DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De fide Mariae.
Fides Mariae notatur, Luc. I, 45, ubi dicit ei Elisabeth : Beata quae credidisti: quoniam perficientur, etc. Cum enim paulo post, v. 48, dixisset Maria : Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, ostendit et Angeli implendam promissionem, et suamsenontransgressuram professionem. Quae enim virginitatem voverat et parituram se docente Angelo noverat, mirabili fide et votum suum implendum credidit, et divinae ordinationi se non. subduxit. Maxima autem magnanimitas fidei fuit, quod . in se posse fieri et credidit et speravit, quod numquam auditum fuerat nec in
caelo nec in terra. Item, Origenes : " Per fidem Mariae erigitur jacentium genus, quod per mulieris temerariam credulitatem fuerat ante dejectum. " Item, Beatus Matthaeus in legenda sua : " In conceptione Filii Dei fides Mariae uxor exstitit Spiritus sancti. " Item, Maria credula verbis Angeli fide concepit Salvatorem : et ideo per aurem dicitur concepisse. Vnde et dicit ei Elisabeth, Luc. I, 45 : Beata quae credidisti : quoniam perficientur, etc. In conceptione enim Filii misit dilectus ejus, id est, Deus Pater, manum suam., id est, Filium in eam, per foramen auris suae . Magister
Hugo de Sancto Victore : " Virgo credula Verbum concepit per verbum, ut immaculatam conceptionem generatio incorrupta sequeretur. "
Item, Fides Mariae comparatur grano sinapis , quod est granum humile, fervens, et humo rem capitis tollens. Et fides Mariae adjuncta est humilitati. Unde: Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc. . Fervens per dilectionem Spiritus sancti, de quo concipiebat, et Filii Dei quem concipiebat. Humorem capitis tulit. Sicut enim caput initium est rei, sic conceptio animati : et hoc quando credidit Angelo dicenti : Spiritus sanctus superveniet in te . Item, Si Abraham in tantum commen-
datur ab Apostolo , de eo quod contra spem naturae in spem gratiae credidit, scilicet quod senex posset de Sara sene et sterili filium generare, quanto magis commendanda est Maria, quae primo verbo Angeli credidit, quod filium posset arenerare sine semine viri, et parere manens virgo non solum hominem sed Filium Dei.
Fides etiam Mariae quae est radix ejus, manifestata est per totum mundum. Unde ipsa vere potest dicere illud Job, XXIX, 19 : Radix mea, id est, fides qua Angelo credidi, aperta est secus aquas, id est, ubique manifestata. Aquae populi, Apocal.XVII, 15. Aqua) transeuntes sancti sunt, qui non habent hic manentem civitatem, sed futuram inquirunt .