inclinante ad illud : aut inest ei, ita quod non est dispositum ad illud. Et si est dispositum ad illud : aut dispositio est fortis et fere ad necessitatem inclinans, et sic est contingens in pluribus : aut non est fortis, sed inchoata tantum, et sic est contingens in paucioribus. Et sic quatuor sunt, et de necessitate inhaerens, et contingens in pluribus, et contingens in paucioribus, et contingens secundum potentiam et non secundum actum inhaerens, quod est contingens ad utrumlibet.
Fiunt ergo partiales considerationes duodecim, quamvis Aristoteles non ponit nisi unam in communi. Potest enim id quod est necessarium, poni ut contingens ad utrumlibet : et id quod est contingens ad utrumlibet, poni ut necessarium : et sunt duae considerationes. Et potest necessarium poni ut contingens in pluribus, et e converso : et sunt iterum duae. Et potest necessarium poni ut contingens in paucioribus, et e converso : et sic sunt iterum duae. Et sic videlicet fiunt in universo comparatione primi ad reliqua tria, et e converso in quibus fit peccatum in sic vel sic ponendo. Et quod necessarium ponitur ut contingens alii, et e converso contingens ut necessarium: ideo fieri potest, quod omne quod contingens est uni, alicui alii est necessarium simpliciter. Contingens in pluribus
potest poni in contingens ut in paucioribus, et e converso : et sic sunt duae considerationes. Et potest poni contingens in pluribus in contingens ad utrumlibet : et iterum sunt duae. Et sic sunt quatuor in comparatione secundi ad tertium et ad quartum. Iterum potest poni contingens ut in paucioribus, ut contingens ad utrumlibet, et e converso : et sic duae comparationes tertii ad tertium : et quatuor et duae simul junctae faciunt duodecim. Sed una est ratio peccati in omnibus etiam, quia disparatum in dispaparatum. Propter hoc ista sub una comprehenduntur consideratione : et ideo secundum rationem unus locus est a quo omnes istae trahuntur considerationes. Sic ergo sufficit quod dictum est de disparatis : quia una communis ratio in omnibus eis locum dat argumentationi.