CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De sursum et deorsum coeli secundum opinionem Pythagoricorum.
Inter proprietates autem ipsius quae est primo inquirenda, est ea quae est principium et differentia simul dimensionis ejus et motus : haec autem est differentia situs et positionis ejus, quae est sursum et deorsum, et dextrum et sinistrum, et ante et retro. De his igitur inquirentes utile est primo inducere quaecumque contra hoc dixerunt Antiqui. Dico igitur quod quidam ex antiquis Philosophis tradiderunt coelum habere dextrum et sinistrum : et sunt praecipue illi qui fuerunt de schola Pythagorae. Hi enim primi fuerunt inter quaerentes de coelo, et de numero eorum fuerunt qui ista dixerunt: viderunt enim coelum habere animam, et Auderunt animati corporis et mobilis ad locum has esse differentias : et ideo coelo eas attribuerunt. Intendimus igitur inquirere veritatem dicti eorum. et considerare, an coelo conveniat dextra et sinistra, sicut dixerunt, an contrario modo se habet. Primum igitur in quo reprehensibiles esse videntur Pythagorici, est quod tradiderunt posteriora, et non fecerunt mentionem de prioribus eorum secundum naturam. Si enim nos dixerimus, quod corpori alicui conveniant haec principia motus localis quae sunt dextrum et sinistrum, oportet necessario quod tradamus prius qualiter conveniant ei priora his quae sunt principia istorum : haec autem sunt sursum et deorsum, et ante et retro. In libro enim quem scripsimus de Motibus animalium, ostendimus haec esse priora his quae sunt dextrum et sinistrum: pertinent enim haec ad speculationem motuum animalium, eo quod cum ipsa principia motuum sint in animalibus, sunt magis apparentes istae differentiae. Est autem ratio qua probatur quod sursum et deorsum, et ante et retro sunt priora dextro et sinistro a generalitate subjectorum ipsorum sumpta : quia in pluribus invenitur sursum et deorsum, et ante et retro,quam dextrum et sinistrum : in omnibus enim in quibus invenitur dextrum et sinistrum, invenitur et ante et retro, et sursum et deorsum, et non convertitur: et in omnibus in quibus invenitur ante et retro, Invenitur sursum et deorsum, sed non convertitur. Igitur prima secundum naturam ista sunt sursum et deorsum, et secunda sunt ante et retro, et ultima sunt dextrum et sinistrum.In pluribus autem inveniri sursum et deorsum probatur inductione et sensu: quia quaedam et non omnia animalia sunt quibus omnes itae differentiae insunt, quae sunt sursum et deorsum, et ante et retro, et dextrum et sinistrum. Sunt enim sola illa animalia haec omnia habentia quae dicuntur perfecta, quae scilicet habent omnes sensus et motum localem. Plura autem animata habent ante et retro, et sursum deorsum, et non dextrum et sinistrum, sicut animalia imperfecta quae non habent omnes sensus, sed habent sensum tractus tantum, et gustum secundum quod est quidam tactus, et carent motu locali: non enim moventur nisi tantum motu constrictionis et dilatationis, sicut ostrea, et conchae quaedam, et spongiae : in his enim tantum est sursum et deorsum propter motum nutrimenti, et ante et retro propter motum sensuum : licet autem non multum deprehendatur in eis, eo quod inveniuntur in eis figurata organa sensuum : et ideo fortassis Aristoteles dixit talia habere retro, et non facit mentionem de ante in talibus animalibus In his autem non est dextrum et sinistrum, cum in eis non sit motus localis : eo quod natura non abundat superfluis : et omnino superfluum esset quod aliquid haberet principium motus
localis, quod est immobile secundum locum. In pluribus autem inest adhuc sursum et deorsum : quia hoc inest omnibus animatis, ita quod etiam pluribus inest, eo quod in plantis inest motus incrementi, .cujus principium est sursum, et etiam deorsum: sed in eis non est ante et retro, cum non habeant sensum : nec dextrum nec sinistrum, cum non habeant motum localem : licet dicat Isaac in libro de Elementis, quod plantae habent duos sensus, scilicet gustum et tactum : sed Is aa,c distinguit inter duos sensus animales et sensus naturales : sensus naturales vocat virtutes Rcceptivas alimenti convenientes : animales autem eos qui cum alimento etiam intentiones percipiunt sensibilium secundum animae quodcumque judicium : et naturales quidem dicit esse in plantis, propter hoc quod inveniuntur consequenter convenientes trahere et abstinere se ab inconvenienti: animales autem dicit esse in animalibus solis. Nos autem hic de hoc non curamus : quia ante et retro non sunt principia motus sensibilis, nisi prout sensus est animalis, et non naturalis. Ex omnibus autem his quae dicta sunt, ad propositum revertentes dicimus, quod si nos attribuimus coelo ut rei animatae secundum Pythagoram dextrum et sinistrum, tunc procul dubio debemus ei attribuere priora his, sine quibus ista nunquam insunt alicui animato, sicut determinari habet in libro de Motibus animalium.
