21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
R O amica pudica
Dei sancta Barbara,
Roga Christum sacrum
Ex virgine Maria natum,
Ut nostrorum delictorum
Cuncta purget c rim ina,
V. Ut sanctorum angelorum
Largiatur consortia.
Ad Magnificat.
O felix martyrium,
Barbara quod pertulit,
Carnis per supplicium
Cum se gratis obtulit
Deo sacrificium,
Quam pater Interimit
Ducis ob Imperium,
Ideoque meruit
Sempiternum gaudium
Magnificans Dominum.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Eegem regum omnium,
Cum quo sancta Barbara
Per sacrum martyrium
Regnat super aethera,
Adoremus Dominum.
In 1. Nocturno.
Antiplionae.
1. Beata virgo Barbara,
Quae non sedit pestifera
Malignorum in cathedra,
Sed renuit consilia
Impiorum et numina.
2. Dixit populus Insanus,
Fallax, mendax et profanus:
Sacrilegam comprimamus,
Quia Deus ejus vanus
Ac In eo non est salus.
3. Cum te, Deus, Invocarem,
Me audisti, dum clamarem
In tormentis ac rogarem
Et te sponsum adamarem,
Certe nunquam refutarem.
Responsoria.
1. Virgineo flore
vernans roseoque decore
Barbara fervore
mentis sanctoque pudore
V. Dilexit Christum
mundum contempsit etistum.
2. Verbis tristatur
genitoris et haec sibi fatur:
Tolle tuum velle
dicendo pudenda puellae,
V. Nolo virum capere,
magis opto casta manere.
3. Quendam magnatem,
pater Inquit ei, locupletem,
Insignem juvenem
te desponsare volentem,
V. Accipe, nata, virum
te digna conjuge dignum.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. O Deus Ineffabilis,
Coelo terrae laudabilis,
Qui malis es terribilis
In sanctisque mirabilis,
Esto mihi placabilis.
2. Confidens Deo Barbara
Lictorum spernit aspera
Tormenta, saeva verbera,
Ut conscendat ad supera
Victrix et martyr aethera.
3. Virtus tua, Jesu Christe,
Rex aeternae gloriae,
Mihi praestet Idolatras
Me vexantes vincere,
Tu scis enim, quod sum nupta
Tibi casto corpore,
Et conservo tibi fidem
Corde, ore, opere.
Eesponsoria.
1. Unde pater patriam
proficiscitur In peregrinam,
Cujus erat turris
Celsis In condita muris,
V. Quamvis sit binis
cito consummanda fenestris.
2. Cunctis mercedes
operantibus atque labores
Solvit et hortatur
omnes nimiumque precatur
V. Ut sit opus factum
cum venerit atque peractum.
3. Qua virgo clausa
nec pergere deforis ansa,
Arte Dei fulta,
digitis cruce marmore sculpta,
V. Assiduis stabat
Dominum precibusque roga-
bat.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Canticum laetitiae
Cantent omnes populi
Rectoresque ecclesiae
Laudent nomen Domini
Festum quoque Barbarae
Ejusque martyrii
Celebrantes hodie,
De quo gaudent angeli.
2. Confundantur adorantes
Propria sculptilia,
Erubescant venerantes
Simulacra vacua,
Conturbentur operantes
Idola fictilia,
Quae subintrant proferentes
Daemones mendacia.
3. Nota fecit Dominus
Divina mirabilia
In conspectu gentium;
Simplex Dei agnicula
Regum Infidelium
Superavit proelia,
Per sanctum paraclitum
Operantem talia.
Responsoria.
1. Piscinam lavacri
struxit ei Barbara sacri,
Quo baptizavit
sese et purificavit
V. In patris et geniti
communione spiritus almi.
2. Cumque pater rediit
cur, nata, Dioscorus Inquit,
Jussisti vetitas
fieri tres turre fenestras?
V. Namque Deus trinus
tribus significatur et unus.
3. Hunc qui detexit,
illum cito cum maledixit
Barbara pastorem,
sumpsit lapidisque rigorem
V. Illius mutata
pecus speciemque locustae.
Ad Laudibus.
Antiphonae.
1. Regnante Maximiano,
Principante Marciano
Fit saeva persecutio
Et sanguinis effusio
In Christiano populo.
2. Erat solis civitas
Versus orientem,
Qua vigebat falsitas
Prava Inter gentem,
Quibus Inest feritas
Sanctos persequentem.
3. Hac urbe Dioscorus,
Vir nobilis et potens
Morabatur, subditus
Tamquam servus humilis
Repletus daemonibus
Et manufactis Idolis.
4. Hic habebat filiam
Gratam Deo, Barbaram,
Turri quam Incluserat
Propter elegantiam
Vultus ac statuerat
Eidem custodiam.
5. Virgo Deum exorabat,
Tota mente quem amabat,
Orationi vacabat,
Diu, noctu nec cessabat.
Ad Benedictus.
A. Benedictus Dominus,
Agnus sine macula,
Quem ex totis viribus
Dilexit agnicula,
Actu, vita, moribus
Sancta, virgo Barbara.
Cum plena daemonibus
Exsecratur Idola
Immundosque spiritus
Ducentes ad tartara,
Hanc pater Dioscorus
Falsa colens numina,
Feras, nequam, barbarus
Manu truncat propria ;
Felix cujus spiritus
Transit super aethera,
Ubi vivit coelitus
Cum Deo per saecula.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Magnificemus Domini
Potentiam mirabilem,
Qui dat In sexu fragili
Victoriam laudabilem;
Nam per beatam Barbaram
Infideles populi
Linquentes Idolatriam
Conversi sunt Innumeri
Ad fidei constantiam ;
Qui cum palma martyrii
Intravit Dei gloriam
Habens In morte parili
Julianam consociam.