Postquam dionysius determinavit de ente et vita, hic determinat de sapientia et his quae sapientiae adiunguntur ad cognitionem pertinentia; et circa hoc, tria facit: primo, determinat de sapientia et mente; secundo de ratione; ibi: ratio autem...; tertio, de veritate et fide; ibi: haec ratio...p circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo sapientia in deo accipiatur; secundo, manifestat quod dixerat; ibi: non enim...p est autem considerandum quod semper in posterioribus priora salvantur.
Bonum autem, secundum quod prius dictum est, quantum ad causalitatem est prius quam ens, quia bonum etiam ad non entia suam causalitatem extendit; ens autem ad plura se extendit quam vita et vita quam sapientia, quia quaedam sunt quae non vivunt et quaedam vivunt quae non cognoscunt.
Et hoc dionysius subtiliter insinuat: nam vitam quidem divinam, quia secundum intellectum bonitatem praesupponit, nominat bonam; quia vero praesupponit esse immutabilem, nominat eam aeternam. Sed quia vitae nulla sapientia deest, laudat eam ex sapientia; et hoc tripliciter: primo quidem, quia divina vita sapiens est; et ut non intelligas quod sit participative sapiens, subiungit quod ipsa est per se sapientia, sicut enim deus est sua vita, ita est sua sapientia. Secundo, quod divina vita est causa producens in esse omnem sapientiam. Tertio vero, quia divina vita est super omnem sapientiam, quae ad speculationem pertinet; et super omnem prudentiam, quae ad actionem pertinet.
Deinde, cum dicit: non enim... Manifestat tria praedicta; et circa hoc, tria facit: primo, manifestat quod divina sapientia est super omnem sapientiam; secundo, quod sit omnis sapientiae causa; ibi: hanc igitur...; tertio, manifestat quomodo deus est sapiens alia cognoscendo; ibi: sic autem...p circa primum, duo facit: primo, ostendit excessum divinae sapientiae; secundo, ostendit quomodo ad ipsam divinam sapientiam excedentem nos habere debemus; ibi: sed, quod in aliis dixi...p circa primum, tria facit: primo proponit quod intendit, scilicet quod deus non tantum dicitur superabundanter plenus omni sapientia, et quod habet prudentiam infinitam, sed etiam dicitur esse firmatus supra omne id quod ad cognitionem pertinere videtur, scilicet super rationem et super mentem, idest intellectum et super sapientiam quae est perfectio intellectus; secundo, ibi: et hoc supernaturaliter...
Probat excessum divinae sapientiae per auctoritatem et dicit quod huiusmodi excessum divinae sapientiae, supernaturali modo intelligens Paulus, qui fuit divinus vir ex participatione divinae sapientiae et fuit sol, idest suo magisterio illustrator tam dionysii quam ducis eius, idest Hierothei qui fuit eius magister, dicit I corinth. I: quod stultum est dei, sapientius est hominibus; tertio, ibi: non solum...
Exponit auctoritatem inductam.
Ubi considerandum est quod duplex modus invenitur in Scripturis ad signandum excellentiam divinorum. Quoniam enim ea quae ad privationem et defectum pertinent, rebus creatis attribuuntur secundum comparationem ad excellentiam divinam, sicut si dicamus quod omnis iustitia hominis est immunditia in comparatione ad dei iustitiam; et similiter possumus dicere quod omnis humana deliberatio et cognitio reputatur quidam error in comparatione ad stabilitatem et permanentiam divinae et perfectae cognitionis, quam pluraliter nominat propter cognoscendam pluralitatem.
Alio modo, consuetum est in divina Scriptura ut ea quae privative dicit, deo attribuantur propter eius excessum; sicut si deus qui est clarissimum lumen dicitur invisibilis; et qui est ex omnibus laudabilis et nominabilis dicitur ineffabilis et innominabilis; et qui est omnibus praesens, dicitur incomprehensibilis quasi sit omnibus absens; et qui ex omnibus rebus inveniri potest, dicitur non investigabilis: et hoc totum propter eius excessum. Sic igitur, et apostolus in deo laudat stultitiam propter id quod apparet in dei sapientia, praeter nostram rationem et videtur nobis inconveniens, dum non possumus dei sapientiam comprehendere; et per hoc elevat nos ad veritatem divinam, quae est nobis ineffabilis et quae omnem nostram rationem excedit.
Deinde, cum dicit: sed quod in aliis dixi... Dicit qualiter nos habere debeamus ad excellentiam divinae sapientiae; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quomodo decipimur in contemplatione divinae sapientiae; et dicit quod, sicut in aliis libris suis dixit, dum res divinas quae sunt supra nos, volumus accipere secundum modum nostrum et dum innitimur rationi nostrae quae connutritur sensibus a principio scilicet a sensibilibus veritatem colligens et dum volumus comparare res divinas rebus nostris, quae scilicet nobis sunt notae, et hoc decipimur, volentes perscrutari rationem divinam et ineffabilem nobis, secundum illud quod nobis apparet per rationem et per sensum.
Secundo, ibi: oportet autem...
Ostendit quomodo hanc deceptionem vitemus; et dicit quod oportet considerare quod mens nostra duo habet ad intelligibilia cognoscenda: primo, quod habet naturalem virtutem, idest intelligentiam, per quam inspicere potest intelligibilia sibi proportionata; secundo vero, habet quamdam unitionem ad res divinas per gratiam, quae excedit naturam mentis nostrae, per quam unitionem, coniunguntur homines per fidem aut quamcumque cognitionem, ad ea quae sunt super naturalem mentis virtutem. Oportet ergo ut intelligamus divina secundum hanc unitionem gratiae, quasi non trahendo divina ad ea quae sunt secundum nos, sed magis totos nos statuentes extra nos in deum, ita ut per praedictam unitionem totaliter deificemur.
Et quia posset aliquis dicere quod hoc nobis esset nocivum, si nos ipsos deseramus, ideo hoc tertio excludit, ibi: melius... Et dicit quod, cum deus sit melior nobis, melius est nobis quod simus dei per unitionem gratiae quam quod simus nostri ipsorum, idest nostris naturalibus innitentes.
Sic enim, nobis factis cum deo, idest cum deo uniti fuerimus, divina nobis dona aderunt quae percipere non possumus, si dei unitionem neglegentes, nobis ipsis inhaereamus.