Amplius autem cum sint principales istarum differentiarum tres, scilicet sursum, et ante, et dextrum : et hoc secundum Pythagoram, eo quod ipse locavit ea inter interstitia boni : et oppositas earum quae sunt deorsum, et retro et sinistrum, locavit inter interstitia sive in coordinatione mali : tunc oportet absque dubio, quod quaelibet istarum habeat rationem principii primi in ordine suo. Ilico autem modos differentiarum istarum nihil aliud esse quam sursum, cui opponitur deorsum : et ante, cui opponitur retro, et dextrum, cui opponitur sinistrum : oportet enim, ut diximus, quod dimensiones superficierum quae sunt inter istas differentias omnibus sint corporibus animalium incompletorum sive perfectorum, licet tres earum, ut diximus, sint principia per se et tres per accidens. Dico enim sursum esse principium longitudinis animati corporis per hoc quod est principium augmenti sive incrementi. Si autem longitudo per se et non in naturali corpore animato acciperetur, non esset sursum principium longitudinis, sed potius quaecumque dimensio Inter punctum et punctum, si. in contrario acciperetur, illa esset longitudo sine latitudine quae linea vocatur. Nunc autem major dimensio animati corporis longitudo est: et illa est quae porrigitur a sursum in deorsum, et cujus principium effectum est sursum quod est calor cordis, ex quo sicut ex habente virtutem formativam tota longitudo totius corporis producitur : et ita diu durat ista extensio longitudinis animati, quousque potest calidum formatum extendere et humidum radicale extendi, sicut in secundo de Anima habet determinari. Et ex hoc patet quod sursum per se est principium longitudinis, et deorsum per accidens : quia deorsum non est principium factivum longitudinis, sed potius terminativum : quia longitudo in immensum produci non potest: et ideo accipit terminum per id quod est deorsum . Cujus est etiam alia causa ex parte nutrimenti, quia scilicet nutrimentum omnium animatorum commixtum est : propter quod graviores partes ipsius descendunt ad nutrimentum
membrorum Inferiorum, quae magis sunt terrestria et melancholica : subtiliores autem partes elevantur virtute caloris ad nutrienda membra superiora quae magis sunt sanguinea et cholerica. Et linius est signum, quod membra virorum et masculorum propter abundantiorem calorem frequenter sunt superius magis nutrita : quia masculi superiora membra, ut humeros, habent crassiora quam inferiora : foeminae autem e converso : et ideo cum cadunt masculi a loco alto, cadunt frequenter super humeros, et foeminae super posteriora. Sed de his omnibus ratio perspicax reddi debet in libro de Animalibus : hoc autem tantum sit dictum, quod sursum in animato est virtus augens quae est principium longitudinis animalis, cui conjungitur deorsum per oppositum : quia longitudinis necessario duo sunt termini. Per alium autem modum dextrum latitudinis est principium, non quidem mathematicae, sed potius latitudinis informatae virtute motiva secundum locum. Motus enim ille licet oriatur a posteriori parte cerebri vel a vicario posterioris partis cerebri quae est nucha, per spondiles dorsi descendens : tamen non effunditur et explicatur per organa motiva, nisi in latere quod initium est latitudinis animalis : et hoc est latus dextrum : et ideo in latere videmus omnia motus organa formari a natura : in latere denique infiguntur crura ad ambulandum, et alae ad volandum, et reptilium parvi pedes vel annuli vel costae, licet infligantur in dorso, tamen in latere habent suas mobilitates et volubilitates : propter haec natura ordinavit ibi vertebra et pixides vertebrorum, in quibus virtutes sunt motivae animalium : et ad motum illum per se quidem refertur dextrum : quia hoc propter pleniorem calorem et cordis majorem verticilum versus latus dextrum., expeditam habet virtutem motivam : et ideo omne animal perfectum , sicut homo, equus, leo, bos, elephas, et hujusmodi animalia mobilia, dextrum pedem prae- ponunt in ambulando, et dextrum humerum parant ad onera portanda, nisi studeant in contrarium, vel nisi dextra sit impedita per accidens. Sinistrum autem non refertur ad motum nisi per accidens : trahitur enim pes sinister ad corpus sustinendum ne decidat, quando pes dexter elevatur in perfectione motus : et dum pes sinister corpus ejus sustinet quod movetur, virtus motiva recolligitur et regyrat in dextrum, unde incepit : sic enim semper emittendo actum ipsius motus in pedem et redeundo ut iterum emittat, perficitur tota ambulatio. Sed sic non est in volatu : quia in volatu avis utraque alam simul movet. Sed tamen in volatu dextrum est principium motus, et sinistrum movetur cum dextro ad sustentandum in motu. Sic igitur intelligitur quod dicitur dextrum esse principium latitudinis in motu locali. Eodem autem modo ante dicitur esse principium profunditatis non mathematicae, sed potius quia est principium motus qui est subjectum