LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De ratione figurae seminum plantarum, et de quantitate earum.
Fructuum autem et seminum figurae omnes fere sunt sphaericae aut columnales. Columnalia enim videntur grana quaedam siliginis et tritici et risi et aliquorum caeterorum. Similiter autem ossa dactylorum columnalem figuram praetendunt. Si autem aliqua de granis lata esse videntur, sicut sphaera ad utrumque polum abscissa, aestimandum est hoc accidisse ex compressione juxta se utrimque positorum granorum, sicut in pisa et faba aliquando contingit. Hordeum autem figuram quamdam pyramidis praetendere videtur. Papaver autem Addetur sphaerae figuram habere, quae in angulo sphaerae sicut puncto quodam compressa sit. Triticum autem columnalem suam figuram in duo ex parte una dividit, et alia non videtur recedere a figura columnae. Istae igitur apud nos notorum seminum sunt diversitates et secundum figuram : et oportet horum scire rationes physicas.
Dicendum igitur, quod videtur virtutem divinam quae formare habet omne quod in natura formatur, sicut creator primus creat omne quod in mundo est, esse in circulari corpore, vel corpore quod generatur ex circulo : aliter enim non haberet aequalem influentiam super omnem partem materiae suae: sicut et motor primus dans cuncta moveri, secundum naturam est in circulo et sphaera : propter quod etiam in animalibus haec divina virtus in globulis est testiculorum sita. Congruit ergo seminum quae formatrix est virtus prae omnibus figuris figura sphaerica : et ideo in fructibus et seminibus haec figura generalior inveninitur. Columna autem generatur ex circulo sursum super lineam rectam moto, et est haec figura eorum in quibus virtus formatrix est cum motu circuli qui movetur ad rectam lineam : nec dividitur altera istarum figurarum divisione lineae, sicut in tritico, aut divisione puncti, sicut in papavere, nisi ideo quia geminatur in tali grano virtus divina creans et formans : quod experimento cognoscitur si plantantur semina multa : ut in pluribus enim quodlibet eorum granorum statim duas emittit plantas.
Si autem objiciat aliquis multa granorum emittere plantas plures duabus, et multa unam solam, et secundum hoc non debere esse verum quod dictum est, Dicemus quod dupliciter semen emittit, ex virtute videlicet formatrice prima, et ex multiplicatione radicis : et ex virtute quidem formatrice prima non emittit nisi duo, multiplicata autem cortice : propter quod multum attractum nutrimentum multiplicatur in radice virtus formans : et tunc emittit plurimas plantulas ex diversis partibus radicis. Visi sunt enim viginti duo calami exorti fuisse ex unius grani tritici radice : e contra etiam propter defectum nutrimenti aut corruptionem unius partis grani, non emittit nisi unum aut forte nullum. Pyramidalis etiam figura fundatur in circulo, et elevationem habet motuum elementalium quantum possibile est circulum ululantium et sphaeram : et ideo conveniens est virtuti formatrici quae est in ipsis.
Quaeret autem fortasse aliquis quare sic sint semina plantarum quae generantur ex ipsis, cum non sic fiat de ovis ovantium naturalium respectu quantitatum animalium quae oriuntur ex ipsis,
nec de his quae generant gausacies sive vermes quosdam : hi enim etiam habent quantitatem majorem respectu animalium quae procreantur ex ipsis quam semina plantarum respectu corporum plantarum quae nascuntur ex seminibus earum : plurimae enim magnae valde arbores minutissima habent semina. Similiter autem ad hunc modum dubitabit forte aliquis propter quid dividitur semen plantarum frequentius in plures pullulationes, cum hoc raro inveniatur in animalium ovis aut seminibus.
Haec enim ambo solvuntur una quadam solutione. Semina enim plantarum vicina sunt elementis habentia in se et virtutem masculi et foeminae, sicut dictum est in ante habitis: et ideo cum sint unius simplicis substantiae formalis, debent esse semina plantarum minima respectu seminum animalium. Materia enim quam format virtus seminis plantae, trahit a terra sicut a matrice ministrante materiam : et ideo hanc non fert secum ex corpore plantae: hanc autem secum a corporibus foeminarum ferunt in se ova animalium : alia autem animalia in foeminarum matrices projiciunt semina parva formalia, et ex illa trahunt materiam generationi congruentem : totam autem hujus materiam aptam generationi invenit semen plantae in terra : et ideo quantitas eorum non habet nisi id. in quo radicatur virtus formans prima, et id minimae convenit esse quantitatis. Ex eadem autem elementorum vicinitate habet, quod virtus formans multiplicatur in extracto ex terra, et multiplicata illa multiplicatur opus ejus, et producit pullulantia multa : non autem sic est in virtute quae remota est ab elementorum materialitate : haec enim non multiplicatur nisi multiplicata materia sibi propria, quae non multiplicatur nisi prius maturetur in testiculis, et effundatur in vas debitum : et ideo ex una sibi propria materia non producit nisi unum.
Ex his igitur et talibus sciet aliquis seminum figuras convenientes.