In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : " Esto fidelis, " id est, persevera in fide, vel in fidelitate quam Deo promisisti in baptismo. I ad Corinth. XVI, 13 : Vigilate, state in fide, viriliter agite, etc.
" Usque ad mortem, " inclusive. Quasi diceret : Et usque ad mortem non deseras fidem. Eccli.IV, 33 : Usque ad mortem certa pro justitia.
" Esto fidelis, " sicut uxor viro, ut nulli alii quam Deo adhaereas : sicut servus domino, ut bona ejus bene custodias. Luc. XII, 42 : Quis putas est fidelis dispensator. Sicut amicus amico, ut omni tempore diligas. Eccli. VI, 15 : Amico fideli nulla est comparatio.
" Et dabo tibi coronam vitae, " id est,
. vitam interminabilem, quae signatur in corona quae est circularis, et circulus non
habet principium neque finem. Vel,
" Coronam vitae, " scilicet, regalem :
reges enim solent coronari. Haec corona erit ipse Deus, vel ipsius visio. Isa. XXVIII, 5 : In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis, etc.
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis : Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. "
Posito exordio Epistolae et narratione, hic ponitur conclusio, in qua omnes generaliter ad praemium invitat.