omnium sensuum ante in organis sensuum quae sunt ante figurata. Cum enim tactus sit quasi subjectum omnium sensuum, ad quem omnes sensus quasi referuntur, eo quod organum cujuslibet sensus habet etiam factum : cujus signum est, quod immobilitato per frigus tactu in somnis, omnes sensus immobilitantur : erit motus sensibilium virtutum incipiens ab ante, ubi sunt sensuum organa, et pertingens usque ad primum organum tactus quod est cor : et sic movebitur ab ante in profundum : profundum autem in corpore est ab ante in retro : quod probatur per hoc quod tres diametri ad rectos angulos secantes se in corpore, non possunt produci nisi a deorsum in sursum, et a latere in latus, et ab ante in retro. Cum igitur diameter a sursum in deorsum producta sit mensura longitudinis : et illa quae est ducta a latere in latus, sit mensura latitudinis : erit necessario illa quae producitur ab ante in retro, mensura profunditatis. Est autem adhuc aliter motus anima-
lis ab ante in retro : virtutes enim animales comprehensivae sunt de intus et de extra : incipit autem comprehensio extra, et vadit intus usque ad posteriorem partem cerebri, in qua sunt virtutes memoriales et recordativae, quae reflectuntur iterum in rem extra : et sic patet quod processus motus animalis qui per se animalis, est ab ante et retro utroque istorum modorum : principium enim in istis differentiis non vocatur aliud nisi unum inprimis, ita quod ante ipsum in nullo incipit motus in eo corpore animato in quo est motus. Sic enim dicitur quod principium motus augmenti est sursum, et principium motus localis est dextrum, et principium motus sensibilis est ante, et significamus ante in corpore animato ubi sunt sensuum organa.
Propter hoc enim et his similia non inquirimus in omni corpore sursum et deorsum,et dextrum et sinistrum,et ante et retro : sed inquirimus ista omnia simul in corporibus animalium perfectorum, quae habent spiritus animales et naturales et vitales, et habent in se principium motus quo. potest moveri a seipso sine omni extrinseco movente ipsum : has enim differentias non invenimus omnino in corporibus quae non habent animas quae sunt simplicia, sicut elementa : vel quae sunt homogenia, sicut lapides, et mineralium genera : in talibus enim non est dicere aliquod principium unde incipiat motus eorum plus in una parte quam in alia. Amplius autem quaedam sunt inter corpora quae si moventur, ex omnibus partibus suis moventur aequaliter, et est totius in eis et partis cujuslibet motus unus et idem., sicut ascendit ignis et terra descendit, et in talibus non possunt poni sursum et deorsum. et dextrum et sinistrum, ante et retro, neque per figuras, neque per potentias sive per virtutes ad motum aliquem ordinata distincta.
Si autem dicamus in talibus esse dextrum et sinistrum, hoc non erit quod intelligimus in eis esse simpliciter has differentias, sed secundum comparationem ad nos relative attribuimus eas talibus corporibus. Sicut diximus dextrum latus terrae, quod nobis est ad dextrum, et sinistrum latus terrae, quod nobis est ad sinistrum. Et hujusmodi simile est quod observatur in auguriis et auspiciis, in quibus non dicitur dextrum avis, sed potius avis tota quae sedit a dextris ejus cui augurium est, et cui eligitur hora praenostici, dicitur a dextra sedens : a sinistris ejusdem dicitur sinistra : et hoc modo vocare consuevimus metaphorice habentia figuras animalium dextra et sinistra , quando sunt opposita positioni membrorum quae est in nobis, sicut statua Herculis cujus sinistra contra dextram causa aspicientis, et ejus sinistra contra dextram ejusdem. Et similiter est forma de speculo plano et convexo : et ut universaliter dicatur, situs omnium talium per transpositionem se habet ad situm hominis conversi ad ea, et sic per similitudinem et non per virtutem, dicitur statua habere dextrum et sinistrum, et ante et retro in esse : sed in statua non est aliqua differentiarum istarum : cujus signum est, quia si revolvatur statua a situ uno, nominamus differentias istas contrario modo quo nominabamus eas ante revolutionem. In revolutione autem ejus fit dextra sinistra,et sinistra dextra,et ante retro, et retro ante, et sursum deorsum, et deorsum sursum; quando revolvitur diversimode : et hoc est ideo quia ista dicimus per comparationem ad nos tantum, nisi velimus loqui per similitudinem, ut dicamus os similitudine oris, et oculum similitudine oculi: tunc enim dicimus dextrum statuae, dextrum quocumque modo convertatur. Sed tunc loquimur secundum intentionem alicujus virtutis quae sit in dextra vel sinistra : quia virtus talium, aut est in natura, sicut in animalibus : aut praenosticis, sicut in auguriis et auspiciis. In similitudine autem.
non. est nisi figura, et nulla virtus omnino. Ex his igitur omnibus facile patet, quod talos differentiae non sunt proprie nisi in animatis, et sunt principia motus, sicut diximus.
