IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) In istis quoestionibus est una opinio, etc. Hic proponit Doctor sententiam D. Thomae quoad primum quaesitum, sicut et g sequenti exponit opinionem ejus quoad secundum. Lege scholia in quibus recte comprehenduntur conclusiones et asserta ejus.
Caeterum antequam ulterius progrediamur, exponendi sunt breviter varii modi, quibus illa causalitas physica Sacramentorum ab assertoribus defenditur, et reduci potest ad quatuor modos. Primus est D. Thomae in 4. d. 1. q. 1. art. 4. et q. 27 . de Veritate art. 4. ad 3. et eum explicat Doctor in littera, nempe, Sacramenta causare gratiam, non quod attingant physice entitatem gratiae quae creatur, sed producant aliquam dipositionem praeviam, et quasi necessitantem ad gratiam, ut characterem in iis, quae characterem imprimunt, vel ornatum quemdam spipitualem, hanc efficaciam habent Sacramenta
. per modum instrumenti, ut elevantur per communicationem virtutis impressae et receptae in ipsis Sacramentis, quae non est permanens, sed transiens.
Hanc defendunt omnes antiqui Thomistae, usque ad Cajetanum, Paludanus in 4.
d. 1. q. 1. Capreolus q. 1. art. 1. conclusione 3. Ferrariensis 4. contra gentes, cap. 57. Eamdem sententiam primam invenisse nostrum Alexandrum Alens. 3. part. q. 5. m. 3. art. 5. et q. 8. m. 8. art. 1. putat Soto citandus, sed male, quia praedicto art. 5. docet Sacramenta causare gratiam, non solum disponendo, sed efficiendo.
Secundus modus defendendi hanc sententiam est Soti 4. d. 1. q. 3. art. 1. qui ut comprehendat duo extrema, nempe gratiam non educi de potentia subjecti, sed creari, et Sacramenta habere respectu ejus causalitatem physicam, dicit Sacramenta causare gratiam, quia causant gratum esse attingendo non ipsam formam, sed unionem ejus ad subjectum, sicut homo generans alium hominem, non producit animam rationalem, quae creatur, sed ejus unionem ad subjectum, ac proinde dicitur generare hominem. Hunc modum censet probabilem Ledesma in 1. p. 4. quoest. 3. art. 1.
Tertius modus est Cajetani 3. p. q. 62. art. 1 . et 4. ubi docet attingi ipsam entitatem gratiae, per Sacramenta, tanquam instrumenta physica causandi, non per aliquam dipositionem praeviam, neque per virtutem receptam in ipsis, quae sit principium actionis permanens aut transiens, sed per motum receptum a causa principali, per quem eleventur: hunc motum 3. p. q. 18. art. 2. ita demum autem explicat, ut sit intentionalis et spiritualis, non per modum usus instrumenti, qua per actionem naturalem defert imperium praeceptivum agentis principalis, et intimat in ordine ad effectum. Unde autem dicatur intentionalis et spiritualis, non suppetit, nisi per ordinem ad intentionem principalis agentis, et ad effectum qui spiritualis est.
Quartus modus defendendi est Suarez 3. p. t. 3. disp. 9. sect. 2. docet gratiam non creari, sect. 1. et deinceps improbat modum dicendi aliorum; dicit etiam produci physice instrumentaliter per potentiam obedientialem, quae est virtus quaedam inchoata agendi in qualibet creatura, qua subjicitur primo agenti, ut possit assumi ad quemcumque effectum, qui alias non repugnat; et hanc docet esse principium agendi in omnibus instrumentis divinis, de qua fusius disserit tom. 1. in 3. partem, disp. 31. sed. 5. Sunt et aliae sententiae in hac quaestione, quae videri possunt apud praefatos auctores et alios, quos infra citabimus pro conclusione Doctoris, et prout occasio dabitur. eas exponemus: interim sequemur litteram ut jacet.