CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Tria continet haec littera. Primo, explicat Theologiam in se et in nobis. Secundo, describit in quo consistat ratio primi objecti alicujus scientiae, scilicet quod contineat virtualiter omnes veritates illius habitus, et probat dupliciter. Primo, quia objectum continet propositiones immediatas, et in istis continentur conclusiones. Secundo, est causa adaequata respectu habitus. Objicit dupliciter contra has rationes, in favorem D. Thom. qui primo Post. lect. 41. oppositum tenet de subjecto, de quo Cajet. 1. part. quaest. 1. art. 7. et solvit objectiones. Tertio, dividit Theologiam in necessariam et contingentem.
Illa concernit omnia Dei ad intra. Haec omnia ipsius ad extra.
Quod sic, 4 . Metaph. Eadem est scientia de aliquo et de attributis ad ip sum,(et exemplificat ibi de sano) sed omnia alia attribuuntur essentialiter ad subjectum primum hujus: ergo, etc. Contra, Augustinus 14. de Trinit. cap. 1. Neque huic scienlim attribuendum est, etc.
Circa solutionem istarum quaestionum sic procedo. Primo, distinguo de Theologia in se et de Theologia in nobis. Secundo, assignabo rationem primi subjecti. Tertio, distinguam de Theologia quantum ad partes ejus.
De primo dico (a), quod cognitio quaelibet in se, est illa quae nata est haberi de objecto ejus, secundum quod natum est manifestare se intellectui proportionato. Cognitio autem eadem in nobis, est illa quae nata est haberi in intellectu nostro de objecto illo intellecto. Theologia ergo in se talis est cognitio, qualem natum est facere objectum Theologicum in intellectu sibi proportionato. Theologia vero in nobis talis est cognitio, qualem intellectus noster natus est habere de illo objecto. Exemplum, si aliquis intellectus non possit intelligere Geometricalia, posset autem alicui credere de Geometricalibus, Geometria esset sibi fides, non scientia: esset tamen in se scientia, quia objectum Geometriae natum est facere de se scientiam in intellectu proportionato.
De secundo dico (b), quod ratio primi subjecti est continere in se primo virtualiter omnes veritates illius habitus, cujus est. Quod probo, primo sic : quia objectum primum continet propositiones immediatas, quia subjectum istarum continet praedicatum et ita evidentiam totius propositionis. Propositiones autem immediatae continent conclusiones: ergo subjectum propositionum immediatarum continet omnes veritates illius habitus.
Probo idem secundo, quia primitas hic accipitur ex primo Posteriorum ex definitione Universalis, secundum quod dicit adaequationem; objectum autem se habet ad habitum, sicut causa ad effectum, non est enim causa ad adaequata, nisi contineat primo virtualiter totum effectum ; ergo, etc. Expono quod dixi, (primo virtualiter) quia sicut illud est primum ens, quod non dependet ab alio, sed alia ab illo: ita ergo primo continere est ab aliis non dependere in continendo, sed alia ab ipso, hoc est, quod per impossibile circumscripto omni alio, manente intellectu ejus, adhuc contineret, et nihil aliud continet nisi per rationem ejus.
Contra istud arguit (c) dupliciter, primo sic : Sicut se habet objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum. Sed objectum primum potentiae est aliquod commune ad omnia per se objecta illius potentiae; ergo primum objectum habitus est aliquid commune ad omnia per se objecta ejus, et non aliquid virtualiter continens alia.
Item secundo, quia in scientiis assignatur communiter pro subjecto primo aliquid quod est commune ad omnia illa, quae considerantur in illa scientia, sicut in Geometria linea, in Arithmetica numerus, in Metaphysica ens.
Ad primum respondeo (d) quod proportio objecti ad potentiam est proportio motivi ad mobile, vel activi ad passivum. Proportio subjecti ad habitum est sicut proportio causae ad effectum: quandocumque autem aliquod agens agit in aliquod passum, potest quodlibet agens ejusdem rationis in quodlibet passum ejusdem rationis agere: ergo prima extrema proportionis activi ad passivum sunt communia ad omnia per se extrema illius proportionis. Nam inter illa communissima est adaequatio, quia in quocumque est ratio unius, illud respicit quodlibet in quo est ratio alterius. Sed prima extrema proportionis causae ad effectum non sunt communissima, quia inter illa non est adaequatio ; non enim sequitur, si commune potest causare habitum, quod speciale possit, et e converso; non enim quodlibet contentum sub illo communi respicit habitum illum, ut effectum ejus, sed tantum aliquod primum objectum contentivum, quod virtualiter continet omnia ad quae habitus se extendit.
Ad secundum dico, quod multorum habituum specie differentium potest esse aliquod objectum commune, sicut ab objectis eorum potest abstrahi objectum commune. Et hoc modo in scientiis assignatur objectum commune, a quo non est habitus unus secundum speciem, sed tantum secundum genus.
De tertio dico, quod Theologia essentialiter non tantum continet necessaria, sed etiam contingentia. Quod patet, quia omnes veritates de Deo, sive ut trino, sive de aliqua persona divina ut comparatur ad intra, sunt necessariae, ut quod Deus est trinus, et quod Filius dicitur generari a Patre, et hujusmo di. Illa vero, in quibus comparatur ad extra sunt contingentes, ut quod Deus erat, et quod Filius est incarnatus, et hujusmodi. Omnes autem veritates de Deo ut trinus sive de persona determinata, sunt Theologicae. Similiter veritates contingentes, quia ad nullam cognitionem naturalem spectant, ita quod primae partes integrales Theologiae sunt duae, scilicet veritates necessariae et veritates contingentes.