Ex omnibus autem dictis necessario habetur, quod admiramur de Pythagoricis et invehimur contra eos secundum id quod dixerunt hos primos motus esse duos tantum , quorum principia sunt dextra et sinistra : et dimiserunt differentiae quatuor reliquos motus, qui non sunt minus differentes et minus generales istis quos nominamus, sed potius plus differunt, et majoris sunt communitatis : differentia autem quae est causa omnis diversitatis quae est inter ante et retro, non est minor quam differentia quae est inter dextrum et sinistrum : quia, sicut ostendimus superius, ante et retro sunt in omnibus animalibus, et dextrum et sinistrum non sunt in omnibus animalibus. Adhuc autem dextra et sinistra non differunt nisi in virtute movente, et non differunt per figuras. Ante autem et retro, et sursum et deorsum differunt etiam per potentias et per figuras. Adhuc autem sursum et deorsum sunt in omnibus quae habent naturalem et vitalem spiritum de numero animalium et plantarum: dextra autem et sinistra non insunt alicui plantae.
Amplius autem cum conveniat omnibus longitudinem esse ante latitudinem, et principium ad ipsum, quoniam ex prima dimensione principiatur secunda, et ex secunda et prima principiatur tertia : ostendimus autem superius quod sursum est principium longitudinis, et quod dextra est principium latitudinis : si autem haec ita se habent in principiatis., absque dubio sic se habebunt esse principia motuum dictorum, quod scilicet sursum et deorsum secundum suum esse et diffinitionem sunt ante dextrum et sinistrum. Dico autem primum inesse suo : quia cum primum vel prius multipliciter dicatur, non omnibus modis prioritatis est sursum et deorsum ante dextrum et sinistrum, sed secundum esse causae et causati : dicendum enim est quod sursum est ubi est initium motus animati, sicut diximus : et non tantum initium motus cujusque animalis, sed etiam motus localis : quia virtus movens oritur a corde, et perfectius completur a posteriori parte cerebri in omnibus cerebrum habentibus, et in non habentibus cor et cerebrum idem faciunt membra quae sunt in loco cordis et cerebri : perfecta autem virtus in cerebro fluit per nucham quae distenditur per spondiles dorsi : per totam enim longitudinem illam oriuntur nervi motivi in corporibus animatorum, quae habent localem motum, et dextrum est locus exitus motus in membra quae sunt organa motus, et non primum principium quod influit motum, vel unde primo influitur motus : dextrum enim latus influit motum in organa motus quae sunt crura et alae et premulae piscium. Id autem quod est ante, est locus ubi finitur motus : quod patet, quia motus finitur in spatio extensionis crurium vel alarum : et omne habens organa motus localis, extendit ea ad ante, et in loco ad quem extendere potest, finitur motus unus, et redit exinde, et incipit alium, et sic continue procedit animal donec perfecerit motum totum. De hoc autem Philosophi qui fuerunt ante me aliter dixerunt . Invenitur enim in scriptis Alexandri et Themistii, quos Averroes imitatur, quod ante dicitur locus finis motus sensibilis : quia cum motus quo sensibilia movent sensus, sit per modum immutationis, pervenit ista immutatio usque ad organa sensuum : sunt enim, sicut superius di-
ctum est, sed nostra expositio convenientior esse videtur. Si autem est secundum quod diximus, tunc procul dubio ei quod est sursum inest potentia et virtus inceptionis motus proprie inter omnes motus qui sunt inter reliqua que diximus. Est ergo redarguendus Pythagoras et sequaces sui, qui dimiserunt dicere ea quae sunt principia omnibus aliis priora, et dixerunt de dextro et sinistro tantum. Et redarguendi sunt etiam in hoc quod dixerunt, quod dextrum et sinistrum sunt in omnibus rebus aequaliter, et secundum rationem unam. Nos autem neutrum horum confitemur : quia nec dicimus eas esse in omnibus rebus, cum non sint nisi in animalibus quae habent motum localem : et diximus quod in his in quibus sunt, non sunt secundum unam rationem, sed potius per prius in masculo et per consequens in foemina : et nihil horum bene discernit Pythagoras, qui ista coelo primus attribuit. Haec igitur dicta sunt contra Pythagoram.