IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Henrici, Cajetani et aliorum, naturam rationalem assumptam non posse non frui. Primo quia habet sibi praesens objectum fruibile. Secundo, per illapsum hypostaticum beatificatur essentia ; ergo necessario hoc redundat in potentia, sicut et e contra contingit. Explicat late primam rationem.
In ista quaestione sunt duo articuli) primus de natura nata frui, an ista posset non frui ; et secundus, an natura non nata frui, possit assumi. Et dicitur ad utrumque, quod non.
Ratio ad primum articulum ponitur talis: fruitio completur in hoc quod objectum fruibile praesens immutat intellectum ad actum videndi, et per hoc erit praesens voluntati alliciens illam, ut necessario fruatur fine praesente. Sed per istam unionem est necessario ista immutatio intellectus ; igitur et ipsa fruitio voluntatis est necessario consequens istam immutationem. Probatio minoris: Si oculus posset videre lucem inexistentem sibi ad praesentiam lucis, necessario sequeretur quod ipsa esset praesens, ut immutans oculum ad videndum ; intellectus autem potest videre aliquid praesens in se, igitur cum per unionem istam lux increata sit praesens intellectui in se, erit necessario praesens, ut immutans intellectum ad intelligendum. Confirmatur per Augustinum, ubi supra, ubi arguit per locum a minori de duplici unione.
Praeterea, potentiae fundantur in essentia animae, non e converso ; igitur essentialior est ordo, ut illud, quod est in essentia, redundet in potentias, quam e converso ; sed beatitudo non potest esse in potentiis, nisi necessario redundet in essentiam ; igitur non potest esse in essentia, nisi redundet in potentias ; sed per illapsum specialem essentia animae beatificatur quantum est beatificabilis, quia fit unum aliquid cum Deo, igitur, etc.
Confirmatur, quia beatitudo prius est in essentia quam in potentiis, est enim prius in supremo naturae beatificabilis ; essentia autem magis habet rationem supremi, respectu potentiarum, quam e converso ; sed in essentia non potest poni beatitudo, nisi quidam illapsus specialis objecti fruibilis ; iste autem illapsus, qui est in unione, est supremus, et ideo per hunc natura summe elevatur.
Modus declarandi primam rationem est talis, quia habitus intellectualis aliquando est necessarius, ut repraesentet objectum sicut in Angelis ; aliquando autem est facilitans ipsam potentiam, ut facilius possit in ipsum sicut in nobis ; habitus autem gloriae non ponitur in ista unione propter primum, quia per nihil formaliter informans naturam, est Deus sibi praesens, ut objectum fruibile, sed tantum se repraesentat voluntarie potentiae potenti frui immediate, ut objectum fruibile ; ergo habitus ille requiritur propter facilitatem, vel propter aliquam elevationem potentiae, ut ipsa possit faciliter immutari a tali objecto ; etiam sine tali habitu absolute potest a tali objecto immutari, quia potentia naturae assumptae est summe inclinata et elevata et proportionata objecto fruibili, nam hujusmodi potentia naturae assumptae per unionem elevata est ad esse supernaturale, ideo ipsa potentia est sufficienter elevata ad operationem supernaturalem ; supplet igitur ista unio ad Verbum quantum ad fruitionem, quidquid habitus gloriae posset facere in aliis.