Quod spiritus, qui est in deo, est sanctus.
Considerandum est autem, quod cum bonum amatum habeat rationem finis, ex fine autem motus voluntarius bonus vel malus reddatur, necesse est quod amor quo ipsum summum bonum amatur, quod deus est, eminentem quamdam obtineat bonitatem, quae nomine sanctitatis exprimitur, sive dicatur sanctum quasi purum, secundum Graecos, quia in deo est purissima bonitas ab omni defectu immunis: sive dicatur sanctum, idest firmum, secundum Latinos, quia in deo est immutabilis bonitas, propter quod omnia quae ad deum ordinantur, sancta dicuntur, sicut templum et vasa templi, et omnia divino cultui mancipata. Convenienter igitur spiritus, quo nobis insinuatur amor quo deus se amat, spiritus sanctus nominatur. Unde et regula catholicae fidei spiritum praedictum nominat sanctum, cum dicitur credo in spiritum sanctum.